Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
39.1
CAPUT XXXVIII [ al. XXXVII]. Quod dici non possit quid duo sint, quamvis necesse sit esse duos.
39.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Quidquid summus Spiritus et Verbum sunt in essentia et ad creaturam, nempe quod sit veritas, et quod sit creator, hoc unicuique et utrique sic convenit; ut tamen non sint duo, aut duae veritates, aut duo creatores; sed unum sint. Ille tamen, cujus est Verbum, non potest esse verbum suum: nec verbum potest esse ille, cujus est verbum. Ergo in eo solo quod ille non est ex isto, hoc autem est ex illo, admittitur pluralitas. Constat ergo quod sint duo; sed exprimi non potest quid duo sint: non enim sunt duo spiritus, nec duo creatores, nec duo verba, nec duae imagines.
39.2
Studiose itaque attendendum est quiddam, quod, valde insolitum aliis rebus, in summo Spiritu et Verbo ejus videtur evenire. Nam certum est sic unicuique singulatim, et utrisque simul inesse quidquid sunt in essentia, et quidquid sunt ad creaturam, ut et singulatim perfectum sit ambobus, et tamen pluralitatem non admittat in duobus. Licet enim singulatim et ille perfecte sit summa veritas et Creator, et verbum ejus sit summa veritas et creator; non tamen ambo simul sunt duae veritates, aut duo creatores. Sed cum haec ita sint, miro tamen modo apertissimum est quia nec ille, cujus est Verbum, potest esse Verbum suum; nec Verbum potest esse iste cujus est Verbum, ut in eo quod significat vel quid sint substantialiter, vel quid sint ad creaturam semper individuam teneant unitatem. In eo vero, quod ille non est ex isto: hoc autem est ex illo; ineffabilem admittant pluralitatem: ineffabilem certe; quamvis enim necessitas cogat ut sint duo, nullo tamen modo exprimi potest quid duo sint. Nam etsi forte duo pares aut aliquid aliud similiter adinvicem possint dici, in his ipsis tamen relativis si quaeratur quid sit illud de quo dicuntur, non potest dici pluraliter, quemadmodum dicuntur duae pares lineae, aut duo homines similes. Quippe nec sunt duo pares spiritus, nec duo pares creatores, nec duo aliquid, quod significet eorum aut essentiam aut habitudinem ad creaturam; sed nec duo aliquid, quod designet propriam habitudinem alterius ad alterum, quia nec duo verba, nec duae imagines. Verbum namque hoc ipsum quod Verbum est, aut imago, ad alterum est; quia non nisi alicujus Verbum est aut imago; et sic propria sunt haec alterius, ut nequaquam alteri coaptentur. Nam ille, cujus est Verbum aut imago nec imago, nec Verbum est. Constat igitur quia exprimi non potest quid duo sint, summus Spiritus et Verbum ejus, quamvis quibusdam singulorum proprietatibus cogantur esse duo. Etenim proprium unius est esse ex altero, et proprium est alterius alterum esse ex illo.