Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Monologium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10627 Monolo
24.1
CAPUT XXIII [ al. XXIV.] Quomodo melius intelligi possit esse ubique, quam in omni loco.
24.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Cum localia verba saepe irreprehensibiliter attribuantur rebus quae nec loca sunt, nec circumscriptione locali continentur, ut cum dicitur ibi esse intellectus in anima, ubi est rationalitas: summa natura ubique, id est in omnibus quae sunt, esse aptius dicitur, quam esse in omnibus locis. Non enim velut quae contineatur, sed quae penetrando cuncta contineat in omnibus est.
24.2
Verum cum constet eamdem summam naturam non magis esse in omnibus locis, quam in omnibus quae sunt, non velut quae contineatur, quae penetrando cuncta contineat: cur non dicatur esse ubique, hoc sensu, ut potius intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam tantum in omnibus locis, cum hunc intellectum et rei veritas exhibeat, et ipsa localis verbi proprietas nequaquam prohibeat. Solemus namque localia verba saepe irreprehensibiliter attribuere rebus, quae nec loca sunt, nec circumscriptione locali continentur, velut si dicam ibi esse intellectum in anima, ubi est rationalitas. Nam cum ibi, et ubi, adverbia localia sint; non tamen locali circumscriptione aut anima continet aliquid, aut intellectus aut rationalitas continetur. Quare summa natura secundum rei veritatem, aptius dicitur ubique esse secundum hanc significationem, ut intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam si intelligatur tantum in omnibus locis. Et quoniam, sicut supra expositae rationes docent, aliter esse non potest; necesse est eam sic esse in omnibus quae sunt, ut una eademque perfecte tota simul sit in singulis.

Intertext edge

Open linked passage

Note