Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
16.1
CAPUT XV [ al., XIV]. Quid possit aut non possit de illa dici substantialiter.
16.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Nullum in creatis relativum est substantiale illi de quo relative dicitur. Ergo quod de summa natura relative dicitur, v. g. quod major sit omnibus, non significat ejus essentiam. Ipsa enim per se et non per aliud aut ad aliud est quidquid est. Praeter relativa quidquid est, aut ipsum melius est quam non ipsum; aut non ipsum in aliquo melius est quam ipsum. Ipsum non ipsum intelligitur, ut verum non verum, corpus non corpus, et alia hujusmodi. Ipsum, ut sapiens, est simpliciter melius quam non ipsum, seu non sapiens. Non ipsum, ut, non aurum, est in aliquo melius quam ipsum, sive aurum. Summum non est omnino et simpliciter melius quam non summum; quia relativum est. Non summum non est in aliquo melius quam summum. Neutrum designat summae naturae essentiam. Summa natura est quidquid omnino melius est quam non ipsum: ipsa enim sola est qua nihil melius, et quae omnibus est melior. Ergo ipsa non est corpus, nec aliquid corporeum; nam est aliquid corpore melius, scilicet mens rationalis. Ergo ipsa est vivens, sapiens, potens, vera, justa, beata, aeterna, et quidquid absolute melius est quam non ipsum.
16.2
Jam non immerito valde moveor quam studiose possum inquirere quid omnium, quae de aliquo dici possunt, huic tam admirabili naturae queat convenire substantialiter. Quanquam enim mirer si possit in nominibus vel verbis, quae aptamus rebus factis de nihilo, reperiri quod digne dicatur de creatrice universorum substantia; tentandum tamen est ad quid hanc indagationem ratio perducet. Itaque de relativis quidem nulli dubium quia nullum eorum substantiale est illi, de quo relative dicitur. Quare si quid de summa natura dicitur relative, non est ejus significativum substantiae. Unde hoc ipsum quod summa omnium sive major omnibus quae ab illa facta sunt, vel aliud aliquid similiter relative dici potest, manifestum est quoniam non ejus naturalem designat essentiam. Si enim nulla earum rerum unquam esset, quarum relatione summa et major dicitur; ipsa nec summa, nec major intelligeretur: nec tamen idcirco minus bona esset, aut essentialis suae magnitudinis in aliquo detrimentum pateretur. Quod ex eo manifeste cognoscitur, quoniam ipsa quidquid boni vel magni est, non est per aliud quam per seipsam. Si igitur summa natura sic potest intelligi non summa, ut tamen nequaquam sit major aut minor, quam cum intelligitur summa omnium:[ al. omit. m. e. q. s.] manifestum est quoniam summum non simpliciter significat illam essentiam, quae omnino major et melior est, quam quidquid non est quod ipsa est. Quod autem ratio docet de summo, non dissimiliter invenitur in similiter relativis. Illis itaque, quae relative dicuntur, omissis, quia nullum eorum simpliciter demonstrat alicujus essentiam, ad alia discutienda se convertat intentio. Et quidem si quis singula diligenter intueatur, quidquid est praeter relativa, aut tale est, ut ipsum omnino melius sit, quam non ipsum; aut tale, ut non ipsum in aliquo melius sit, quam ipsum. Ipsum autem et non ipsum, non aliud hic intelligo, quam verum non verum, corpus non corpus, et his similia. Melius quidem est omnino aliquid quam non ipsum: ut, sapiens quam non ipsum sapiens, id est, melius est sapiens quam non sapiens. Quamvis enim justus non sapiens melior videatur, quam non justus sapiens, non tamen melius simpliciter est, non sapiens quam sapiens: omne enim non sapiens, simpliciter inquantum non sapiens, est minus quam sapiens; quia omne non sapiens melius esset, si esset sapiens. Similiter omnino melius est verum quam non ipsum, id est, quam non verum; et justum quam non justum; et vivit quam non vivit. Melius autem est in aliquo non ipsum quam ipsum, ut non aurum quam aurum. Nam melius est homini esse non aurum quam aurum; quamvis forsitan melius esset alicui aurum esse quam non aurum esse, ut plumbo. Cum enim utrumque, scilicet, homo et plumbum sit non aurum, tanto melius aliquid est homo quam aurum, quanto inferioris naturae esset, si esset aurum: et plumbum tanto vilius est quanto pretiosius esset, si aurum esset. Patet autem ex eo quod summa natura sic intelligi potest non summa, ut nec summum omnino melius sit quam non summum; nec non summum alicui melius quam summum: multa relativa esse, quae nequaquam hac contineantur divisione. Utrum autem aliqua contineantur, inquirere supersedeo, cum ad propositum sufficiat quod de illis notum est, nullum, scilicet, eorum simplicem summae naturae substantiam designare. Cum igitur quidquid aliud est, si singula dispiciantur, aut ipsum sit melius quam non ipsum, aut non ipsum in aliquo sit melius quam ipsum: sicut nefas est putare quod substantia summae naturae sit aliquid, quo melius sit aliquo modo non ipsum; sic necesse est ut sit quidquid omnino melius est quam non ipsum. Illa enim sola est, qua penitus nihil est melius; et quae melior est omnibus, quae non sunt quod est ipsa. Non est igitur corpus, vel aliquid eorum quae corporei sensus discernunt. Quippe his omnibus melius est aliquid quod non est quod ipsa sunt. Mens enim rationalis, quae nullo corporeo sensu quid, vel qualis, vel quanta sit percipitur; quanto minor esset, si esset aliquid eorum quae corporeis sensibus subjacent, tanto major est, quam quodlibet eorum. Penitus enim ipsa summa essentia tacenda est esse aliquid eorum, quibus est aliquid, quod non est quod ipsa sunt, superius: et est omnino, sicut ratio docet, dicenda quodlibet eorum, quibus est omne, quod non est quod ipsa sunt, inferius. Quare necesse est eam esse viventem, sapientem, potentem et omnipotentem, veram, justam, beatam, aeternam, et quidquid similiter absolute melius quam non ipsum. Quid ergo quaeratur amplius quid summa illa sit natura, si manifestum est quid omnium sit, aut quid omnium non sit?