Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
38.1
CAPUT XXXVII [ al. XXXVI]. Quod quidquid ipse est ad creaturam, hoc sit et Verbum ejus; nec tamen ambo simul pluraliter .
38.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Summus Spiritus per Verbum fecit omnia. Ergo et ipsum Verbum fecit eadem omnia: quod enim summus Spiritus per Verbum facit per se facit; et Verbi summique Spiritus una est essentia, quae sola est creatrix et principium omnium quae sunt. Quidquid ergo summus Spiritus est ad creaturam, hoc et Verbum ejus est: et proinde sicut ille est creator, ita et istud; nec tamen sunt duo, sed unus creator et unum principium.
38.2
Verum cum manifeste rationes superiores doceant summum Spiritum per Verbum suum fecisse omnia, nunquid non et ipsum Verbum fecit eadem omnia? Quoniam enim illi est consubstantiale, cujus est Verbum, necesse est ut sit summa essentia. Summa autem essentia non est nisi una, quae sola creatrix et solum principium est omnium quae facta sunt. Ipsa namque sola fecit, non per aliud quam per se, omnia ex nihilo. Quare quaecunque summus Spiritus facit, eadem et Verbum ejus facit, et similiter. Quidquid igitur 18 summus spiritus est ad creaturam; hoc et Verbum ejus est et similiter. Nec tamen ambo simul pluraliter, quia non sunt plures creatrices summae essentiae. Sicut igitur ille creator est rerum et principium; sic et Verbum ejus: nec tamen sunt duo, sed unus creator, et unum principium.