Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Monologium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10627 Monolo
34.1
CAPUT XXXIII [ al. XXXI]. Quod consubstantiali uno Verbo dicat se, et quod facit.
34.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Verbum, quo seipsum summus Spiritus dicit, est idipsum quod summus spiritus, ut supra demonstratum est. Verbum etiam, quo dicit ea quae facta sunt, est ipse summus spiritus, ut supra pariter est probatum. Ergo unum est sibi consubstantiale Verbum quo summus spiritus se dicit, et quo ea dicit quae facit. Praeterea Verbum, quo se dicit summa sapientia, convenientissime dici potest Verbum ejus, quia perfectam ejus tenet similitudinem: Verbum enim est imago rei ex cogitatione formata; et ideo tanto verius est verbum, quanto verius rem mens cogitat. Iterum, mens rationalis, cum se cogitando intelligit, imaginem suam seu verbum sui producit quod a se non nisi ratione potest separari. Ergo et summa sapientia, cum se dicendo intelligit, gignit consubstantialem sibi similitudinem suam, id est Verbum suum. Verbum istud dici potest et imago et figura et character ejus: Verbum autem quo creaturam dicit, verbum, aut imago, aut figura creaturae dici non potest; quia est principalis ejus essentia. Ergo summus spiritus creaturam non dicit Verbo creaturae, sed suo. Ergo quidquid dicit, Verbo suo dicit. Ergo unico eodemque Verbo dicit seipsum et cuncta quae fecit.
34.2
Sed ecce quaerenti mihi de Verbo quo Creator dicit omnia quae facit, obtulit se Verbum quo seipsum dicit qui omnia facit. An ergo alio verbo dicit seipsum, et alio ea quae facit; aut potius eodem ipso Verbo quo dicit seipsum, dicit quaecunque facit? Nam hoc quoque Verbum, quo seipsum dicit, necesse est idipsum esse quod ipse est, sicut constat de Verbo illo quo dicit ea quae facta sunt a se. Cum enim, etiamsi nihil unquam aliud esset nisi summus ille spiritus, ratio tamen cogat Verbum illud quo se dicit ex necessitate esse, quid verius quam hoc Verbum ejus non esse aliud quam quod ipse est? Ergo si et seipsum, et ea quae facit, consubstantiali sibi Verbo dicit, manifestum est quia Verbi quo se dicit, et Verbi quo creaturam dicit, una substantia est. Quomodo ergo, si una substantia est, duo verba sunt? Sed 17 forsitan non cogit identitas substantiae Verbi unitatem admittere. Nam idem ipse qui his verbis loquitur, eamdem cum illis habet substantiam, et tamen Verbum non est. Sed utique verbum, quo se dicit summa sapientia, convenientissime dici potest Verbum ejus secundum superiorem rationem, quia ejus perfectam tenet similitudinem. Nam nulla ratione negari potest, cum mens rationalis seipsam cogitando intelligit imaginem ipsius nasci in sua cogitatione: imo ipsam cogitationem sui esse suam imaginem, ad ejus similitudinem, tanquam ex ejus impressione formatam. Quamcunque enim rem mens, seu per corporis imaginationem seu per rationem cupit veraciter cogitare, ejus utique similitudinem, quantum valet, in ipsa sua cogitatione conatur exprimere. Quod quanto verius facit, tanto rem ipsam verius cogitat; et hoc quidem, cum cogitat aliquid aliud quod ipsa non est, et maxime cum aliquod cogitat corpus. clarius perspicitur. Cum enim cogito notum mihi hominem absentem, formatur acies cogitationis meae in talem imaginem ejus qualem illam per visum oculorum in memoriam attraxi; quae imago in cogitatione, verbum est ejusdem hominis, quem cogitando dico. Habet igitur mens rationalis, cum se cogitando intelligit, secum imaginem suam ex se natam, id est cogitationem sui ad suam similitudinem, quasi sua impressione formatam, quamvis ipsa se a sua imagine, non nisi ratione sola, separare possit, quae imago ejus verbum ejus est. Hoc itaque modo, quis neget summam sapientiam, cum se dicendo intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem suam, id est Verbum suum? Quod Verbum, licet de re tam singulariter eminenti proprie aliquid satis convenienter dici non possit, non tamen inconvenienter, sicut similitudo, ita et imago, et figura et character, ejus dici potest. Verbum autem quo creaturam dicit, nequaquam similiter est verbum creaturae, quia non est ejus similitudo, sed principalis essentia. Consequitur igitur ut ipsam creaturam non dicat verbo creaturae. Cujus ergo verbo eam dicit, si non dicit eam verbo ejus? Nam quod dicit, verbo dicit; et verbum alicujus est verbum, id est similitudo. Sed si nihil aliud dicit quam se aut creaturam nihil dicere potest, nisi aut suo, aut ejus verbo. Si ergo nihil dicit verbo creaturae, quidquid dicit, Verbo suo dicit. Uno igitur eodemque Verbo dicit seipsum, et quaecunque fecit.

Intertext edge

Open linked passage

Note