Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Monologium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10627 Monolo
11.1
CAPUT X [ al., IX]. Quod illa ratio sit quaedam rerum locutio, sicut faber dicit prius apud se quod facturus est.
11.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Forma rerum in mente divina est earum quadam in ipsa ratione locutio. 8 Sic faber opus, quod facturus est, intra se dicit. Rem unam autem tripliciter loqui possumus: 1. Sensibiliter, sensibilibus signis utendo; 2. insensibiliter, haec signa insensibiliter intra nos cogitando; 3. nec sensibiliter nec insensibiliter, non signa sed res ipsas mente dicendo. His tribus locutionis generibus singula verba conveniunt. Tertia locutionis verba sunt naturalia, et proinde eadem apud omnes. Haec ubi sunt, nullum aliud verbum est necessarium ad rem cognoscendam: et ubi haec esse non possunt, omne aliud verbum est inutile ad rem demonstrandam. Verba naturalia sunt veriora, quia rebus sunt magis similia. Unde verbum naturale est maxime proprium et principale rei verbum. Haec ergo locutio fuit, qua summa essentia dixit omnia, antequam essent, ut per illam fierent.
11.2
Illa autem forma rerum, quae in ejus ratione res creandas praecedebat, quid aliud est quam rerum quaedam in ipsa ratione locutio; veluti cum faber facturus aliquod suae artis opus, prius illud intra se dicit mentis conceptione? Mentis autem sive rationalis locutionem hic intelligo, non cum voces rerum singnificativae cogitantur; sed cum res ipsae, vel futurae, vel jam existentes acie cogitationis in mente conspiciuntur. Frequenti namque usu cognoscitur quia rem unam tripliciter loqui possumus. Aut enim res loquimur signis sensibilibus, id est, quae sensibus corporeis sentiri possunt, sensibiliter utendo; aut eadem signa, quae foris sensibilia sunt, intra nos insensibiliter cogitando; aut nec sensibiliter, nec insensibiliter his signis utendo, sed res ipsas, vel corporum imaginatione, vel rationis intellectu, pro rerum ipsarum diversitate, intus in nostra mente dicendo. Aliter namque hominem dico, cum eum hoc nomine, quod est, homo, significo; aliter cum idem nomen tacens cogito; aliter cum eum ipsum hominem mens, aut per corporis imaginem, aut per rationem intuetur; per corporis quidem imaginem, ut cum ejus sensibilem figuram imaginatur: per rationem vero, ut cum universalem ejus essentiam, quae est, animal rationale mortale, cogitat. Hae vero tres loquendi varietates singulae verbis sui generis constant; sed illius, quam tertiam et ult mam posui, locutionis verba, cum de rebus non ignoratis sunt, naturalia sunt, et apud omnes gentes sunt eadem. Et quoniam omnia alia verba propter haec sunt inventa; ubi ista sunt, nullum aliud verbum est necessarium ad rem cognoscendam; et ubi ista esse non possunt, nullum aliud est utile ad rem ostendendam. Possunt etiam non absurde dici tanto veriora, quanto magis rebus, quarum sunt verba, similia sunt, et eas expressius significant, exceptis namque rebus illis, quibus ipsis utimur pro nominibus suis ad easdem significandas, ut sunt quaedam voces, velut A vocalis: exceptis, inquam, his, nullum aliud verbum sic videtur rei simile, cujus est verbum, aut sic eam exprimit, quomodo illa similitudo quae in acie mentis rem ipsam cogitantis exprimitur. Illud igitur jure dicendum est maxime proprium et principale rei verbum. Quapropter si nulla de qualibet re locutio tantum propinquat rei, quantum illa quae hujusmodi verbis constat; nec aliquid aliud tam simile rei vel futurae, vel jam existenti in ratione alicujus potest esse: non immerito videri potest apud summam substantiam, talem rerum locutionem et fuisse, antequam essent, ut per eam fierent; et esse, cum facta sunt, ut per eam sciantur.

Intertext edge

Open linked passage

Note