Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
66.1
EPISTOLA LXVI. AD LANFRANCUM. Guidonis Beccensis neophyti reditum in Northmanniam concupiscit.
66.1
Amico suo dilectissimo et dilectori fidelissimo LANFRANCO frater ANSELMUS, corporis et animae perfectam salutem.
66.2
Quoties vestrae dulcis mihi reminiscor dilectionis, utique taedet me tam longae vestrae dilationis. Quamvis enim hactenus spes vestrae recuperandae salutis maxime consolata sit cordis mei angorem de vestra absentia, jam tamen nequeo non contristari, quia tam longe et vobis ipsa sanitatis perfectio, et mihi vestra differtur amabilis praesentia. Etenim, non sicut vulgo dici solet, quia quod longe est ab oculis longe est a corde: non inquam, sic quanto benigna vestra mansuetudo longius vel loco et tempore a me abest, tanto amor ejus in me tepescit; sed quanto minus illa frui pro voto possum, tanto magis desiderium ejus in veri dilectoris vestri mente fervescit. Quapropter quamvis cum illo sitis, de quo nec audeo dicere quod vos tantum diligam, quantum ille, nec debeo exigere ut me tantum diligatis, quantum illum: tamen rogare praesumo quatenus, quando primum cum ejus benigna concessione et sine vestro incommodo poteritis, vestro reditu me vestrum amicum laetificetis. Saluto vobiscum dominum et fratrem meum charissimum dominum Guidonem: quem certe, ut simpliciter conscientiam cordis mei aperiam, mecum esse per amorem desidero indesinenter, et per obedientiam mecum non esse tolero nisi impatienter. Quem, ut dilectus dilectum, moneo et precor ut studiose inter ipsas suas occupationes vitam suam discutiat: et in bonis, quae de illo ab omnibus inde venientibus audio, quotidie proficiat: et si qua in eo adhuc veteris hominis supersunt vestigia, ab his assidue deficiat. Ambo valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note