Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Monologium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10627 Monolo
4.1
CAPUT III. Quod sit quaedam natura per quam est quidquid est, et quae per se est, et est summum omnium quae sunt.
4.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Omne quod est, aut per aliquid, aut per nihil. Non per nihil; ergo per aliquid est. Illud autem per quod cuncta sunt, aut est unum, aut plura: si plura, haec plura sunt singula per se: et ita est una ratio seu vis qua plura haec habent ut sint per se. Ergo est unum aliquid per quod sunt quaecunque sunt: et illud solum est per se. Nulla enim, neque ea qua referuntur, neque ipsae relationes, sunt per invicem. At quod per aliud est, minus est eo quod per se est. Est igitur unum aliquid quod solum maxime 5 et summe omnium est, summeque bonum et summe magnum existit; utpote per quod est, quidquid bonum et magnum et aliquid est.
4.2
Denique non solum omnia bona per idem aliquid sunt bona, et omnia magna per idem aliquid sunt magna; sed quidquid est, per unum aliquid videtur esse. Omne namque quod est, aut est per aliquid, aut per nihil; sed nihil est per nihil. Non enim vel cogitari potest ut sit aliquid non per aliquid. Quidquid igitur est, non nisi per aliquid est. Quod cum ita sit, aut est unum, aut sunt plura, per quae sunt cuncta quae sunt. Sed si sunt plura, aut ipsa referuntur ad unum aliquid, per quod sunt; aut eadem plura singula sunt per se; aut ipsa per se invicem sunt. At si plura ipsa sunt per unum, jam non sunt omnia per plura; sed potius per illud unum, per quod haec plura sunt. Si vero ipsa plura singula sunt per se, utique est una aliqua vis vel natura existendi per se, qua habent ut per se sint. Non est autem dubium quod per idipsum unum sint, per quod habent ut sint per se. Verius ergo per ipsum unum cuncta sunt, quam per plura, quae sine eo uno esse non possunt: ut vero plura per se invicem sint, nulla patitur ratio; quoniam irrationalis cogitatio est ut aliqua res sit per illud cui dat esse: nam nec ipsa relativa sic sunt per se invicem. Nam cum dominus et servus referantur ad invicem, et ipsi homines qui referuntur, omnino non sunt per invicem; et ipsae relationes quibus referuntur, non omnino sunt per se invicem, quia eaedem sunt per subjecta. Cum itaque veritas omnimodo excludat plura esse, per quae cuncta sunt, necesse est unum illud esse, per quod sunt cuncta quae sunt. Quoniam ergo cuncta quae sunt, sunt per ipsum unum; procul dubio et ipsum unum est per seipsum. Quaecunque igitur alia sunt, sunt per aliud et ipsum solum per seipsum. At quidquid est per aliud, minus est quam illud per quod cuncta sunt alia, et quod solum est per se. Quare illud quod est per se, maxime omnium est. Est igitur unum aliquid, quod solum maxime et summe omnium est: quod autem maxime omnium est, et per quod est quidquid est bonum vel magnum, et omnino quidquid aliquid est, id necesse est esse summe bonum, et summe magnum, et summum omnium quae sunt. Quare est aliquid quod sive essentia, sive substantia, sive natura dicatur, optimum et maximum est, et summum omnium quae sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note