Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
51.1
330 EPISTOLA LI. AD MAURITIUM De acceptis Mauritii litteris, et proximo illius in Northmanniam reditu. Poscit ut secum deferat aphorismos cum glossis.
51.1
Domno amico, fratri, filio charissimo MAURITIO, frater ANSELMUS, sic proficere de virtute in virtutem, ut adhaereat virtuti virtutum.
51.2
Perlectis dilectionis tuae nuper dilectori tuo missis litteris, et affectus tui expressione sum jucundatus, et reditus tui promissione sum laetificatus. Sicut enim cum diligenti mihi pariter diligendo respondes, congaudeo; sic dilecti dilectoris mei praesentia semper frui desidero. De quo reditu tuo nec reverendus mihi archiepiscopus quidquam mandavit, sicut olim te opinari in epistola quadam tua monstrasti; nec domno abbati, si redieris, displicebit; quod in eadem scriptura te timere significasti; et mihi valde placebit, quod ut puto nunquam dubitasti. Glossas aphorismi si omnes potes scribere gaudeo; sin autem, eas quae sunt Graecorum aut inusitatorum nominum ne deseras admoneo. Quod tamen temporis in libello de pulsibus insumere deliberas, malo ut ad perficiendum quidquid est in aphorismo impendas. Non enim ejusdem libelli scientia utilis est, nisi frequentissimo et diligentissimo usu se illa occupantibus. Si quid tamen post aphorismum, et de hoc potes, libenter accipio. De utroque hoc praecipue moneo ut quidquid feceris studiosissima exquisitione correctum, dignum sit dici perfectum. Malo enim in ignota inusitataque scriptura partem integram veritate, quam totum corruptum falsitate. Ante omnia gratias tibi, quantas possum, ago; quia ubicunque sic vivis, ut quanquam non ego, sed Spiritus sanctus te bene vivere docuerit, tamen honor mihi etiam sit inter ignotos et alienigenas talem nutrisse discipulum. Tanto utrique eris Deo et amicis Dei charior, quanto fueris in periculosa conversatione inventus probatior. Vale, et cave ne promittendo reditum, et non redeundo, amicum tuum deludas. Saluta dilectum fratrem nostrum domnum Herluinum.