Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
73.1
EPISTOLA LXXIII. AD IDAM. Commendat eam a charitate in Beccenses et quoslibet.
73.1
Suae reverendae et charissimae dominae, generis simul et vitae nobilitate clarissimae comitissae IDAE frater ANSELMUS, de virtute in virtutem proficere, de terrena dignitate ad coeleste regnum ascendere.
73.2
Ut taceam alia vestra bona opera, per quae nomen vestrae nobilitatis longe lateque circumquaque suavi sanctitatis fragat odore: certe hominibus cujuslibet ordinis ad vestrum monasterium, vel de nostro monasterio euntibus, tot et tanta impenditis beneficia: ut sic jam illis simus assueti, et sic nobis sint familiaria; quatenus vobis possit esse onerosum si gratias vobis, verbis, vel litteris mandemus per singula, nec in nobis sit quod retribuere possimus secundum vestra merita. Quapropter ad Deum vos mittimus, et illum inter nos et vos ponimus, ut, sicut propter illum facitis quod facitis, ita ipse vobis retribuat pro nobis, quibus facitis. Instante tamen illo fratre, quem a suis perditum nobis misistis, et in magna desolatione benignissimam exhibuistis consolationem: hanc reverendae sanctitati vestrae scripsi epistolam, in qua cognosceretis quia non aliter mihi gratum est quod illi fecistis, quam si mihi ipsi esset factum: et quia verum est quidquid ipse et de suo casu dixit; et quia praeceptum vestrum in omnibus quae nobis per illum mandastis servavit: et vester homo secundum vestram jussionem illi fideliter serviendo benigne 339 illum ad illos perduxit. Retribuat vobis Deus pro his et aliis vestris bonis operibus beatitudinem sempiternam. Bonum autem facientes nolite deficere, tempore enim suo metetis non deficientes.

Intertext edge

Open linked passage

Note