Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Monologium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10627 Monolo
22.1
CAPUT XXI [ al. XX]. Quod in nullo sit loco aut tempore.
22.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- A summa natura valde alienum est habere compositionem partium vel divisionem. Ergo ipsa non ita est tota in omnibus locis et temporibus, ut per partes sit in singulis. Utrum sit tota simul in singulis locis et temporibus sic inquiritur: Si tota est simul in singulis locis, per singula loca sunt singulae totae. Nam quod totum est in aliquo loco, nihil est ejus extra istum locum; sed de quo nihil est extra istum locum, nihil ejus est simul in alio loco. Ergo unum totum non potest esse simul in diversis locis totum. Ergo per singula loca, singula sunt tota. Ergo si summa natura est tota simul in singulis locis, quot singula loca esse possunt, tot singulae sunt naturae summae. Ergo ipsa non est tota simul in omnibus locis. Sic nec ipsa est tota simul in omnibus temporibus; cum ipsa tempora non simul sint: nec est tota simul distincte in singulis temporibus; alioquin ejus aeternitas, quae est ipsa ejus essentia, haberet partes, praesens, praeteritum ac futurum. Ergo nullo modo est in omni loco vel tempore. Sed quoniam aliquid sine ea nec usquam nec unquam est, necesse est illam esse ubique et semper
22.2
12 Quod si ita est, aut tota est in omni loco vel tempore, aut tantum quaelibet pars ejus, ut altera pars sit extra omnem locum et tempus. Si vero partim est, et partim non in omni loco vel tempore, partes habet: quod falsum est. Non igitur partim est ubique et semper. Tota autem quomodo est ubique et semper?[ al. omit. T. a. q. e. u. e. s.] Aut enim sic est intelligendum, ut tota simul sit in omnibus locis vel temporibus, et per partes in singulis; aut sic, ut tota sit etiam in singulis. Verum si per partes est in singulis, non effugit partium compositionem et divisionem: quod valde alienum a summa natura inventum est. Quapropter non est ita tota in omnibus locis et temporibus, ut per partes sit in singulis. Restat altera pars discutienda, scilicet, qualiter summa natura sit tota in omnibus, et singulis locis et temporibus. Hoc nimirum esse non potest, nisi aut simul, aut diversis temporibus. Sed quoniam ratio loci, aut ratio temporis, quas hactenus simul progressas eisdem vestigiis una potuit indagare prosecutio, hic ab invicem digredientes disputationem videntur diversis quasi fugere anfractibus, singillatim suis investigentur discussionibus. Primum ergo videatur si summa natura tota possit esse in singulis locis, aut simul aut per diversa tempora. Deinde idipsum in temporibus inquiratur. Si igitur tota est simul in singulis locis, per singula loca sunt singulae totae. Sicut enim locus a loco distinguitur ut singula loca sint, ita id quod totum est in uno loco, ab eo quod eodem tempore totum est in alio loco distinguitur, ut singula tota sint. Nam quod totum est in aliquo loco, nihil ejus est quod non sit in ipso loco. At de quo nihil est quod non sit in aliquo loco, nihil est de eo quod sit eodem tempore extra eumdem locum. Quod igitur totum est in aliquo loco, nihil est ejus quod eodem tempore sit extra ipsum locum. Sed de quo nihil est extra quemlibet locum, nihil ejus est eodem tempore in alio loco. Quare quod totum est in quolibet loco, nihil ejus est simul in alio loco. Quod igitur totum est in aliquo loco, quomodo totum quoque simul est in alio loco, si nihil de eo potest esse in alio loco? Quoniam igitur unum totum non potest esse simul in diversis locis totum, consequitur ut per singula loca, singula sint tota, si in singulis locis simul aliquid est totum. Quapropter si summa natura tota est uno tempore in singulis omnibus locis, quot singula loca esse possunt, tot singulae sunt naturae summae, quod irrationabile est opinari. Non est igitur tota uno tempore in singulis locis. At vero si diversis temporibus tota est in singulis locis, quando est in uno loco, nullum bonum et nulla essentia est interim in aliis locis, quia sine ea prorsus aliquid non existit. Quod absurdum esse vel ipsa loca probant, quae nonnihil, sed aliquid sunt. Non est itaque summa natura tota in singulis locis, diversis temporibus. Quod si nec eodem tempore, nec diversis temporibus tota est in singulis locis, liquet quia nullo modo est tota in singulis omnibus locis. Nunc igitur est indagandum si eadem summa natura sit tota in singulis temporibus, aut simul, aut distincte per singula tempora. Sed quomodo est aliquid totum simul in singulis temporibus, si ipsa tempora simul non sunt? Si vero separatim et distincte tota est in singulis temporibus, quemadmodum aliquis homo totus est heri, et hodie, et cras; proprie dicitur quia fuit, et est, et erit. Ergo ejus aetas, quae nihil aliud est quam ejus aeternitas, non est tota simul; sed est partibus extensa per temporum partes. At ejus aeternitas nihil aliud est, quam ipsa. Summa igitur essentia erit divisa per partes, secundum temporum distinctiones. Si enim ejus aetas per temporum cursus producitur, habet cum ipsis temporibus praesens, praeteritum et futurum. Quid autem aliud est eius aetas, vel existendi diuturnitas, quam ejus aeternitas? Ergo cum ejus aeternitas nihil aliud sit quam ejus essentia, sicut supra digesta ratio indubitabiliter probat: si ejus aeternitas habet praeteritum, praesens et futurum, consequenter quoque ejus essentia habet praeteritum, praesens, et futurum. At quod praeteritum est, non est praesens vel futurum; et quod praesens est, non est praeteritum, nec futurum; et quod futurum est, non est praeteritum, vel praesens. Quomodo ergo stabit quod supra rationabili et perspicua necessitate claruit, scilicet, quia illa summa natura nullo modo composita, sed summe simplex et summe incommutabilis, si aliud et aliud est in diversis temporibus, et per tempora distributas habet partes; aut potius, si illa vera sunt; imo quia liquido vera sunt, quomodo haec possibilia sunt? Nullo igitur modo creatrix essentia, aut aetas, aut aeternitas ejus recipit praeteritum vel futurum. Praesens enim quomodo non habet, si vere est? sed fuit, significat praeteritum; et erit, futurum. Nunquam igitur illa fuit, vel erit; quare non est distincte, sicut nec simul tota in diversis singulis temporibus. Si igitur, sicut discussum est, nec sic est tota in omnibus locis vel temporibus, ut semel sit tota in omnibus, et per partes in singulis; nec sic, ut tota sit in singulis, manifestum est quia non est ullo modo in omni loco vel tempore tota. Et quoniam similiter pervisum est quia nec sic est in omni loco vel tempore, ut pars sit in omni, et pars sit extra omnem locum vel tempus, impossibile est ut sit ubique et semper. Nullatenus enim potest intelligi esse ubique et semper, nisi aut tota, aut pars. Quod si nequaquam est ubique et semper, aut erit determinate in aliquo loco vel tempore, aut in nullo; determinate autem eam in aliquo non posse esse, jam discussum est. In nullo igitur vel tempore, id est, nusquam et nunquam est. Non enim potest esse, nisi aut in omni, aut in aliquo. Sed rursus cum constet inexpugnabiliter non solum quia est per se, et sine principio, et sine fine; sed quia aliquid sine ea nec usquam nec nunquam est, necesse illam esse ubique et semper.

Intertext edge

Open linked passage

Note