Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hymni et psalterium de S. Maria
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10623 Hyetpsd
11.1
PARS II PSALTERII B. MARIAE VIRGINIS.
11.1
Ego autem, etc. Ave mater, cujus partus 305 Sine culpa fuit unus, Qui nec traxit origine Culpam natus ex Virgine. Ave mater, cujus partus Coelestis Patris unicus Nobis voluntarium Est factus sacrificium.
11.2
Voluntarie, etc. Ave, ex qua Christus ortus Vespere Pascha docuit, Ad Pilatum mane ductus Veritatem nuntiavit. Meridie crucifixus A Patre est exauditus; Et moriens mortem vicit, Qui de morte resurrexit.
11.3
Vespere et mane, etc. Ave Regina virginum, Laetitia fidelium, Quae peperisti gaudium In lumine viventium.
11.4
Quoniam eripuisti, etc. Ave, cujus est filius Super coelos exaltatus, Et ipsius gloria In omnia terrestria.
11.5
Exaltare super coelos, etc. Ave, de qua natus Utique est justus fructus, Judicans eos in terra, Ut exaltet ad aeterna.
11.6
Et dicet homo, etc. Ave, cujus in arcanis Incarnatum Verbum Patris, Et cucurrit sine culpa, Et direxit in gloria.
11.7
Neque iniquitas, etc. Ave, de qua Patris Verbum Causa nostri caro factum, In Idumaeam gentium Extendit calceamentum.
11.8
In Idumaeam, etc. Ave mater, cujus solus Deus et homo filius A finibus terrae clamat, Dum nos sibi membra sonat.
11.9
A finibus terrae, etc. Ave mater, cujus partum Semel est Deus locutus, Dum Verbum Patris unicum Tuus est vere filius.
11.10
Semel locutus est, etc. Ave stella coelestium, Pariens lucem gentium Partum cujus adoramus, Dum de luce vigilamus.
11.11
Idem. Ave justorum gaudium, In cujus sperant filium, Et laudantur recti corde, Ut laetentur in requie.
11.12
Laetabitur justus, etc. Ave Sion illa pacis, In qua decet hymnus Deum, Aulam tuae castitatis Qui sibi fecit thalamum.
11.13
Idem. Ave, de cujus filio Jubilamus Deo Patri, Psalmos damus et laudamus, Et in Psalmis jubilamus.
11.14
Idem. Ave terra, quae dedisti Fructum Deo confitendi, Cujus est benedictio Vera sui cognitio.
11.15
Ut cognoscamus, etc. Ave templum Hierusalem, Habens coelestem speciem, A cujus sanctuario Processit Patris visio.
11.16
Confirma hoc, Deus, etc. Ave, per quam salva Fit confitens Sion nostra Et quibus datur gratia, Inhabitabunt in ea.
11.17
Quoniam Deus salvam, etc. Ave, per cujus filium Deus in adjutorium Pater festinans gentium, Intendit ad adjuvandum.
11.18
Idem. Ave secretum Virginis, Quo processit lux luminis, Et adjecit super omnem Jesus Christus laudem. Pater enim potestatis Cunctas creans innotuit; Pater vero dulcedinis In Christo nobis claruit.
11.19
Ego autem semper sperabo, etc. Ave vellus puritatis In quo Deus majestatis Inundans tanquam pluvia Distillavit in gratia.
11.20
Descendet sicut, etc. Ave, cujus est filius Rectis corde bonus Deus, Qui in eum convertitur, Plenos dies consequitur.
11.21
Ideo convertetur, etc. Ave terra virginea, In cujus Deus medio Salutis est mysteria Operatus in Filio.
11.22
Deus autem Rex noster, etc. Ave potens virtutibus, Cujus in cruce Filius Exsultans justi cornua Peccati fregit vincula.
11.23
Et omnia cornua, etc. Ave, cujus est Filius Notus in Judaea Deus, In Israel nomen ejus Magnum recte credentibus.
11.24
Idem. Ave mater, ex qua notam Fecit Pater manum suam, Et populos in brachio Redemit unigenito.
11.25
Notam fecisti, etc. Ave mater, de qua nobis Angelorum natus panis Nos revocat et reficit, Et in seipso perficit.
11.26
Panem angelorum, etc. Ave Regina gaudii, Cujus coelestis filii Christianus est populus, Et oves pascuae ejus.
11.27
Nos autem populus, etc. Ave, de qua Deus summus In sinu Patris unicus, Qui sedet super Cherubim Apparet coram Effraim.
11.28
Qui sedet, etc. Ave, ex qua Christus Non est nobis recens Deus, Qui Deo Patri Filius Est aeterno coaeternus.
11.29
Audi populus, etc. Ave cujus est filius Deus Deorum Dominus, Solus Deus dijudicans, Et in se beatificans.
11.30
Idem. Ave stella paradisi, Mater illius filii Qui solus est altissimus, Et nomen ei Dominus.
11.31
Et cognoscant, etc. Ave stella virginalis, Cujus partus lator legis Est in sinu Dei Patris, Dator benedictionis.
11.32
Etenim benedictionem, etc. Ave terra benedicta, Sanctificans mysteria, Cujus sacra fecunditas Dei Patris est veritas.
11.33
Veritas, etc. Ave mater, cujus partum Omnes gentes verum Deum Adorant et glorificant, Confitentur, magnificant.
11.34
Inclino, etc. Ave coelestis civitas, Cujus Deus fecunditas. Ave Sion, in qua natus Est fundator ipse tuus.
11.35
Nunquid Sion, etc. Ave mater veri Dei, Qui pro nobis est mortuus, Portas confregit inferi, In mortuis liber solus.
11.36
Aestimatus sum, etc. Ave coeleste lilium, Per florem cujus unicum Fidelibus est aeternum Testamentum dispositum.
11.37
Disposui, etc. Ave, cujus est filius Refugium nobis factus, Per carnis contubernium, Quod est vitae remedium.
11.38
Idem. Ave splendor singularis, Cujus virtus virginalis Fecit nobis altissimum Deum Patrem refugium.
11.39
Dicit Domino, etc. Ave bonum virginale, Quod Domino confitemur, Cum Virgine peperisse Deum verum profitemur.
11.40
Idem. Ave decor virginalis, Quem Verbum Patris induit; Cum de fonte castitatis Nostra carne se praecinxit.
11.41
Idem. Ave mater, cujus partus Ultionum Rex Dominus, Libertatem plene egit, Cum de morte resurrexit.
11.42
Idem. Ave mater puerpera, Cujus regali filio 306 Jubilamus in gratias Deo salutari nostro
11.43
Idem. Ave, de cujus filio Cantamus novum canticum, Cujus carnis commercio Salus est facta gentium.
11.44
Idem. Ave mater gloriosa, Lux solaris, clara stella, De qua justus, lux, est orta, Rectis corde laetitia.
11.45
Lux orta est, etc. Ave mater, qua processit Qui fecit mirabilia Cujus sibi non salvavit Sua virtute dextera.
11.46
Salvavit, etc Ave Regis sacrarium, Cujus honor judicium, Pedum cujus est scabellum Sumptae carnis indumentum.
11.47
Exaltare, etc. Ave cujus fecunditas Est divina suavitas, Cujus misericordia Est in aeterna saecula.
11.48
Laudate nomen ejus, etc. Ave mater gratiarum, Quae peperisti Dominum: Ipsi misericordiam Cantamus et judicium.
11.49
Idem .

Intertext edge

Open linked passage

Note