Meditatio super Miserere
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10625 Mesumi
1.1
Meditatio super Miserere
1.1
Fortissime Deus spirituum universae carnis, qui vinci non potes, quia es omnipotens et rex potens; falli non potes, quia sapiens es, scrutans corda et renes Deus; corrumpi non potes, quia justus Dominus, et semper justitias dilexisti; qui non parces in die vindictae, nec acquiesces cujusquam precibus, nec recipies pro redemptione dona plurima: ego reus et miser peccator in conspectu divinae majestatis tuae, in qua qui vere confitetur, absolvitur, recognosco quia peccavi super numerum arenae maris, et multiplicatae sunt iniquitates meae. Incurvatus sum multo curriculo meae ferreae voluntatis, et non est mihi respiratio: et quia ex indiscreto processu negotii vitae meae sentio, quia tua justitia in extremo tuo judicio manifeste debet me gravare; ab ipsa tamen merito mihi suspecta, ad tuam misericordiam confugio et appello. Et ne appellatione ista pendente intres in judicium cum servo tuo, sed potius tua misericordia me praeveniat, et sequatur me, et sensus, et actus, cogitationes, affectiones, et opera mea, protectioni ejus supponens, ipsamque misericordiam postulans, et judicium non requirens, corde compunctus humiliter tibi dico:
1.2
Miserere, quia tempus est miserendi, non judicandi; quia dixisti in Evangelio tuo sancto quod non venisti ut judices mundum, sed ut salvifices mundum. Et in tua pietate confido, quod appellationi meae deferre debeas, quam ego( qui tremens factus sum et timeo a tua justitia) tanquam ab inferiori ad superiorem sedem tuae misericordiae interpono, sciens quod misericordia superexaltat judicium, et quod misericordia tua est super omnia tua opera constituta. Ideoque appellationi meae est a te non immerito deferendum. Nec indignetur contra me clementia tua, Deus, si videns animae meae periculum imminere a te irato, ad te placatum ausus sum totaliter appellare, cum aequo animo tuleris quod apostolus tuus Paulus, timens ne a Festo praeside corporaliter gravaretur, ad Caesarem appellavit. Adeo igitur cum fiducia gratiae tuae thronum, ut misericordiam consequar, et gratiam inveniam in auxilio opportuno: et quia miser sum, et miserabilis, ideo gemens spiritu iterum tibi dico: Miserere. Est enim tua misericordia, miserorum chorda, qua de lacu faecis et miseriae extrahuntur. Quia igitur solvendo non sunt passiones condignae ad futuram gloriam quam exspecto; et tua misericordia non meritum, sed solam miseriam intuetur, de profundis fluctibus interioris et exterioris miseriae, quibus imago Dei asseritur, in me ipso ad misericordiam tuam clamo lacrymabiliter tibi dicens: Miserere mei
1.3
Subticeo nomen meum: nam si illud tibi dixero, per id me forsitan non agnosces: et quod post recuperatam alias sicut spero innocentiam baptismalem, ab illa dulci familiaritate tua me elongavi nimis imprudens, in qua quando in montem orationis ad te olim aliquando ascendebam, tecum quasi amicus cum amico familiariter locuturus, me pluries dulciter recipere voluisti: et tunc meipsum cum Moyse ex nomine cognoscebas, et gaudebam in te cum aliis servis tuis, quorum scripta nomina sunt in coelis, et erat coram te honorabile nomen meum. Nunc autem quoniam peccata nomen meum de libro viventium deleverunt, et cum justis non est scriptum, ideo illud non audeo nominare, vel ad tuam memoriam revocare: sicut ille vir beatus, quem invenisti virum secundum cor tuum, qui et nomen suum, et suam mansuetudinem tuae beatae memoriae fiducialiter commendabat dicens: Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus. Haec enim tibi blandiens, sive mihi, audeo dicere, sicut ille: Da imperium puero tuo, sive servo tuo, vel filio ancillae tuae; quia haec familiaritatis nomina, me reum rogantem amplius accusarent: sed appellationem meam prosequens, tactus dolore cordis intrinsecus, eo quod iracundiam contra me excitavi, suspirans iterum et iterum tibi dico: Miserere mei, Deus.
1.4
Non audeo dicere meus: solummodo te Deum cognosco, sed meum dicere non possum. Nam cum esset puer mihi natus, et parvulus Dei Filius mihi datus: datus, inquam, a Patre, qui sic dilexit mundum ut te unigenitum suum daret: datus a matre; quae quasi altera mulier Samaritana, ut aleret nos, in igne passionis te Filium suum coxit, et in sacramento altaris ad comedendum nobis dedit: datus insuper a teipso, qui dedisti teipsum pro nobis, ut nos ab omni iniquitate redimeres et mundares: cum, inquam, sic esses ab omnibus, quorum intererat, mihi datus, et ideo proprie proprius Deus meus, ego infelix propter peccata mea te perdidi: nam te meum esse veraciter recognosco, qui conquerendo de me et aliis peccatoribus, dicis: Me exspectaverunt peccatores ut perderent me. Et si te perdidi, omnia perdidi, et memetipsum. Sed tu, Deus, qui a me imprudenter factus es tanquam vas perditum; et qui a dolente matre tua, quae te in templo perdiderat, inveniri per tuam magnam misericordiam misericorditer permisisti, ita ut amplius te non perderet, sed sollicite custodiret;
1.5
Sic et tu miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Non dico secundum meam miseriam, sed secundum tuam magnam misericordiam, quae longe major est quam mea miseria magna nimis. Non peto secundum meritum meum, vel secundum justitiam tuam vel meam, sive secundum opera mea, quibus ego miser deviavi a te; sed secundum magnam misericordiam tuam. Magnam quaero misericordiam, quia non decet tuam magnam magnificentiam parva dare. Imo exaudiri dignus non essem, si a magno parva peterem. Ego enim te, non illum magnum sed infinite majorem aestimo Alexandrum, qui non attendis quid me oporteat accipere, sed quid deceat te dare: nec magna petens, de meritis meis praesumo, sed confido de tua misericordia magna, quae quasi soror tua ab infantia tecum crevit, et de utero matris tuae egressa est tecum. Magnam igitur misericordiam tuam peto. Qui tribularer plurimum, si nescirem misericordias tuas, Domine; sed per experientiam sentio in meipso tres misericordias te habere. Prima est, qua me et alios peccatores ad quamlibet offensam, qua oculos tuae majestatis offendimus, non continuo consumpsisti; sicut et nos conservos nostros, quando nos offendunt, confundere statim volumus et punire: sed tandiu suspendisti gladium ultionis, quod vere dicere possumus cum propheta: Misericordia Domini, quia consumpti non sumus. Et haec quidem tua prima misericordia, parva esset; nec si sola esset, mihi sufficeret ad salutem, sed potius judicium damnatio accumulans, divinarum bonitatis tuae et patientiae et longanimitatis me faceret contemptorem, et secundum duritiem meam et cor impoenitens thesaurizarem mihi iram in die irae, et revelationis judicii tui justi, in quo mihi improperando omnia mala mea, inferres: haec fecisti, et tacui. Ideoque mihi tuam secundam et majorem prima misericordiam porrexisti, qua me miserum peccatorem( ut tibi sit inde gratiarum actio et vox laudis) ad poenitentiam revocasti. Neque enim cum essem mortuus in peccatis, movere poteram pedem affectus mei, ut me ad te converterem poenitendo, nisi me tua misericordia adjuvisset. Sed si dicebam: Motus est pemeus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
1.6
Nec istis duabus misericordiis sum contentus. Nam licet in se magnae sint, tamen parvae sunt comparatione illius tuae magnae misericordiae quam requiro. Abuti quidem possem patientia misericordiae tuae primae, et pes meus, qui per secundam movetur ut ad te convertatur, iterum labi posset, et esset novissimus error meus pejor priore. Et ideo scio, o summa sapientia, te docente, scio quid peto, quoniam peto misericordiam tuam magnam, qua cordis et corporis mihi terram a stabilitate virtutum in diversas concupiscentias liquefactam, Spiritu tuae fortitudinis ita corrobores et confirmes, ut tuam clementiam de caetero non offendam; de caetero te non perdam, sed semper teneam, nec dimittam, donec intromittas me in domum illius supernae Hierusalem matris meae, et tunc glorificabo nomen tuum in aeternum, et dicam: Quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. Et haec est illa misericordia tua magna quam peto, qua non solum exspectas ad poenitentiam peccateres, nec solum das eis gratiam poenitendi, sed qua poenitentes virtute ex alto induis et confirmas, ut non labatur de caetero pes eorum. Res plane difficilis et homini impossibilis( sed possibilis soli tibi), susceptum videlicet semel peccati jugum sic a cervice sua excutere; quod non potest facere, nisi adjutus misericordia tua magna, quae hoc modo in coelis angelos confirmavit, et homines in resurrectione, in qua facies pares illis. Ideoque confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus: Quoniam magnificata est usque ad coelos, imo super coelos misericordia tua: et sic indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.
1.7
Et secundum multitudinem miserationum tuarum, quas in exhibitione bonorum antiquis patribus ostendisti, qui nunquam peccanti homini in tuis miserationibus defuisti. Sed cum ille populus contumax et rebellis, quem de servitute aegyptiaca in signis et portentis terribiliter eduxisti, quem per medium maris Rubri sicco vestigio deduxisti, cui locuturus[ ms. locutus] de coelo in montem descendisti; cui panem de coelo habentem omne delectamentum sine labore mirabiliter praestitisti; cui sitienti aquam de petra largissime produxisti; quem in terra lacte et melle manantem, sicut promiseras, induxisti; cum, inquam, populus ille durus post tantorum magnalium, tot mirabilium, tot terribilium salvationis suae beneficia et salutis, quae ei misericorditer impenderas, oblitus esset te, et contra te superbe agens cervicem suam durissimam indurasset; et ne te, qui eum de terra Aegypti eduxeras, ingratus populus adoraret, cum minis et terroribus ab Aaron resistente, deos petens alienos, vitulo conflatili mane surgens hostias obtulisset; et a te recedens, post terga sua legem et caerimonias, quas ei dederas, projecisset; prophetas tuos, qui contestabantur eum ut redirent ad te, inhumaniter occidisset; tibi grandes blasphemias irrogasset, ut te ad iracundiam provocaret; et propter haec eum in manibus suorum hostium tradidisses; post haec tamen, cum ad te in tempore suae tribulationis et angustiae clamaverunt; tu Deus misericors et multae misericordiae et verax, de coelo exaudisti eos secundum miserationes tuas multas. Cumque rursus perversos eos in manus inimicorum suorum iterum reliquisses, et ipsi ad te iterum atque iterum clamaverunt; tu de coelo liberasti eos in miserationibus tuis multis, et in misericordiis tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, quoniam Deus miserationum et clemens tu es. Quia igitur minor sum cunctis miserationibus tuis; memento mei, Deus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum, quae superant quamlibet multitudinem peccatorum. Non enim in justificationibus meis prosterno preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Reminiscere ergo miserationum tuarum, Domine, a te antiquis peccatoribus, paribus operibus misericordiae efficaciter impensarum, et misericordiarum tuarum tibi naturaliter insitarum, quae a saeculo sunt.
1.8
Et ne in misero peccatore fallat, quod ab initio saeculi incepisti, secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam, quia ipsa me, heu! de libro vitae delevit. Sic tu, Deus, qui nomen impiorum delevisti ut lutum platearum, dele eam, sicut solent aboleri tabulae et deleri; ut ea abolita et deleta, nomen meum cum justis in libro viventium, de quo illud deleverat, rescribatur. Dele, obsecro, omnipotentissime, illud quod adversum me est chirographum decreti tui. Decreveras enim, Pater, ut si vellem mortem evadere, non peccarem. Et quia ego infelix contra tuum decretum indiscrete corpore et corde peregi ad insipientiam magnam, mihi tu, qui scientiarum es Dominus, inde chirographum memoriae in tua scientia et mea conscientia conscripsisti, ut cum sederet tremendum judicium tuum magnum, aperirentur isti scientiae tuae et conscientiae meae libri, et alius ille liber quem habet contra me humani generis accusator inimicus; et ex his, quae invenirentur in istis codicibus, judicarer. Sed ne tunc inveniatur in me iniquitas, amator hominum Deus, dele iniquitatem meam, qui semper iniquos odio habuisti, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Sed, Domine, qui non despicis gemitus contritorum, tu nosti, quod sicut super deletas litteras, quaedam ex ipsa litura remanet turpitudo, per quam perpendi possunt ipsarum deletarum vestigia et significatio litterarum, nisi ipsae litterae et litura poenitus eradantur, ita et per poenitentiam a te deleta iniquitas, in anima mea quamdam deformitatem reliquit, per quam a te, qui solus es inspector cordium et conscius secretorum, et ab illo qui est animarum improbus accusator, potest adhuc perpendi mea iniquitas quanta fuit, nisi post deletionem a te amplius abluatur.
1.9
Et ideo peto humiliter: Amplius lava me ab iniquitate mea, o mundissima lotrix nostra et nitidissima, quae ad hoc aquam gratiae deitatis misisti in pelvim mundissimae carnis tuae, ut nos a peccatis nostris in sanguine tuo lavares. Lava me ab iniquitate mea; et ita perfecte lava, qui imperfectionis opera non novisti, ut in me peccati vestigium non relinquas. O humilis sublimitas, o sublimis humilitas, quae ad designandam illam lotionem interiorem animae quam requiro, usque ad lavacrum pedum discipulorum tuorum tuam altitudinem inclinasti, lava me, ut in aeternum habeam partem tecum: lava non solum pedes affectuum, sed etiam et manus operum, et caput sensuum. Et quoniam anima mea vilis facta est, iteransque pessimas vias suas, lava a malitia cor ipsius, ut in eo cogitationes noxiae non morentur: lava lacrymarum lixivio calido et amaro per singulas noctes conscientiae meae stratum: lava pedes meos et interioris hominis butyro devotionis, lava et renova sacramentis. Et quia aliqua aliquando sic lavantur, quod post ablutionem adhuc impura remanent et immunda, ideo sic lava me ut emundes; et a peccato meo munda me. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi tu qui solus es? o benignissime medice Jesu Christe et bone, qui solo verbo restauras universa, scio, et vere scio, et hoc ipsum tuae bonitati confiteor, quoniam sic potes me mundare. Ergo, bone Deus, bone homo, bone Domine, per misericordiam tuam magnam dic animae meae multorum peccatorum lepra infectae, dic: Volo; mundare. Et ut hic sanari valeam et mundari, hic ure, hic seca, hic fiat expiatio mea, hic emundatio mea; ut cum in tuo districto examine aream tuam ventilare veneris et mundare, animam meam poenitentiae verae scopis mundatam invenias et ornatam. Interim autem non parcam ori meo, sed ibo, et sacerdotibus me ostendam, quatenus fiat et mihi, ut dum vixero, fiam mundatus; quia animae meae lepram non possum vere ostendere sacerdoti, nisi prius tibi eam ostendero, et tu mihi.
1.10
Ideo tibi summo et aeterno Sacerdoti veraciter me ostendo, dicens: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Cognosco, Domine, iniquitatem meam, sed ex parte cognosco, et non sicut tu cognoscis eam, neque sicut ego cognitus sum a te, cujus oculi sunt multo plus lucidiores super solem, conspicientes vias hominum et profundum abyssi, et hominum corda intuentes. Cor autem meum, Deus, pravum est et inscrutabile: nec ego ipse cognosco illud, sed tu, Domine, qui cognovisti figmentum nostrum, et intueris abyssos, intueris et cognoscis illud, et iniquitatem meam, quae in eo est, et sicuti est: quam si ita nude et aperte cognovissem, sicuti et tu, ante cujus oculos omnia nuda sunt et aperta, certe erumperent lacrymae de venis intimis cordis mei, et continere non possem, quasi super meipsum flerem, ne tu Deus patientiae et solatii iterum super me fleres. Qui enim olim in diebus carnis tuae, sub figura illius materialis Hierusalem videns civitatem animae meae, et cognoscens iniquitatem meam, compatiendo flevisti super eam; et interrumpentibus lacrymis et singultibus verba tua, verbum semiplenum protulisti, dicens: Quia si cognovisses et tu; qui, ut arbitror, mihi dicere voluisti, nisi gemitus tui multi, et profunda suspiria compassionis, verba tua hujusmodi praecidissent: Et tu iniquitatem tuam fleres, si eam sicuti ego veraciter cognovisses. Adjiciens, quandiu super me flere deberem, cum mihi subsequenter dixisti: Et quidem in hac die praesentis vitae, in qua facis pro voluntate tua, non mea, et quaeris quae ad pacem sunt tibi, et non mihi. O sermo, qui veritas es, quam in veritate rimaris intima cordis mei! Et vere si cognovissem, sicut et tu, peterem a te( a quo omnis qui digne petit, accipit) ut aperirentur cataractae capitis mei, et diluvium lacrymarum mearum faceres abundare, ita quod anima mea tota esset lacrymis liquefacta, et iniquitas mea( quae replevit corporis et cordis mei terram) in hoc diluvio deleretur. Nunc autem abscondita sunt mala ab oculis meis, et non potui ut viderem: quia venerunt dies in me, quos tu, qui aperuisti ora omnium prophetarum, prophetice praedixisti. Nam circumdederunt me inimici mei spirituales, vallo occupationum mundanarum lacerantium mentem meam, ita quod non permittunt me exterius egredi ad utilem actionem, nec interius ad contemplationem. Circumdederunt me, inquam, et coangustaverunt me undique tot angustiis et pressuris, quod angustatum est et attractum adeo conscientiae meae stratum, ut necesse sit ut alter decidat, videlicet, vel tu Deus qui es legitimus animae sponsus, vel adulter mundus quem ego juxta te eodem cubiculo introduxi, quamvis scirem te Deum zelotem, ut cum ipso in oculis tuis( delinquerem) o nimium audax peccator et imprudens fornicator! Et ad terram prostraverunt me per amorem terrenorum, et filios meos cogitationum et affectionum, quae in me sunt, ita quod possim merito deplorare illud carmen lamentabile Jeremiae: Effusum est in terra jecur meum. Et cum deberem esse quasi lapis in acervo testimonii positus juxta viam, ut eam per exemplum viatoribus demonstrarem, non remansit in me lapis boni exempli super lapidem fortitudinis vel virtutis. Et haec omnia mala in me pariter confluxerunt, eo quod non cognovi( tibi debitas gratias referendo) tempus visitationis meae, quando tu oriens ex alto me( carnem assumendo) utiliter et mentem illuminando delectabiliter visitasti, et visitatio tua custodivit spiritum meum. Et ex illo tantillo Spiritu, quem in me tua visitatio reservavit, cognosco iniquitatem meam, ut tu, Deus, qui solus peccata remittis, eam mihi ignoscas.
1.11
Et peccatum meum contra me est semper. O possessor coeli, et terrae! tu scis quid ego in mea didici juventute, quod meum et tuum sunt nomina possessiva; unde si meum est peccatum meum, possideo peccatum meum: sed heu quam misera possessio peccati mei, quae suum facit miserum possessorem! O peccatum meum! quomodo te possedi? imo quomodo te sustinui? quomodo silui? quomodo dissimulavi, ut tu me potius possideres? Non enim sic meum est peccatum meum, sicut mea est cappa mea; neque ita possideo, quomodo possideo cappam meam, cujus possessionem et proprietatem omnino possum a me excutere una vice: te autem non sic, sed ita a me infeliciter possideris, ut derelictum a me, animam meam non velis desinere possidere. Sed nihilominus si consentiatur, tibi eam quaeris, eam sequeris, eam persequeris etiam per angustissimam portam mortis, ut ipsam tradas flammis et cruciatibus sempiternis. Quomodo ergo meum es, peccatum meum, nisi quia te feci? Et ideo meum es, sicut factura factoris, vel potius ut defectus, quem in Deum, Dei factura commisi. Heu ergo horribile et abominabile factum meum! peccatum meum, quare te feci? quare per te meam animam interfeci? quare eam tam mortifero veneno infeci? quae insania me ducebat? quae furia me cogebat? sciebam enim quod stipendia peccati mors: Sciebamque quod peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem, et non solum momentaneam corporis hujus mortem, quae per peccatum intravit in mundum; sed etiam mortem animae per subtractionem vitae gratiae in praesenti, privationem gloriae et obligationem poenae perpetuae in futuro. Et hoc ipsum didiceram, te docente, quia anima, quae peccaverit, morietur. O vita aeterna! statue contra faciem animae meae mortem illam aeternam, qua moritur immortalis anima per peccatum, ut ipsa anima mea videat coram te semper, et fugiat quasi a facie colubri mortem illam. Audivi enim a quodam familiari amico tuo, cui tu, Deus meus, qui revelas condensa, diuturnitatem et acerbitatem revelaveras hujus mortis, quod haec est mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu: quia mors illa semper vivit, et finis semper incipit, et defectus deficere nequit. Haec est mors peccatorum pessima. De hac morte, misericordissime, tu dixisti: Nolo mortem peccatoris. Sed heu! ego et alii miseri peccatores contra voluntatem tuam volumus propriam mortem nostram. Tu autem, Deus meus, qui mortem animae non fecisti, vidisti et siluisti, quandiu post tergum meum omnia peccata mea projeci, ne viderem illa, et me poeniteret de illis.
1.12
Nunc autem, omnipotentissime, peccatum meum est sequela peccati mei, quae est mors aeterna, contra me et semper, et super hoc tibi gratiarum optimo largitori refero grates multas, quia non posuisti me amplius contrarium tibi de peccato meo, quod quandiu mecum fuit, contra me non fuit. Nunc autem quia non est mecum, contra me est semper, et ego volo esse in perpetuum contra illud, quia quando illud feci. tibi soli peccavi, quia tu solus es sine peccato: et universis uno post alium existentibus, Deus meus, tu solus Dominus meus, sine peccato in medio remanebis, et solus me potes de peccato meo solvere, et damnare, quia tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Heu, heu mihi, Domine, heu mihi, quia quando malum feci, coram te, me quem tu, qui solus bonus es, bonum in baptismo feceras, malum feci! Nunc autem timor et tremor venerunt super me, quia audivi tuam veritatem in Ecclesia exclamantem, quod malos male perdes, inter quos nec mihi parces, nisi placabilis fueris super malitia mea, Deus. Exaudi ergo, Domine, placare, Domine, attende, et fac mecum misericordiam tuam magnam, quia et quando coram te malum feci, nimium audax fui, quia feci coram te quod coram hominibus non fecissem. Illi autem, Domine, qui coram te justi invenientur, laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe. Sed ego injustus, qui coram hominibus injustitiam meam, et malum coram te feci, nunc de malis meis coram te erubesco. Parce ergo mihi, Deus meus, parce mihi amarissimos gemitus poenitentiae et profunda suspiria ab imo pectoris proferenti. Ut tu qui dixisti per Spiritum sanctum tuum: In quacunque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor, justificeris; et justus et verax, sicut es, inveniaris in sermonibus tuis; quia sermo tuus veritas est, et eos mendaces ostendes, qui dicunt quod mihi ingemiscenti non parces. Et eos vincas, cum ab ipsis tu, cui proprium est misereri semper et parcere, immisericors judicaris. Considera, misericors Deus, substantiam infirmitatis et paupertatis meae; et ostende super me magnitudinem pietatis tuae, et in immensum misericordiae tuae pelagus me attolle, et tua benigna clementia omnia peccata mea remitte; quae mihi ex originali peccato adhaeserunt, aut ex pravitatibus meis postea supervenerunt; et ab his, Domine, me clementer emunda, et omnibus parentibus meis concede gaudia sempiterna.
1.13
Ecce enim in iniquitatibus originalibus et actualibus conceptus sum. Nec intelligas, Deus meus, qui gallo intelligentiam contulisti, quod ego intelligam in parentum meorum originalibus et actualibus me conceptum; cum credam, quod et eorum originalia deleveris in baptismo, et ipsorum actualium fuero imitator; quoniam tu dixisti, quod iniquitatem patris filius non portaret. Sed potius haec est intentio mea. Deus, cum dico, in iniquitatibus originalibus et actualibus me conceptum, hoc est in illa lege meae originis vitiosa, in qua omnes concipimur, et nascimur in utero, et ex utero, filii irae tuae; atque per traducem libidinosa carnis concupiscentia, etiam antequam peccemus actualiter, constituimur peccatores, et ad actualia proniores. Sed cum non sit nisi unum et solum originale peccatum, quod a parentibus trahitur, pro quo non baptizati parvuli damnabuntur; non me velis, Domine, arguere in furore, si plurali numero usus sum in hac parte dicendo, quod in iniquitatibus originalibus et actualibus sum conceptus: cum dixerim haec pro eo quod illud unum originale peccatum plures habeat effectus, et quia in ille uno originali peccato intelligi plura possunt, si, quasi per membra singula dividantur: et maxime quia in hoc plurali numero intelligo, sicut et tu ipse, Deus, intelligis, singularem; ut cum angelus tuus in somnis apparuit Joseph dicens: Tolle puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel; defuncti sunt, qui quaerebant animam pueri; defuncti, pluraliter dixisti per angelum, non defunctus, quamvis intelligeres singulariter de Herode, qui tunc solus quaerebat eum puerum ad perdendum. Sed et Moyses dum staret in confractione in conspectu tuo, ut averteres iram tuam, designavit in plurali numero singularem, cum dixit: Peccavit populus iste peccatum maximum, fecerunt sibi deos aureos; licet unum solum vitulum conflavissent. De quo etiam vitulo singulari, pluraliter addiderunt.
1.14
In iniquitatibus originalibus et actualibus me conceptum, intelligo dicere me conceptum in illo uno et singulari originali peccato, in quo omnes in Adam peccaverunt, ut in materiali massa. Nam in eo seminaliter omnes erant, quando ipse naturam corrupit humanam; et ab illo uno homine, qui omnium nostrum fuit materia et origo, omnes concupiscentialiter descenderunt, et per propagationis successionem et carnis concupiscentiam, occulte illa corruptio in posteros demigravit. Nec tamen hoc fecit propagatio, sed libido: non naturae humanae fecunditas, sed libidinis foeditas, quam homines habent ex illius primi justissima tua, Deus, condemnatione peccati. Non enim quia ab Adam per carnis propagationem descendimus, ideo originali peccato tenemur, cum et tu ipse, Domine Jesu Christe, qui omni peccato originali et actuali penitus caruisti, in medicamentum nostri vulneris, sine opere concupiscentiali, in sola materia corporali, et per divinam conceptionem, formatorisque rationem descenderis ab eodem. Sed quia concepti sumus illa vitiosa lege concipiendi, nobis ex peccato primi hominis occulte et miserabiliter accedenti, ideo originalis peccati ex tua justissima, Deus, sententia rei sumus. Nam quemadmodum tu, Deus omnipotens, cognitor occultorum, occultissimam gratiam Spiritus sancti tui latenter infundis tuis fidelibus, et etiam parvulis in baptismo; sic et homo ille, per quem hoc peccatum originale intravit in mundum, in se omnes de stirpe sua venturos occulta labe et foeditate suae libidinosae concupiscentiae adeo labificavit, quod anima a te, Deus, creando infusa corpori taliter labefacta, maculata polluitur et foedatur: sicut in vase non sincero vinum infusum, licet optimum, inficitur et acescit; et in illa infusione ipsa anima damnationis sententiam in sese justam excipiens culpam contrahit et reatum, et poenae perpetuae obligatur.
1.15
Sed, o Domine, quid dicam, quid respondebo, cum mea sensualitas a mea interrogetur ratione quomodo hoc potest esse, ut cum originali peccato nascatur parvulus, genitus a parentibus baptizatis, cum non possint in illum transfundere quod non habent? Ecce, Domine, qui docuisti me a juventute mea stare super vias meas, et interrogare de semitis antiquis, per easdem antiquas semitas simpliciter ambulando, existimo quod eodem modo, quo parvulus olim cum praeputio nascebatur, quem tum parentes generaverunt circumcisi; et quomodo quotidie granum nudum, a palea humano opere cum diligentia separatum, et sic seminatum, cum palea tamen nascitur et exsurgit; sic et ego cum originali peccato me fateor esse natum, licet tu, Deus omnipotens, parentes meos ab illo mundaveris in baptismo: quoniam ipsi me ex hoc carnaliter genuerunt, quod ex peccatore vetere homine contraxerunt, et non secundum illam generationem, qua denuo nati erant, sed potius. quia et ipsi fuerant carnaliter generati. Et hoc recordatus sum, et effudi in me coram te animam meam, Deus, ut intelligam miserabiliter in me factum, quod ille primus homo, cum in honore esset, in se non intellexit a te justissime faciendum. Tu autem, Deus, qui dives es in misericordia, dimittens originalia et actualia, non propter meritum nostrum, sed propter nimiam charitatem, qua dilexisti nos, cum essem in dictis iniquitatibus sic conceptus, et mortuus etiam antequam natus essem, convivificasti me per tuam gratiam in baptismo, animam a vetustate culpae mundando, reatum ejus solvendo, ac ipsam a poena perpetua liberando. Et propterea tibi, Domine, semper in psalmis confitebor.
1.16
Verumtamen adhuc in carne mea, Domine, sentio incessanter etiam post baptismum concupiscentiam illam carnis, quae est fomes peccati, langor naturae, tyrannus carnis, stimulus mortis, lex membrorum repugnans legi mentis meae, et captivans me in lege peccati, super me tam violentum dominium exercentem, quod ingemiscens sub onere isto gravi necesse habeo exclamare: Infelix ego homo, qui per me de crudeli dominio isto carnis liberari non possum, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Certe non lex Moysis, non prophetae, non propriae vires meae, sed gratia tua, Deus, per Jesum Christum Dominum nostrum; quem tua, Pater, misericordia mihi dedit, ut per eum remissionem accipiam peccatorum. In hoc autem considero, et suspiro, justissimam condemnationis sententiam tuam, Deus, quam in Adam et in ejus posteros ratione illius inobedientiae protulisti: quod videlicet non est aliquis, qui etiam post baptismum vixerit in hac carne, qui non ab hujus hostili concupiscentia affligatur, nisi forte ineffabili miraculo ab omnipotentia tua, Deus, lex peccati, quae est in membris ejus, in eo penitus exstinguatur, quod valde magnum privilegium est paucorum. Inde tamen gratias tibi ago gratiarum optimo largitori, quia etsi iste domesticus hostis meus, hic stimulus, hic tyrannus, in me maneat post baptismum, non tamen adeo dominatur et regnat, ut ante; sed post baptismi gratiam debilitatur; inimicus mitigatur, ut in me non valeat dominari, nisi ego in vacuum suscipiens gratiam tuam, Deus, et post concupiscentias meas vadens, restituam vires hosti, eidem me per consensum illicitum supponendo.
1.17
Sed heu mihi misero peccatori, mi Domine metuende! Cum scirem quod tu me gaudeas spectare luctantem, juvare deficientem, sublevare cadentem, coronare vincentem; ecce, Domine, tu vidisti, quoniam in me insiliit subito hostis iste impulsus ab illo cujus halitus prunas ardere facit, et quietem cordis mei et corporis perturbavit. Quoties obscoenis et immundis et vanis cogitationibus me turpiter blasphemavit! quoties ad phalanges cordis mei mane et vespere exclamavit, ut ad singulare certamen descenderem contra ipsum, et affectionum mearum agminibus exprobavit! Vidisti etiam, Domine, ex adverso quomodo contra ipsum velut pusillanimis non certavi, velut infidelis illegitime decertavi, vel omnino solvi militiae meae vinculum indecenter, antequam ei cederet adversitas praeliorum. Vidisti insuper( Domine, ne sileas ac propter hoc finaliter discedas a me) quomodo cum humiliatus non mea sed tua virtute sileret, et relinqueret me in pace; ego illum ipse adversum me ad praelium excitavi, et vires reatus mei, quas in baptismo et in pristina poenitentia mea perdiderat, ei reddidi, et sic coronam( veh mihi)! perdidi, quam nonnisi legitime certantibus praeparasti At si, recuperatis per te viribus, aliquando praedicti hostis desideriis vitiosis viriliter restiti vel restitero in futurum, eumque superavi vel superavero, te juvante, licet hostem ipsum tyrannum domesticum de carne mea in hac misera vita non possim omnino expellere, velut alterum Jebusaeum, providisti tamen mihi, si non consentienti, quod quantum ad actum tantum, et non quantum ad reatum, in me remanet post baptismum. Nam de tua pietate confido, quod ea quae invitus et renitens patior ab hoc hoste, mihi imputare non debeas ad peccatum. Et etiam in hoc, Deus meus, parcendo maxime et miserando tuam omnipotentiam manifestas, quod sicut alia mala praetereunt in nobis actu, et remanent reatu, ut homicidium, adulterium, et similia; ita e converso operatur in nobis mirabiliter omnipotentia tua, Deus, ut carnalis concupiscentia, cujus non consentitur desideriis vitiosis, in baptismo praetereat reatu, et in poenam peccati nobis remaneat semper actu.
1.18
Et hoc est jugum grave, quod creatum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque ad diem sepulturae in matrem omnium. Sub hoc jugo gravissimo ingemiscunt omnes qui ejus sentiunt gravitatem, sub quo Tobias ingemuit, ingemuit et Susanna: sed et omnis creatura sub hoc jugo ingemiscit et parturit usque adhuc. Ingemisco et ego sentiens in meipso, quia circumdederunt me gemitus mortis, et torrentes iniquitatis alienae et meae conturbaverunt me. Propter quae possum lacrymabiliter dicere cum propheta: Multi sunt gemitus mei, et cor meum factum est in me moerens. Porro cum oppressus hoc jugo aliquando recogito, Deus meus, quod peccatum illud originale, in quo conceptus sum, in baptismo( cum sit inde gratia) delevisti: et gemendo ac suspirando in me ipso requiro cur poenalitates istas, quas occasione dicti originalis peccati patior, in eodem baptismo pariter non tulisti: certe inter ipsas poenalitates et pressuras fateor, quod ex dispensatione maxima eas in me voluit tua admiranda providentia remanere, ut videlicet sagittae tuae, Domine, in me essent, quae me docerent quod humiliatio mei in medio esset mei. Item, ut terrores tui contra me quotidie militarent, qui timorem tuum mihi incuterent, et amorem. Item, ut vexatio mihi daret intellectum cognoscendi quod a nobis, non a te, mali sumus. Item, ut Adam exemplum meum ab adolescentia mea esset, et peccatum inobedientiae meae evitarem. Item ut sic traheres me ad te, Deus, in funiculis Adae, et in vinculis charitatis, ut cognoscerem quod tu, Pater, me quem diligis, filium sic arguis et castigas. Item, ut semper haberem contra spirituales nequitias consuetudinem praeliandi, et me sacris virtutibus exercerem: et maxime ne, si liberatus fuissem ab istis poenalitatibus in baptismo, ego et alii homines hoc esse baptismi pretium vel praemium putaremus, et non gloriam regni tui. Ideoque soluto reatu ab anima, providentia tua, Deus, temporalem poenam tamen in me manere voluit in hac vita, ut a me alia vita studiosius quaereretur, quae erit a poenis omnibus aliena.
1.19
Exsurge ergo, Domine, adjuva me: indue me thorace justitiae, et accinge fortitudine lumbos meos, ut inter tot insultus hostium in acie stem securus, et per patentes campos humilitatis, in virtute patientiae et longanimitatis accinctus[ cod. accensus] impugnantes me constanter valeam expugnare; et procacis militiae turbinem sapienti moderatione discutiens, innocentia vitae et devotae orationis suffragio mihi continuare valeam gratiam tuam, Deus Et inde Josue clypeum non dimittam, quousque obediente te Deo voci hominis, diem vitae meae protrahas ad triumphum: nec recedam ab acie, donec pariat mihi congressio coepta victoriam pariter et coronam. Alioquin quidquid ago sine te, mihi vertitur in ruinam. Nam adhuc et macula originalis peccati teneor; et ideo, ut praedixi, existo ad actualia magis pronus. Nec hoc dico, Deus meus, ad excusandas excusationes, quibus a te de peccatis meis possum merito accusari, vel ut in parentes meos velim refundere culpam meam, cum nunquam crediderim culpam et peccatum esse, si conjuges causa sobolis procreandae carnaliter misceantur; sed ut tu, Deus, qui ea quae sunt in homine cognovisti, ad miserandum mei facilius inclineris, si ab ipsa radice mea, me coram te confiteor peccatorem. In omnibus enim trahitur iniquitas ex Adam, et vinculum peccati, et propagatio mortis, te solo excepto, Domine Jesu Christe, qui, natura mirante, de sancto Spiritu es conceptus. Et in peccatis concepit me mater mea; hoc est concupiscentia libidinis, quae peccatum est, nisi per bona conjugii excusetur. Et licet in utroque parente meo, qui te, Domine, timuerunt, et me non in adulterio, sed in casto conjugio genuerunt, culpam non habuerit opus illud, tamen origo peccati in prole secum debitam poenam traxit. Ne reminiscaris ergo Domine peccata mea, vel parentum meorum: ne sumas ultionem de peccatis meis, si de me peccatore tibi, qui omnia scis, totam quam scio profiteor veritatem.
1.20
Ecce enim veritatem dilexisti. Veritas es, et non fallens, via non errans, vita non deficiens. O vera charitas, et non chara veritas, qui in hoc natus es et ad hoc venisti in mundum ut perhibeas testimonium veritati, in veritate tua exaudi me, Domine, in tua justitia! Et quia scio quod tu judicabis populos in veritate, et perdes omnes qui loquuntur mendacium, ideo prius hic in veritate coram te memetipsum dijudico, ut cum tu, Deus meus, tempus acceperis, et ipsas justitias judicabis, non intres in judicium cum me servo tuo, cui jam( tibi sit inde gratiarum actio, et vox laudis!) manifestavi veritatem, veritatem beatae incarnationis tuae, quae adhuc per sapientiam tuam infidelibus incerta est et occulta; et veritatem remissionis peccatorum meorum, de qua similiter incertum est et occultum, cui misereri velis, et quem volueris judicare. Et tamen haec duo: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Primum per fidem, tanquam per alios Isaiam et Gabrielem testes mirabiliter concordantes et dicentes mihi: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Secundum per spem, quasi per alium Nathan prophetam, dicentem mihi ut Davidi veraciter poenitenti: Transtulit a te Dominus peccatum tuum, et non morieris. Et si dixi corde contrito et humili: Confiteor; tu propitius remisisti. Et quia in sermone tuo manere volo, et vere discipulus esse tuus, ideo te manifestante cognovi hanc duplicem, et in sapientia tua a saeculis absconditam veritatem. Tu autem, Deus, qui superbis resistis, et humilibus das gratiam in praesenti, et cujus gloria humilem spem suscipiet in futuro, ex quo confidenter mihi tua praedicta occulta et abscondita revelasti, confido quod hoc donum tuum semiplenum non relinques.
1.21
Sed asperges me, Domine, hyssopo. Sancti tui, Domine, per quos nobis tuas figuras et parabolas ediscere voluisti, dicunt nobis quod hyssopus est herba humilis et medicinalis, cujus radix petrae dicitur adhaerere, et pulmones inflatos reprimere et purgare. Et ideo quando hic locutus es Domine, de hyssopo, de humilitate intelligeris nobis loqui, quae in consideratione sui est modica illa virtus, quae in conspectu tuo et totius coelestis curiae maxima reputatur. Cui tu, Deus, summus medicus, magnam contulisti contra tumorem superbiae medicinam: quando tu, Deus, qui de excelso gloriae tuae throno humilia respicis, et ponis humiles in sublimi, cum esses immensus et excelsus, inclinasti coelos, et descendisti in terram, formam servi accipiens, ut humilitatis exemplum humano generi exhiberes, et esset medicina tumoris in homine humilitas tua, Christe. Ubi enim, Domine, tua se exinanivit majestas, indignum est ut vento superbiae infletur vermiculus ac tumescat. Quid enim magis mirandum est, quid amplius detestandum, quid gravius puniendum, quam quod videns Dei Filium summum in regno coelorum, novissimum factum in regno hominum, apponat adhuc magnificare se homo super terram? O magister et Domine( et bene dicimus), tunc nobis humilitatis tuae librum et magisterium ostendisti, cum lectionem illam nobis memoriae commendandam legisti dicens: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. O humilis celsitudo! Quam vere si voluisses, dicere potuisses: Discite a me fabricare lunam, et solem, vel totam fabricam hujus mundi! vel discite a me triduanos mortuos suscitare! Sed quia potentior est solidissima humilitas quam ventosissima celsitudo, idcirco tu humilitatis doctor egregius potius dicere voluisti: Discite a me nascente, moriente, praedicante, miracula faciente, quia mitis sum et humilis corde. O si cordis mei intima aspergeres hyssopo, hoc certe tibi, qui es firmissima petra, Christe, toto corde radicitus adhaererem, ita quod unus spiritus essem tecum, et prae gaudio exclamarem, quod tibi Domino meo bonum est adhaerere. Et quia haec hyssopus est inflatis omnibus nobis opus, idcirco te, cui humilium et mansuetorum semper placuit deprecatio, deprecor humiliter et devote, ut me interius et exterius digneris aspergere hac hyssopo, et mundabor, ac penitus emundabor a delicto maximo, quod est superbia, quae inter magna non solum majus, sed primum et maximum est delictum. Et per hanc emundationem lavabis me per gratiam tuam sanctam, in baptismo sanguinis animae meae per poenitentiam renovando, quem in baptismo fluminis et flaminis( tibi sit inde laus et jubilatio!) jam lavisti. Et super nivem dealbator. Ex hoc audeo dicere confidenter; quia, Domine, tu dixisti: Si fuerint peccata vestra, ut coccinum sanguinea, quasi nix dealbabuntur in poenitentia: et si fuerint rubra quasi vermiculus, sicut lana alba erunt, et sic opera sanguinis, in vestem tuam, Domine, misericorditer mutabuntur: ita quod de me cum aliis sanctis tuis, quibus quasi praeclara veste in gloria vestieris, facies vestem tuam; quam dealbatam mirabiliter designasti, cum in transfiguratione vestimenta tua facta sunt alba, qualia non posset fullo facere super terram.
1.22.1
Et si me, cum illis qui viderunt te nudum et vestierunt, unquam permiseris illam laetabundam vocem tuam audire: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod paratum vobis est ab origine mundi; auditui meo dabis gaudium et laetitiam. O vox exsultationis et salutis, quae audientibus te dabis in Christo laetitiam sempiternam, sona in auribus meis! Tu enim es vox valde dulcis, et facies sonantis decora! Sona, ut sic auditu auris audiam te, ut oculus meus videat te, quem videre, idem est quod habere. Interim autem pro reverentia tua, Deus, audiam tacens, quid in me loquatur Spiritus tuus sanctus, quoniam in me jam non loquitur nisi pacem. Quantumcunque inquietet et perstrepat foris mundus, et audiendo, quaedam in cor meum veritas indicibilis eliquatur; quae, si tu non es, nescio quid sit. O secretissime animae meae sponse, fac me audire interius in silentio vocem istam, ut quasi amicus sponsi item non cadam per multiloquium, et gaudio gaudeam propter vocem sponsi; ita quod anima mea, quae adhuc est quasi nix in monte superbiae congelata, ad calorem tui eloquii, quod vehementer ignitum est, liquefacta in vallem humilitatis celeriter et hilariter condescendat. Et exsultabunt ossa humiliata. Ossa animae meae, Domine, sunt virtutes, quibus ipsa interius, sicut corpus exterius ossibus supportatur, ut stare possit ante te supra pedes affectuum, ne labatur. Tu autem, Deus, qui omnia nosti, scis( et ego nec volo tibi, nec audeo, nec valeo diffiteri) quod haec animae meae ossa pluries dissipasti, quae placere hominibus quaesierunt adeo, quod medella devotionis, a qua totum concipiunt robur suum, arida est et sicca, ita ut possim dicere cum propheta: Ossa mea sicut cremium aruerunt. Sed quia tu es Deus virtutum, cujus os vel virtus in cruce non fuit, confractis aliorum duorum ossibus, comminutum, idcirco supplico tuae ineffabili pietati, ut de excelso ignem amoris tui in ossibus meis mittas, quia tibi soli desidero bene placitis actibus de caetero complacere, ut holocausta tibi offeram medullata: et sic praedicta animae meae ossa humiliata per aspersionem hyssopi, et gaudium vocis tuae auditui mandatum, in te, Domine, exsultabunt gaudio magno valde.
1.22.2
23 Et ne haec exsultatio de caetero in tristitiam convertatur, averte faciem tuam a peccatis meis. Hactenus mentionem tibi feci, domine Deus meus, de una iniquitate, et de uno peccato, quod est superbia et arrogantia magna, de qua timeo mihi valde, attendens quod nec superbientibus angelis pepercisti, sed illum Cherub, qui erat signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, propter superbiam de deliciis paradisi ad inferos detraxisti. Et idcirco a te, Domine, petii tam instanter, ut hanc iniquitatem et peccatum meum deleres, lavares, mundares, quia maculam valde haerentem in anima mea fecerit. Nunc autem quia intelligo quod ex hoc peccato meo tanquam a quadam virulenta radice, multa in me peccata et iniquitates aliae pullularunt, cum omnis superbia fundamentum et initium sit peccati, et angelum et hominem apostatare a te fecerit nimium imprudenter; ideo imploro humiliter tuam, Deus, ineffabilem pietatem, ne laetitia et exsultatio, quas auditui meo et humiliatis ossibus meis infudisti, in lamentum vel vocem flentium convertatur. Averte faciem tuam non solum ab illo peccato meo superbiae, sed etiam ab omnibus peccatis meis: ita tamen quod a me tuam faciem non avertas, qui in hac vita volo quaerere tuam faciem, hoc est jucundam praesentiam tuam semper. Scio enim, Domine, quia tua facies in jubilo contemplatur, et si eam ostenderis, salvus ero: avertente autem te faciem tuam a me, inconsolabiliter conturbabor. Ne avertas igitur, Deus meus, faciem tuam a me; sed a peccatis meis avertas, ne animadvertendo in me, punias me pro illis: a quibus aversus, et quae ego habeo, et habebo de caetero, te juvante, ad te faciem meam[ convertam], ut fugiam ea semper. Et omnes iniquitates meas dele de notitia tua, Deus, et radicem et progeniem et germen, sicut omnino delesti memoriam Amalech de sub coelo.
1.23
Et deletis meis iniquitatibus et peccatis, cor mundum crea in me, Deus. O Deus cordis mei, qui intellectum das parvulis, da mihi intelligere hoc: intus legem peto, ut cor mundum crees in me, Deus: ne si petiero quod ignoro, dicas mihi quod dixisti matri filiorum et filiis Zebedaei: Nescitis quid petatis. Ecce enim coeli non sunt mundi in conspectu tuo, et in angelis reperis pravitatem, quanto minus homo putredo et filius ejus vermis poterit dicere: Mundum est cor meum! Et non oportet me habere cor, et illud mundum antequam videam te, quem soli viri cordati videbunt, qui fuerunt mundo corde. Nunc autem, lux intelligibilis( cujus invisibilia per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur), intelligo, te magistro intimo in schola mei pectoris intime me docente, quod sicut corpus meum, vitam, saporem, gaudium, et dolorem habet a carneo cordis modo, quo separato ab ipso corpore, privatur iis omnibus ipsum corpus; sic, imo veracius atque vivacius, tu es cor et vita animae meae, Deus; qui quandiu ipsam habitas, vita gratiae tuae vivit, gustat spiritualiter dulcia et amara: nam ei dulcescunt coelestia et virtutes, et terrena ac vitia sunt amara. Et etiam quasi unum mystici corporis tui membrum, si prosperitate membrorum aliud gloriatur, congaudet; et si adversitatem patitur, quodam compassionis participio molestatur et dolet: Et sic animam meam sentio cor habere. Cum autem propter iniquitates meas ab anima mea fueris separatus, tunc nec vitam, nec saporem, nec gaudium, nec dolorem sentit vel habet super aliquo de promissis, sed velut mortua sine corde in loculo corporis sui jacet, et tunc vere potest dicere cum propheta: Cor meum derelinquit me; et quod facta est quasi columba seducta non habens cor. Et vere miserabiliter seductus est omnis homo, qui propter tanti et talis cordis inopiam animam suam perdit. Nam hoc est pro nihilo, hoc est pro peccato, quod vere nihil est, pro quo nihilo perit cor impii peccatoris.
1.24
Et heu mihi, domine Deus meus, sine te, per quem omnia facta sunt, a me factum est istud nihil, et pro isto nihilo perii, et ad nihilum redactus sum et nescivi. Sed tu, creator omnium Deus, qui de nihilo cuncta creasti, cor mundum crea in anima mea, Deus, ad ipsam in misericordiis revertendo suspirantem et clamantem ad te: Velociter exaudi me, Domine: defecit Spiritus meus; ne avertas ergo aurem tuam a singultu meo, sed propter temetipsum, Deus, et propter nomen sanctum tuum revertere ad animam meam, ut vivat: tu es enim proprie proprium cor ipsius et vita. Ergo misericordissime, secretissime, intime, qui custodis pactum et misericordiam servis tuis; qui promisisti quod dares nobis cor novum, et spiritum novum poneres in medio nostri, si rediremus ad cor; et plantares[ cod. plorantes] nos in corde tuo, et in anima tua tota. Da te solum mihi, et te in anima mea planta, et plenus sum. Ego autem praevaricator, ad vocationem tuam redire volo ad cor, hoc est ad te, qui es cor, quo vivit, sapit, gaudet, dolet, scit, intelligit anima mea, Deus. Et hoc est cor mundum, quod ut crees in me, Deus, requiro a te. Verumtamen attende, Domine, quod intendo: non est enim intentionis meae, Deus meus, petere a te, qui semper es creans omnia, non creatus, ut te crees in me; cum in tuam aeternam essentiam creatio nulla cadat; sed tuum sanctum Spiritum emittendo in me, qui si charitatem non habuero, nihil sum, me de hoc nihilo crees in te, qui vere es cor animae meae verum et vivum et mundum; et mundum istum ab omnibus inquinamentis suis abluis et emundas: et propter reverentiam tui vitalis et mundi animae cordis, concede mihi per tuam ineffabilem bonitatem, ut cor mundum sincerum et purum ab immundis et vanis et noxiis cogitationibus sic valeam custodire, ut propter munditiam cordis mei te regem gloriae habeam amicum.
1.25
Et quoniam dum anima mea fuit absque te, corde suo, miser factus sum, et curvatus sum, et inclinata est ad terrena mei spiritus rectitudo; ideo et Spiritum rectum innova in me. Tu es enim rectus Dominus Deus noster, qui ad hoc rectum hominem facere voluisti, ut spectantibus terram pronis animantibus universis, ista exterioris figmenti corporum rectitudo, hominem illum interiorem ad imaginem tuam factum, spiritualis suae rectitudinis admoneret; et rectitudo corporis curvitatem argueret animi, si videret animum in corpore recto curvum. Et quia innocentes et recti adhaeserunt tibi, eo quod diligunt te, et bonus es his qui recto sunt corde, idcirco imploro humiliter rectitudinem tuam, Deus, ut spiritum rectum velis in meo pectore innovare, ut sicut incensum in conspectu tuo, mea oratio et intentio dirigatur. Et non solum in spiritu me innova, sed etiam in visceribus meis, unde exiit peccatum immunditiae carnis meae. In visceribus enim renum sedes est voluptatis, illis solis exceptis beatis visceribus quae te Deum et Dominum in virginali aula, quam elegeras, portaverunt. Et quia diaboli fortitudo est in lumbis ejus et in umbilico ventris illius, idcirco lumbos meos nisus est pluries illusionibus adimplere, ut in sua fortitudine infirmam alligaret carnem meam. Ego autem propter cordis inopiam et effeminatam moestitiam mentis meae, consensi infeliciter: et ipse diabolus, quem vir sagittarius non fugabat, sagittis suis ardentibus et ignitis ab ipso et angelis suis malis sagittatis in renum meorum visceribus et infixis, me miserum peccatorem de excelso throno virginitatis et pudicitiae deponeret et fugaret. Propter quod veh, veh mihi! perdidi honorem illum, et decentiam illam, sertum illud diadema, coronam illam auream, imo aureolam, quam solae animae in vasis fictilibus corporum constituendae acquirunt, motus illicitos penitus comprimendo, ac incentiva carnis similiter restringendo. Sed heu miser, quando virginitatem meam perdidi, quare non cogitavi quod omnis foedatio non est digna animae continentis? Quare infelix nescivi pretium ejus? Quare cum forti muliere non accinxi fortitudine lumbos meos? et tu, domine Jesu Christe, procul et ultimis coelorum finibus[ ad] virginitatis meae praedium[ cod. pretium] adveniens, eam de teipso, qui est flos campi, et lilium convallium, in praemium coronares. O bone Jesu, corona virginum, si soli et solae virgines, quocunque ieris, te sequuntur, et ante te canunt[ cod. sunt] novum canticum, quod nemo potest alius decantare; ego qui virginitatem meam perdidi, proh dolor! quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si enim te secutus non fuero, in tenebris ambulabo; et quid cantabo nisi lamentationes, carmine laetitiae perdito et relicto?
1.26
Proinde, anima mea seducta, anima mea misera, anima aerumnosa, sume hymnum confessionis: meretrix oblivioni tradita, excute torporem tuum, discute peccatum tuum, et concute mentem tuam, reduc ad cor enorme delictam, et perduc te ad cordis immanem rugitum: intende, infelix, intende sceleris tui errorem, et proinde horrificum terrorem, et terrificum dolorem. Tu, inquam, o anima mea, quondam candidata coelesti lavacro, desponsata fide, dotata Spiritu, redempta Christi sanguine, Dei imagine insignita, et in Christiana religione imbuta, virgo fuisti Christo Domino desponsata. O unde memini! O quod nominavi! Utique non tam benignum sponsum virginitatis meae, quam terribilem judicem immunditiae meae. Heu memoria perditae jucunditatis! Cur sic superaggravas pressuram possidentis infelicitatis? Quam misera conditio mea, cui et bonum et malum sunt pariter in tormentis! Torquet enim me mala conscientia et cruciatus ejus, in quibus timeo me arsurum. Torquet me bonae conscientiae, et praemiorum ejus memoria, quam scio me perdidisse, nec amplius recuperaturum. Vae, vae miserum perdere dolendum, perdere id, perdere irrecuperabiliter, quod a me servari debuit interminabiliter. O virginitas jam non dilecta mea, sed perdita mea; non jucundata mea, sed desperata mea, quo devenisti? in quam foetido, in quam amaro coeno me dereliquisti? O fornicatio sordidatrix mentis meae, perditrix animae meae, unde misera surrexisti? de quam niveo, de quam jucundo statu me praecipitasti? Tu namque, anima mea, perfida Deo, perjura Dei, adultera Christi, de sublimitate virginitatis miserabiliter es demersa in barathrum fornicationis, abjecta a Deo, projecta diabolo, imo abjiciens Deum, amplectens diabolum: te impendens fornicationi, tu prior creatori et amantissimo Deo libellum repudii obtulisti, et ad insidiatorem tuum daemonem te sponte contulisti. O misera et plus quam misera commutatio! Vae, quia benignum contempsisti, et maligno adhaesisti! Quid fecisti, o mentis amentia, amens spurcitia, spuria nequitia, quid fecisti? In coelo reliquisti castum amatorem, et infernum secuta es odiosum corruptorem. Consolatio, securitas, laetitia, nolo vos, renuo vos: si peccati venia ad me reduxerit vos, procul estote: procul estote ante mortem, si forte indulgentia revocet vos, vel post mortem. Sed sit continuo poenitentia amara comes aetatis meae, sit continuus dolor, insatiabilis tristitia vitae meae, sint moeror et acerbus luctus infatigabiles tribulatores juventutis et senectutis meae. Utinam, utinam ita sit, opto, oro, desidero, ut ita sit! Si enim non sum dignus oculos ad coelum orando levare, etenim non sum indignus eos vel plorando caecare.
1.27
Cogita igitur, cogita et recogita quid fecisti, et quid meruisti, et descendat mens tua ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine; et consideret quae ibi exspectant scelerosam animam meam, intendat et contempletur, videat et turbetur anima mea. Expavesce, anima mea, defice, cor meum scindere. O bone Jesu nostra redemptio, si huc usque permisisti ut plangerem paululum dolorem meum, de caetero, bone Deus, permitte ut invocem auxilium tuum; si enim feci ut essem reus, nunquam possum facere, ut non essem citatus tuus. Si mihi virginitatem ademi, nunquam misericordiam tuam peremi, Domine, Domine. Si ego admisi unde me damnare potes, tune amisisti unde salvare soles? Noli Domine, noli sic attendere malum meum, ut obliviscaris bonum tuum. Ubi est, o verax Deus, ubi est, Nolo mortem peccatoris? Si tu sepelis in infernum peccatorem ad te clamantem, an hoc est Nolo mortem peccatoris? an non potius hoc est, Nolo ut convertatur, et vivat? Peccator sum, Domine, peccator sum ego. Si ergo tu non vis mortem peccatoris, quis te cogit, quod non vis, cum sis omnipotens Deus? Absit, Domine, absit, Deus, ut praevaleat nequitia peccatoris confitentis, et delentis sententiam omnipotentis. Memor esto, juste Deus, qui misericors es, et creator et recreator meus; et ne memineris, bone Domine, adversus peccatorem tuum justitiae tuae solius; ne memineris irae tuae adversus reum, sed miserationis erga miserum. Verum est et fateor, misericordissime, quod conscientia mea meretur damnationem et quod poenitentia mea non sufficit ad satisfactionem: sed certum est quod misericordia tua superat omnem offensionem, et idcirco abyssus meae miseriae abyssum invocat tuae misericordiae. Parce ergo tu, Domine, qui es salus; parce peccatrici animae meae, quae fugit attrita a terrente justitia tua ad confortantem misericordiam tuam. Et quoniam praemium virginitatis est perditum, o dolor irreparabilis! saltem supplicium non sit inevitabile, quod est non impossibile omnipotentiae tuae, nec indecens tuae justitiae, nec insolitum tuae misericordiae, quoniam bonus es tu, et quoniam in aeternum misericordia tua manet. Denique quia ego peccavi in anima pariter et in carne, nec aliquid tale committere ultra volo, ideo a te, clementissime Domine Deus, qui quem sanas in anima, et corpore simul sanas, de utroque ardenter desidero expiari. Porro si peccavi, imo procul dubio quia peccavi, et propter hoc oculus meus in amaritudine poenitentiae commoratur, de venia tamen spero, sciens quod major est tua bonitas, quam mea iniquitas, quae est magna nimis.
1.28
Verumtamen si malum coram te feci, et faciem tuam non erubui, ut deberem, ne projicias me a facie tua. Sicut Cain pro perpetrato fratricidio a facie tua et terrae facie projecisti( nec mirum, quia intima sua projecerat, et desperatus de venia, noluit poenitere, sed dixit quod major erat ejus iniquitas quam ut veniam mereretur), non sic, Domine, non sic projicias me a facie tua, neque sicut pulverem quem projicit ventus a facie terrae; sed per tuam superfluentem et ineffabilem bonitatem facias me de illis simplicibus quos non projicis; sed projice post tergum tuum omnia peccata mea, et omnes iniquitates meas projice in profundum maris; me autem hominem ne projicias a facie tua, sed ad illam me facias beatitudinem pervenire, in qua non sicut in hac vita per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem, videbimus te finem desideriorum nostrorum, quem sine fine videbimus, sine fastidio amabimus, sine fatigatione laudabimus. Hoc munus, hic effectus, hic actus profecto sine fide erit omnibus, qui ibi revelata facie te videbunt. Et Spiritum sanctum tuum, quo peccatum meum cognosco, confiteor, et poenitet, ne auferas a me; quem, ex quo mihi irascor, confiteor mea praeterita mala, et plango, et iterum non committere propono, jam me quasi pignus gloriae habere confido; sciens quod haec non possum habere pariter ex meipso. Ergo Deus, cujus irae resistere nemo potest, ne irascaris mihi in aeternum, et non solum a me non auferas Spiritum tuum; sed etiam redde mihi laetitiam, quam prius habui, sed per peccatum amisi, laetitiam dico non mundi, qui laetatur cum male fecerit, sed laetitiam salutaris tui Christi Salvatoris mei, qui est gaudium meum, qui est futurus praemium, qui est spes mea, lux mea, laus mea, domus mea, patria mea, vita mea, salus mea, salutare meum. Hoc salutare spectavere futurum illi, qui fuerunt ante nos patres nostri, et in hac fidei spoctatione sunt salvati; et in illo salutari est et erit eis laetitia sempiterna; et quia per eamdem fidem( rei tamen jam factae, non faciendae, sed temporibus variatis) salvari exspecto ab eodem Salvatore, qui omnes homines vult salvos fieri, et neminem vulperire. Idcirco Pater et domine vitae meae, etiam sempiternam laetitiam, quam per peccata mea perdidi, redde mihi.
1.29
Et spiritu principali confirma me. O Deus qui es maximus Spiritus, maxima regio spirituum beatorum, in qua sanctorum animae requiescunt, te primo superius invoco spiritum rectum, spiritum sanctum, et hic tertio spiritum principalem, intendens totam, quae in te est, Trinitatem in meum auxilium invocare, ad hoc ut rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. Spiritum sanctum tuum nomine suo intelligo. Et te Patrem hic accipio per spiritum principalem, quia tibi est potestas principaliter attributa bonum gratiae quod in me operatus es confirmandi. Confirma ergo illud, Pater: et si me confirmaveris, sicut opto, et sicut me scit tua supereminens scientia indigere, confirmatus non ero inaniter, sed docebo. In quo tu, Deus meus, docens me utilia, mirabilis atque laudabilis apparebis, eo quod repente me doctorem feceris de plorante; de lupo, agnum; de altero Saulo, Paulum: et alii peccatores videntes quod mihi peperceris, proficient per exemplum, et sic verbo et exemplo docebo iniquos, qui in fide manentes, peccatis suis tanquam apostatae mortificant fidem suam: illos, inquam, apostatantes, qui recesserunt a te, et quos tu, ipse, Domine, vocare ad poenitentiam venisti, et non justos. Docebo vias tuas, non meas, sed tuas: vias tuas, quae sunt misericordia et veritas, per quas ad nos venis, et nos ad te possumus pervenire. Et ipsi impii peccatores ad te convertentur, et per te, Domine, qui convertis petram, scilicet cordis duritiam, in stagna aquarum, hoc est in flumina lacrymarum. Lex enim tua, Domine, est immaculata, convertens animas. Ego autem cor, linguam, et labia paratus sum ad exsequendum, tuum ministerium exhibere; devotissime supplicando, ut tu( mi Deus et Domine Jesu Christe, qui in diebus carnis tuae verba vitae aeternae adeo mirabiliter loquebaris, cum mirabantur omnes de verbis gratiae, quae tuis labiis procedebant,) sic cor meum aperias, linguam erudias, labia circumdes, ut impii ab errore vitae tuae per te, sic ad te meo exemplo et ministerio revertantur, quod anima mea salvetur in morte, et tu meorum operias multitudinem peccatorum, ita quod nec a te nec a diabolo de caetero cognoscantur.
1.30
Quod ut mihi efficacius concedatur, libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Spiritus sancte Deus, qui ad hoc in linguis igneis dispertitis voluisti tuis discipulis apparere, ut nobis dares intelligere quod omnia linguarum genera cognoscebas, audi efficaciter, et exaudi novam et antiquam grammaticam linguae meae, in qua quasi meorum peccatorum doloribus peto a te de sanguinibus liberari. Ecce enim tu scis, qui scientiarum es Deus, quod in Latino nostro apud grammaticos, sanguines pluraliter non dicuntur, sed sanguis; et tamen ad confitendum nomini tuo, Altissime, quod ex carne per peccatum originale corrupta, non solum unum, sed plura contraxi peccata, magis proprie et expresse intendo a te petere, Deus meus, non de sanguine sed de sanguinibus liberari; hoc est, omnibus peccatis carnalibus, quae sunt multa, et specialiter de parentibus carnalibus, de amore eorum sic junctus tenear et ligatus, quod ne illud incurram, in quod incidunt, qui aedificant Sion in sanguinibus, vel qui in sanguinibus aedificant civitatem; quibus si per gratiam tuam fuero liberatus, non congregabo conventicula eorum, scilicet malorum collegiorum, de sanguinibus; ne motu carnalitatis erga nos inordinate mollitus, disrumpere non possim colligationes impietatis, vel solvere fasciculos deprimentis. Scio enim quod caro et sanguis non possidebunt gloriam regni tui; et quod nil iniquius, quam quod excogitavit caro et sanguis. Non enim caro et sanguis beato Simoni Baroniae revelavit Christum esse Filium Dei vivi, sed potius eum ad vocem ancillae unius adeo excaecavit, ut ejus habere notitiam denegaret. Sed tu ei, Domine, revelasti, qui es firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: qui Danihelem de lacu leonum, Susannam de falso crimine liberasti. Et idcirco a te liberatore meo peto suppliciter et requiro, ut liberes me de sanguinibus ante dictis, et ab omni corruptione poenae et culpae: sed da mihi incorruptionem, quam dabis tuis fidelibus in futuro, Deus, dator salutis meae, quam tu Salvator operatus es in medio terrae quae salus erit in illa incorruptione, cum corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc immortalitatem. Tunc veraciter mihi dices: Salus tua ego sum, quando plenam et certam, securam et sempiternam felicitatem mihi concesseris et salutem.
1.31
O quando ad illam incorruptionem veniam, et sic salvus ero! Vere tunc satiabor, cum manifestabitur salus et felicitas illa mihi, ad quam pervenire non possum, nisi prius a te fuero de dictis sanguinibus liberatus, a quibus si liberatus fuero, et nullo alio liberante, et exultabit, hoc est cum exultatione et gaudio, nuntiabit lingua mea justitiam tuam: non illam, Domine, a qua superius appellavi, eo quod dominam meam misericordiam, in qua spero, non permittet secum in tuo finali judicio consedere: nam illam justitiarum justitiam non possem cum exultatione ad memoriam revocare, quia valde contremiscit cor meum illam timens: sed illam potius tuam justitiam lingua mea cum exultatione, et laetitia nunciabit, qua in praesenti vita ex virtute ipsius tuae praesentis justitiae me teneris recipere confitentem; eo quod sacrae leges tuae justitiae in hac vita non dedignantur sacros canones tuae misericordiae imitari, quantumcunque in peccatores impoenitentes saevire debeant in futuro. Sin autem, Deus meus et liberator meus, me( quod absit!) non liberaveris de sanguinibus, sicut opto, qua temeritate praesumet lingua mea tuam justitiam, remordente me conscientia, exultare, vel cum exultatione animi nunciare? Certe potius formidaret, ne tu, Deus, mihi diceres peccatori: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum por os tuum? Sed quia istae duae res, misericordia et justitia, semper in tuo judicio sunt conjunctae, ex quo de sanguinibus confiteor, et poenitentiam bene placitam tibi ago de liberatione mea indubia.
1.32.1
Quare, o Domine, labia mea, propter peccata mea hactenus clausa, aperies, qui aperuisti os Zachariae prophetae, quod nemo claudere potuit quin te benediceret Dominum suum; qui e converso ora leonum in lacu adeo conclusisti, quod nemo potuit illa aperire, ut laederent Danihelem. Tu, inquam, qui sic aperis et nemo claudit, claudis et nemo aperit, aperi labia mea, Deus; ut non solum labia corporis ad confitendum tibi, sed et dentes et labia cordis mei, quae sunt ejus desideria et voluntas. Nam sicut in os corporis mei non potest cibus aliquis introire, et cedere in ipsius corporis nutrimentum, nisi prius apertis labiis ruminetur dentibus et teratur; sic intrare non potest magna multitudo dulcedinis tuae in cor meum, nisi prius tibi omnino ipsius voluntas, quasi labia et quasi dentes, virtutes et desideria, reserentur ut per aperta tibi labia voluntatis, in cor et in animam meam intres; et ut tu animae cibus, ei spirituale tribuas nutrimentum inter dentes virtutum et desideriorum ferventium. Qui propter scelera nostra attritus es, viriliter attrahis, ut revolvendo frequenter tua beneficia meminerim: ita quod anima mea hujusmodi labiis et dentibus, degustata suavitate tuae indicibilis bonitatis, de te quasi de altero illud canticum canticorum valeat decantare: Guttur ejus suavissimum, dignum dilecto ad potandum, labiisque et dentibus ad ruminandum. Et si sic labia mea aperueris, qui aperuisti discipulis tuis sensum ut intelligerent Scripturas, os meum cordis et corporis annuntiabit laudem tuam, quia jam te non poterit non laudare de bonis et beneficiis, quae a tam bono domino Deo suo se confitetur et percipit recepisse; videlicet quod me creasti, quod me peccantem non reliquisti, quod cum peccato non ignovisti, quod confiteri monuisti, quod conversum justificasti, quod a meis iniquitatibus me mundasti, quod me per tuam gratiam visitasti, quod perseverantem corona justitiae coronabis quam perseverantibus praeparasti. Hae sunt laudes quas os meum interius, et exterius nunciabit de te, qui in sancto habitas, laus Israhel, qui major es omni laude. Et ut laus tua, Deus, semper sit in ore meo, repleatur, quaeso, os meum laude: nam si os meum laude tua non repleveris, desiderium non ardebit, nec erit speciosa laus in ore peccatoris. Sed quoniam jucunda est decoraque laudatio tuae ineffabilis bonitatis, ego quantum in me est, te juvante, dilatabo os meum, ut tu adimpleas illud, de cujus plenitudine accepimus omnes. Laudationem tuam loquetur os meum, ut laudem te in vita mea praesenti pariter et futura. Et quia tu dixisti quod sacrificium laudis honorificet te, ideo nunc scio quod nunc, videlicet in plenitudine temporis gratiae, sacrificia pecudum non requiris.
1.32.2
. Quoniam si voluisses sacrificium legale, quod secundum legem Moysis, antiqui tibi pro expiatione suorum peccatorum fiducialiter offerebant; et nunc est in laudis sacrificium commutatum; dedissem utique, et ad immolandum tibi tauros et arietes totam meam substantiam hilariter expendissem. Sed quia audivi te, Domine, in Ecclesia exclamantem: Holocausta arietum et adipum pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui, et quod non acciperes de domo mea vitulos, neque de gregibus meis hircos, ut me in hujusmodi sacrificiis non oblatis non argueres, cum carnes non manducares taurorum, et hircorum sanguinem non potares; idcirco sacrificium hoc non dedi, sciens quod hujusmodi holocaustis non delectaberis. Spernis, Domine, taurorum et hircorum et aliarum pecudum holocausta, quae tempus habuerunt dum futurum aliquid promiserunt; at postquam venit plenitudo temporis, et misisti Filium tuum in mundum, qui per Spiritum sanctum tibi Deo viventi immaculatam hostiam obtulit semetipsum, et nostram conscientiam ab operibus mortuis emundavit; ex tunc holocausta et sacrificia animalium respuisti, cum pretio immolationis Christi nulla possit oblatio compensari. Sed quaerenti mihi a te, quid a me tibi sit offerendum, te audio de te quasi de alio respondentem: Sacrificium peccatorum, quod placet Deo, spiritus contribulatus, hoc est spiritus cum patientia tribulatus; spiritus, quem etsi fornax tribulationis exterius tribulat et exurit, patientia tamen interius mitigat, et delinit. Nam sicut vir iracundus suscitat rixas, ita pacis patiens mitigat suscitatas; ut tibi, Domine, qui es spirituum moderator, spiritus cum patientia tribulatus, in sacrificium offeratur.
1.33
Et hoc est illud sacrificium, quod inter alia holocausta tibi oblata a peccatoribus, prae caeteris est beneplacitum tibi semper. Nam cum aliae oblationes et sacrificia de extrinseco offerantur, illud tamen offertur de proprii cordis intimis et medullis. Cum enim spiritus tribulationibus quatitur, contumeliis agitatur, et nihilominus totus charitatis igne succensus, et virtute patientiae intus in peccatore integer reservatus, non cogitans de vindicta, tibi Domine, qui es Deus patientiae et solatii, inter illatas injurias tenetur, restringitur, et mactatur; tunc in furore tuo ponitur thymiama, tunc holocausta medullata tibi cum incenso innocentum arietum offeruntur. Tunc in homine, ferali ferocitate destructa, boves totius cervicositatis cum hircis petulantiae offeruntur et immolantur. Et idcirco, ut puto, per quemdam sapientem docere voluisti, quod melior est vir patiens, viro forti; et qui dominatur animo, expugnatore urbium. Innumerabiles enim viri in potestate urbes et populos habuerunt, paucissimi vero et verissime semetipsos. Et cum quis contra populos vel urbes decertat, totus simul interior et exterior homo pugnat: et si expugnat, non magnam videtur coronam de tali victoria meruisse, eo quod ea sunt extra se, quae vincuntur. Qui autem contra proprium animum virtute sapientiae in se certat, non totus, sed minor quam dimidius dimicat. Et si per patientiam suam vincit, et repugnanti sibi animo dominatur, hostem iracundiae, qui jam intraverat castrum suum, et ascenderat secum in arcem, sine armis et manibus prosternendo; vir ille vere melior est quam urbium expugnator, et est longe gloriosior hic triumphus. Et sic patet, quod maxima virtutum patientia vincat inermis, armatosque solet vincere semper viros. Quocirca tu, Deus, electus ex millibus, hoc sacrificium contribulati spiritus prae caeteris elegisti. Elegi et ego peccator tuus, hoc idem tibi de meis intimis laeto animo immolare, si dares mihi unde tibi sacrificium hoc offerrem.
1.34
Sed ecce qui tribulant me inimici mei spirituales et corporales exultabunt, si motus fuero per impatientiam et per iram. Et certe confido in te, qui es patientia mea, quod quando tribularer patientiam mihi dares, si tunc ad me ipsum reversus, cum fratribus Josephi humiliter cogitarem: Merito haec patior, quia peccavi aliquando in fratrem meum. Et si dicerem cum Michaea: Iram Dei portabo, quia peccavi ei; et tunc illatam contumeliam leviter deportarem, cum in secreto mentis ad mala recurrerem perpetrata. Nam sicut patiens tanto patientius medici ferrum portat, quanto putridius esse conspicit hoc quod secat, ego quanto plus pondus cognoscerem culpae meae, tanto tribulationis poenam levius sustinerem, et tibi domino Deo meo sacrificium tribulati spiritus ferventius immolarem. Sed o Deus fortis et patiens, qui vita es iis qui tribulato sunt corde, ut in te, si velint, accipiant patientiae documenta, quoties in fornace tribulationis, in qua examinas jura tua, per iracundiam crepui et defeci? Quoties, oblitus quod in tribulationibus meis esses, per impatientiam in fratres incandui? Quoties cor meum perdidi in furore, et de tribulationibus excaecatus non potui ostium invenire, per quod reverterer ad me ipsum, ut tribulatum spiritum interius continerem, ne vel per verba, vel verbera, exterius mugiret tonitrua, fulgura coruscaret? Et si aliquando licet raro inter adversa vel probra meo tribulato spiritui patientiam tribuisti, visum fuit mihi, domine Deus meus, quod angelus ille tuus, qui descendit cum Azaria et ejus sociis in fornacem, et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, descenderet in cor meum et in tribulatione meum contribulatum spiritum, in illo interiori sacrificio, sic tua gratia interius impinguaret, sicut asinus exterius tribulis impinguatur; et tunc omnino me ignis iracundiae non tetigit, neque contristavit, nec quidquam mihi molesti intulit, sed probavi per experientiam in me ipso, quod etsi persecutores pugnant, postea tamen non sibi mellificant, sed patienti. Propter quod David exemplum de se ponens, ut me ad patientiam invitaret, de persecutoribus suis dicit: Circumdederunt me sicut apes. Apes enim etsi inferant punctionis dolorem, amantur tamen, quia mellis dulcedinem administrant. Sic et persecutores meos, Domine, amare volo, et punctiones quas amaris conatibus inferunt, tribulato spiritu tolerare, ut mellita jucunditas subsequatur. Nam per quemdam sapientem audivi, Domine, te dicentem, quod usque ad tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.
1.35
Ergo, bone Domine, bone Deus, qui contribulasti capita draconum in aquis, et rogationem contribulati non adjicis, contribula venenatae superbiae meae caput in diluvio lacrymarum, ut tibi sacrificem meum spiritum cum patientia tribulatum, nam et cor contritum, hoc est cum gratia tua tritum vel strictum. Multi enim sine gratia tua, Deus, diversis doloribus et sollicitudinibus teruntur in cordibus et stringuntur, et tamen corda eorum despicis et contemnis, quia contritio et infelicitas in viis eorum, et ideo prae contribulatione spiritus ululabunt. Cor autem contritum poenitentia de peccatis, quod Judas confitendo arat, et Jacob subsequitur sulcorum duritiam conterendo, cujus magna est contritio velut mare; et humiliatum, non elatum peccata excusando, Deus, non despicies, qui non despicis loquelam gemitus, sed humilia respicis in coelo et in terra. Ad quem ergo respicies, domine, Deus meus, nisi ad humilem et contritum, et trementem sermones tuos? Sed et anima mea, quae tristis est super magnitudinem mali sui, incedit curva, et infamis desiderat gloriam dare tibi. Et ut ista duo sacrificia spiritus et cordis contriti tibi domino Deo meo digne valeam et jugiter immolare, tu benigne Deus, cujus benignitas ad poenitentiam nos perducit, benigne fac, Domine, Sion; hoc est illi superiori animae meae parti, quae per arcem Sion olim sitam in eminenti loco illius materialis Hierusalem designatur, in cujus fastigio quasi speculator excubans visis hostibus exclamabat. Sic pars illa superior rationis, quasi in eminenti animae meae solio constituatur. Spirituales nequitias, meam interiorem Hierusalem impugnantes, providens venientes, contra eas super muros exclamat, ne ista Sion in me, Domine, dormiat, vel dormitet, cum tecum meam custodire debeat civitatem.
1.36
Fac ei benigne Domine, bone Deus, in bona voluntate tua, non in mortua voluntate mea, quae mihi adjacet, hoc est paralytica jacet juxta latus animae meae, fac, inquam, benigne, Domine, dictae Sion, quae ex iis, quae sperat, jam aliquid speculatur, et in bona voluntate tua fac ei, ut ego semper tuam habeam bonam et faciam voluntatem, et probem quae sit voluntas tua bona, beneplacens et perfecta: bona in te, placens in affectibus, beneplacens fruentibus, et perfecta perfectis et nihil amplius quaerentibus. Et vere benigne, Domine, si mecum egeris sic benigne, majora te dedisse mihi beneficia reputabo quam si omnes praebendas et dignitates totius militantis ecclesiae mihi dares. Nam ipsa bona voluntas tua, si tu Deus meus, ut opto, dederis eam mihi, dictam meam Sion non permitteret ex taedio dormitare; sed eam sic faciet jugiter super custodiam suam stare: quod ipse speculans spirituales hostes contra meam interiorem Hierusalem irruentes, et videns urbem illam, quam servat absque murorum virtutum ambitu patentem undique et apertam, tacere non poterit propter pericula imminentia, quae videbit, quin mecum clamet in excelsis, et dicat: Benigne Domine, fac benigne in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Hierusalem, illius scilicet interioris Hierusalem, quae est anima mea. Haec est enim illa Hierusalem, quae aedificatur ut civitas, pro qua supplico tibi animarum benignissimo amatori. Scio enim quod benignus es, Domine, et placabilis super malitia, et quod benigna est misericordia tua, Domine: et ideo fac benigne, et in bona voluntate tua, quam tua benignitas gratis, et absque meis meritis, mihi dabit; ut aedificentur animae meae muri, qui stabiliuntur principaliter, et consurgunt de fide viva, spe certa, charitate non ficta. Fac etiam ut et muri hujus mundanae Hiericho in me funditus diruantur, et nunquam de caetero reparentur. Quoniam tu, Domine, per Josue maledictionis sententiam protulisti in eos, qui muros hujus Hiericho suscitarent: aedificat enim diabolus muros istos de luto voluptatis, palea vanitatis et latere cupiditatis.
1.37
Per te ergo, Domine, muri istius Hiericho destruantur in me, et aedificentur muri Hierusalem supradicti, quos nisi tu ipse aedificaveris, in vanum laborant qui eos aedificare putant. Tu enim, Domine, solus es qui fidem quasi fundamentum murorum istorum infundis: spem veluti parietem erigis: charitatem tanquam inexpugnabilia propugnacula, quae nunquam excidunt, construis et largiris. Et hic est inexpugnabilis ille murus, quem per te, qui es aedificator et custos Hierusalem civitatis supernae, aedificari desiderant desideria cordis mei, et clamant: Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos, Domine, et armis tuae potentiae protege nos semper. Et hoc est, domine Deus meus, pernecessarium mihi, ut in me aedifices dictos muros. Nam antequam aedificati fuerint, gratum non accipies, vel acceptum de manibus meis quidquam; sed aedificatis firmiter in mea interiori Hierusalem dictis muris, tunc acceptabis; quia ante acceptabile non habebis sacrificium justitiae, in quo me ipsum punies. Tibi per poenitentiam victimabo: quid enim justius, quam ut meis irascar iniquitatibus et peccatis, et opera justa faciam per poenitentiam et lamentum? Et vere justum est, ut de veteri vita mea in novam transeam vitam, ut exstincto veteri homine per poenitentiam, in me ipso sacrificium justitiae secundum regenerationem novi hominis tibi sacrificem domino Deo meo. Acceptabis etiam oblationes eleemosynarum tibi, Domine, a me per manus pauperum oblatarum, qui reputas tibi specialiter esse factum, quod uni ex minimis, quorum angeli semper faciem Patris vident, a me collatum fuerit vel oblatum. Non fiat haec oblatio de iniquo, hoc est de male acquisito vel male retento. Quia tu, Deus, ad Cain, et ejus munera respicere noluisti, eo quod tibi prava munera offerebat. Non respicis in oblationibus iniquorum; sed illas oblationes dignas tibi reputas et acceptas, quae fiunt de substantia illa bona, cujus non est peccatum in conscientia: et has a me oblationes per Sapientem requiris, dicens: Fili, si habes, bene fac tecum, et Deo dignas offer gratias et oblationes.
1.38
Tunc etiam acceptabis holocausta, mea scilicet, hoc est non solum de meo, sed de me toto facta; ideo quod spiritus dolore, et corpus labore afficiatur, et omnia mea interiora et exteriora igne charitatis inflammentur pariter et crementur. Nam haec illa esse intelligo holocausta, de quibus tu, Domine, mihi dicis: Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper beneplacita et accepta. Postquam enim in me aedificati fuerint dicti muri, tunc cum auxilio angelorum, et consilio praelatorum, quos una cum perfecta Sion super dictos muros constitui vigiles et custodes, animae meae vires imponent super altare tuum et meum, quod tu, qui es summus pontifex futurorum bonorum, tibi vis singulariter dedicari, et in quo quidquid boni, devotionis, et intimae dulcedinis habeo, a te accipio, et tibi offero, et tu mihi. De quo altari sapientia tua dicit: Oblatio justi impinguat altare. Hoc est altare quod Noe tibi aedificavit spiritualiter in seipso, tollensque de cunctis suis pecoribus scilicet corporalibus, et de volucribus spiritualibus purificatis et mundis, super altare illud tibi obtulit holocaustum. Haec est ara templi sancti tui, quod sum ego; juxta quam stat angelus ad custodiam deputatus, habens thuribulum aureum in manu sua, ut cum incenso multo orationes coram te, Domine, fusas cum lacrymis repraesentet. Hoc est altare concavum et inane, a cunctis scilicet terrenis affectibus vacuatum, quod tibi fieri mundavisti ad imponendum cineres memoriae nostrae mentis. De hoc altari, amabilis amice, cujus dicere est facere, tu dixisti, ut ignis amoris tui semper in hoc altari ardeat, quem nutricet sacerdos subjiciens per singulos dies ligna desiderata cordis mei. Qui ignem istum in terram mittere, ut ardeat, venisti, veni, et in hoc altari cordis mei tui amoris ignem accende.
1.39
O summe sacerdos in aeternum, et pontifex futurorum bonorum, veni et ad nutriendum ignem istum, ne deficiat in Sion. Donec fiat caminus in illa, quae sursum est Hierusalem matre nostra, subjice ligna incentiva et nutrientia ignem istum. Primum videlicet temetipsum, qui es iis qui te apprehendunt, lignum vitae; lignum, inquam, vitae positum in medio paradisi, ut, ex omni parte currentes ad te, possint te apprehendere vitam suam et vitarum vitam. Lignum etiam vitae proferens per singulos menses, nostrorum affectuum fructus suos excitatos per desiderium, dulcissimos, pacatissimos et suaves, quibus sanctorum animae reficiuntur sine fastidio, et fruuntur. Secundum lignum subjice vivificae tuae crucis, quod est istud dulce lignum, per quod aquae amarae in dulcedinem sunt conversae; lignum benedictum, per quod facta est justitia de maligno; lignum exiguum, cui fideles homines suas animas commiserunt, commisi et ego meam; quod fidele inventum est, eo quod salvae factae sunt omnes salvatae animae per hoc lignum. Haec vero sunt duo ligna, in altari cordis mei nutrientia tui amoris ignem salvificum. Tu ergo solus sine peccati macula sacerdos in altari cordis mei per singulos dies subjice ligna ista, ut et ego cum muliere sareptana haec colligam duo ligna, et ingrediar ad altare Dei, et exinde faciam mihi et filio, hoc est affectui meo, panem vitae et intellectus, ut comedamus et moriamur: et ne moriamur, ut videamus et cognoscamus te solum Deum vivum et verum, et quem misisti Jesum Christum. Super hoc altare imposuerunt omnes animae meae vires vitulos orationum et laudum, gratiarum actionum et benedictionum, charitatis et honoris, fortitudinis et virtutis: et sic reddam tibi quamdiu fuero meorum vitulos labiorum, a jugo peccati liberatos tua gratia, et solutos. Et quia tu es Dominus virtutum, rex meus et Deus meus, quia alia altaria adhuc habes, suppliciter omnipotentiam tuam rogo, ut jubeas haec omnia antedicta( videlicet sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta, et vitulos) super altare cordis mei imposita perferri per manum sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae majestatis tuae; ubi est jugis laus, ubi beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te, ad quorum consortium nos faciat pervenire Christus Jesus Filius tuus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
1.40
Denique quia te, Domine, faciente, qui omnia bene facis, invenit servus tuus ut oraret te oratione hac, inde sit gloria Patri ingenito, Patri futuri saeculi, Patri pauperum, Patri orphanorum, Patri misericordiarum. Patri spirituum, Patri luminum, Patri justo, Patri sancto, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hic vere et solus est Pater noster: a saeculo nomen suum. Attende ergo, Pater et domine, attende de coelo et habitaculo sancto tuo, et de solio gloriae tuae, et vide, et visita vineam animae meae, qui in baptismo plasmasti. Ubi est, Domine, zelus tuus, et fortitudo mea, qui me non retrahunt violenter et penitus a peccato? Heu mihi, Domine, multitudo viscerum tuorum continuerunt super me. Quare me errare fecisti de viis tuis, indurasti cor meum ne timeret te? Et nunc, Domine, Pater noster es; omnes nos lutum: factor noster es, et opera manuum tuarum, Deus, omnes nos. Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatum mearum. Ecce enim omnia desiderabilia mea versa sunt in ruinas. Numquid super iis continebis te, Domine, tacebis, et affliges me vehementer? Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus: sed propter tuam ineffabilem pietatem, fac me sicut unum de mercenariis tuis. Cujus rei gratia flecto genua mea ad te Patrem Domini nostri Jesu Christi, a quo in coelo et in terra omnis paternitas nominatur, ut des mihi secundum divitias gloriae tuae constantiam, et virtutem corroborari per Spiritum sanctum tuum in interiore homine, et Christum habitare in corde meo per fidem, quae per dilectionem tibi beneplacita operetur. Tibi autem Patri, qui potens es omnia nobis facere abundanter plus quam petimus, et quod plus intelligamus, quam petamus, intelligimus, sit gloria in Christo, et in Ecclesia, et in omnes generationes saeculi saeculorum. Et Filio tuo unigenito, cujus gloriam vidimus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Et cum Deum viderit nemo unquam, ipse tamen vidit eum unigenitus Filius, qui est in sinu Patris. In quem ego ex toto corde meo firmiter credo: et simpliciter confiteor, quod qui non credit in eum, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. In hoc enim apparuit charitas Patris in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum qui fuit obediens ei usque ad mortem.
1.41
Tu ergo, Fili Dei vivi unigenite, Redemptor mundi Deus, miserere mei. Tibi enim dedit potestatem judicium facere. Sed supplico tibi ut prius mihi peccatori peccata dimittas, quam ad judicandum me venias: et tunc sic judica me, Deus, ut discernas et separes animae meae causam de gente non sancta. Tu es enim quem Deus Pater ante luciferum in coelis genuit Unigenitum, et beata Maria Virgo felix Mater tua in terris peperit primogenitum, post quem nullum. In cujus nativitate facta est multitudo coelestis exercitus laudantium et dicentium: Deo gloria in excelsis. Et Spiritui sancto, non facto, non creato, non genito, sed a Patre et Filio procedenti, qui ferebatur in principio super aquas: qui est Deus spirituum omnis creaturae: qui locutus est per prophetas: qui est spiritus sapientiae, intelligentiae et salutis, qui replevit orbem terrarum: qui nos facit gemitibus inenarrabilibus postulare: qui discipulos Dei et Domini nostri Jesu Christi se ipso replevit, et in linguis igneis apparuit super eos. O Spiritus sancte Deus, qui es ignis non consumens sed lucens, non comburens sed urens, ure renes meos et cor meum, ut tibi casto corpore serviam, et placeam mundo corde. O ignis divine, qui amor es afficiens, et ardor indeficiens, charitas Deus meus, accende me. Quis mihi det ut venias in cor meum, et inebries illud, et obliviscaris omnia mala mea, et amplectar unum et summum bonum meum, quod tu es? Mihi, Domine, miserere, ut loquar cum sim pulvis et cinis. Quis tibi sum ego, ut amari a me te jubeas; et nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? Parvane est miseria mea, si non amem te? O amor Spiritus sancte Deus, promittis mihi multa bona, si amem te: da te solum, qui amor es, et sufficit mihi: da quod jubes, et jube quod vis, amore amoris tui. Haec peto a te, qui es Spiritus super mel dulcis. Tibi ergo Patri et Filio et Spiritui sancto, trino et uno Deo, magno, universo, aeterno, omnipotentissimo et excelso, sit de tota oratione hac gloria et jubilatio, laus et gratiarum actio, honor et imperium sempiternum: sicut erat in principio, imo ante principium, quia prius quam montes fierent, aut formarentur terra et orbis, a saeculo et in saeculum tu es Deus superlaudabilis, et supergloriosus in omnibus saeculis: et nunc etiam in praesenti clarificatus es in nobis, qui semper in te clarus es claritate, quam habuisti ante quam mundus fieret apud te. Et ex illa claritate, quae in me per fidem, tibi sit inde gloria: et in hoc praesenti nunc cupio sequi te in toto corde et timore, et quaerere faciem tuam. Ne confundas me ab exspectatione mea, sed fac mecum secundum mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae, et erue me de fornace peccati in mirabilibus tuis, et da nunc gloriam nomini tuo, quia tu es Dominus Deus solus gloriosus super orbem terrarum et semper. Quia omnis sapientia a te domino Deo est, et fuit semper, et est ante aevum. Sempiterna est quoque virtus tua, atque divinitas: quae cum me possit dare in opprobrium sempiternum, imploro tuam omnipotentiam sempiternam, ut mihi concedas potius gaudia sempiterna. Tu enim es Deus sempiternus, qui creasti terminos terrae, qui nec incipis, nec desinis, sed est tibi gloria et nunc et semper, et in saecula saeculorum.
1.42
O rex saeculorum immortalis, invisibilis, quot aetates lapsae sunt, quot saecula transierunt, et quot futura sunt, mutabis ea et mutabuntur. Tu autem qui dixisti, Ego sum qui sum, idem ipse es in aeternum immutabilis et omnipotens, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Licet enim omnia sint ex te, et per te, et in te, non tamen sunt quod tu es, qui es mutans, non mutatus, faciens, movens, sed manens. Et cum beatus apostolus tuus dicat, quod nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt; aeternitati tuae supplico, Deus meus, ut in me sic digneris implere apostolicum istud verbum, ut saeculum vel saecularitas, qui me canonicum vel monachum adeo facit saecularem, quod hoc adjectivum totum suum in me absorbet et destruit, substantivum in me taliter finiatur, quod de caetero negotia saecularia me non trahant, et turbent. Exceptum a jurisdictione saeculi hujus nequam, ad illa infinita saecula me facias cogitare, et postea cum vivis et confessionem dantibus pervenire, qui sunt partes saeculi sancti, et saecula saeculorum. Didici enim, Domine, quod illud saecula saeculorum a latino interprete ponitur pro aeterno; et quod repetitio dicentis saecula saeculorum, ad aeterna mittit animum cogitantis: et haec sunt illa aeterna, immortalia, infinita testamenta, saecula saeculorum, quae justi post ista saecula praesentia et mutabilia immutabiliter consequentur. In quibus saeculorum tibi auctori solum sit gloria sempiterna.
1.43
Amen. O Deus Hebraeorum, scire me voluisti, quod amen nec graecum, nec latinum est, sed est hebraeum, et propter sui excellentiam translatum non fuit ab interpretibus vel mutatum, ut nomen tuum quod est mirabile et immutabile designaret. Unde tres significationes hoc vocabulum habere voluisti; primo enim, amen accipitur nominaliter, et est nomen, et significat sanctum et terribile nomen tuum, ut cum in Apocalypsi legitur( III, 14): Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei. A te ergo domino Deo meo, qui solus hoc nomine designaris, totius cordis mei affectibus postulo, requiro, ut propter reverentiam hujus nominis sancti tui, nomen meum in libro vitae rescribas: et cum illis, qui custodierunt sabbata tua, et elegerunt quod voluisti, et retinuerunt foedus tuum, des mihi in domo tua, et in muris tuis locum, et nomen melius quam a filiis et filiabus, et nomen sempiternum quod de caetero non peribit. Secundo accipitur amen adverbialiter. Et cum tu Deus meus quando in terris visus es, et cum hominibus conversatus, veritatem aliquam asserere voluisti, pluries adjunxisti: Amen dico vobis, hoc est, vere vel veraciter, seu infallibiliter dico vobis, quod ita est sicut dico. Et nonnunquam amen amen ingeminasti, ut ipsa ingeminatio, major esset expressio veritatis. Unde te, qui es vera veritas, et chara charitas, quae non fallit, exoro suppliciter ut veritas tua semper in corde meo refulgeat, et omnis mundana et diabolica falsitas destruatur. Tertio autem amen accipitur verbaliter, et est verbum, ut cum in omnibus optativis, amen, hoc est fiat, ab optantibus et desiderantibus quod petitur, respondetur; quod et psalmista in fine quorumdam psalmorum ingeminasse legitur, ubi dicitur: Fiat, fiat. Et in hoc sensu in fine praesentis orationis, mea vota et desideria continentis, dico: Amen; hoc est, ita fiat. Ut videlicet tibi Patri, et Filio, et Spiritui sancto, trino et uni Deo, sit gloria in saecula saeculorum. Amen.