Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
66.1
CAPUT LXV. Quomodo de ineffabili re verum disputatum sit.
66.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Hoc autem licet ineffabile sit secundum proprietatem, nihil prohibet verum esse quod hactenus de summa natura disputatum est per aenigmata, imaginem ac similitudinem. Quaecunque nomina, quae de illa natura dicuntur, non tam illius proprietatem innuunt, quam similitudinem: significant enim quod in rebus factis concipimus: nec tamen falsum est quod per verba de ipsa intimatur vel aestimatur. Quod de ipsa cognoscitur, verum est; licet non totum cognoscatur quod ipsa vere est.
66.2
Sed rursum, si ita se ratio ineffabilitatis illius habet, imo quia sic est: quomodo stabit quidquid de illa secundum Patris, et Filii, et Spiritus procedentis habitudinem disputatum est? Nam si vera illud ratione explicitum est, qualiter est illa ineffabilis? Aut si ineffabilis est, quomodo est ita, sicut disputatum est? An quodantenus de illa potuit explicari: et ideo nihil prohibet esse verum quod disputatum est. Sed quia penitus non potuit comprehendi, idcirco est ineffabilis. Sed ad illud quid responderi poterit, quod jam supra in hac ipsa disputatione constitit; quia sic est summa essentia supra et extra omnem aliam naturam, ut si quando de illa dicitur aliquid verbis, quae communia sunt aliis naturis, sensus nullatenus sit communis? Quem enim sensum in omnibus his verbis, quae cogitavi, intellexi nisi communem et usitatum? Si ergo usitatus sensus verborum alienus est ab illa; quidquid ratiocinatus sum, non pertinet ad illam. Quomodo igitur verum est inventum esse aliquid de summa essentia; si quod est inventum, longe diversum est ab illa? Quid ergo? An quodammodo inventum est aliquid de incomprehensibili re; et quodammodo nihil perspectum est de ea? Saepe namque multa dicimus, quae proprie sicut sunt non exprimimus; sed per aliud significamus id quod proprie aut nolumus, aut non possumus depromere, ut cum per aenigmata loquimur. Et saepe videmus aliquid, non proprie quemadmodum res ipsa est; sed per aliquam similitudinem aut imaginem, ut cum vultum alicujus consideramus in speculo. Sic quippe unam eamdemque rem dicimus et non dicimus; videmus et non videmus: dicimus et videmus per aliud; non dicimus et non videmus per suam proprietatem. Hac itaque ratione nihil prohibet et verum esse quod disputatum est hactenus de summa natura; et ipsam tamen nihilominus ineffabilem persistere: si nequaquam illa putetur per essentiae suae proprietatem expressa; sed utcunque per aliud designata. Nam, quaecunque nomina de illa natura dici posse videntur, non tam mihi eam ostendunt per proprietatem quam per aliquam innuunt similitudinem. Etenim cum earumdem vocum significationes cogito, familiarius concipio mente quod in rebus factis conspicio, quam id quod omnem humanum intellectum transcendere intelligo: nam valde minus aliquid, imo longe aliud in mente mea sua significatione constituunt, quam sit illud ad quod intelligendum per hanc tenuem significationem mens ipsa mea conatur proficere. Nam, nec nomen sapientiae mihi sufficit ostendere illud, per quod omnia facta sunt de nihilo, et servantur a nihilo; nec nomen essentiae mihi valet exprimere illud, quod per singularem altitudinem longe est supra omnia, et per naturalem proprietatem valde est extra omnia. Sic ergo illa natura et ineffabilis est; quia per verba, sicuti est nullatenus valet intimari: et falsum non est, si quid de illa, ratione docente, per aliud velut in aenigmate potest aestimari.