Offendiculum sacerdotum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10628 Offsac
1.1
Offendiculum sacerdotum
1.1
De presbyteris qui aperta libidinis conversatione Deo reprobabiles se exhibent, omnino tenendum est, quae apostolica providentia ecclesiastico justoque rigore constituit. Nempe nullatenus convenit ut ibi reverenter astetur, ubi pertinaciter aperta et impudenti libidine fetentes Dei et sanctorum prohibitionem contemnendo sacris altaribus deserviunt, immo non deserviunt, sed quantum ad ipsos, commaculant: non quod quis ea quae tractant contemnenda, sed tractantes exsecrandos existimet. Ut qui Dei et angelorum praesentiam non reverentur, vel hominum detestatione repulsi sacra contaminare non audeant. De lapsis autem sacros ordines habentibus, et spontanea voluntate secrete quibus debent confitentibus, nequaquam est asserendum quod eisdem ordinibus amplius uti nullatenus possint, si per sacrificium spiritus contribulati, cordisque contriti et humiliati Deum placantes, ad virtutum profectum studiose se converterint. Nam nec apud Deum reprobatur officium alicujus propter culpam, quam ipse ignoscit; nec apud homines decoloratur sacri ordinis dignitas, propter personam cujus ipsi peccatum non cognoscunt. Quibus duabus causis carnalis lapsus prohibet ad sacrum ordinem accessum et reditum. Sed quoniam ferme semper occultum est, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, quorum vero minime; tutius est semper conscium sibi criminis ab iis quae placitam Deo personam exposcunt, per laudabilem Deo humilitatem abstinere, quam per culpabilem securitatem praesumere. Illud namque semper potest, Deo non improbante: hoc vero non debet, nisi Deo approbante. Qui autem huic sententiae, quae ad sacri ordinis officium post lapsum concedit, nequaquam aliqua ratione, nisi auctoritate fulciatur Scripturarum, vult consensum attribuere; legat epistolam beati Calixti papae directam episcopis Galliae, et beati Gregorii papae ad Secundinum inclusum; ubi ipsi hanc sententiam sic firmis et pene eisdem rationibus et auctoritatibus confirmant, ut nullatenus aliorum probatione indigeat. Sed quod idem beatus Gregorius, et alii sancti Patres idipsum alibi videntur studiose prohibere, de apertis quidem prohibuisse, de occultis vero post dignam poenitentiam concessisse intelligitur. Nam crimen quod a Deo non imputatur, nec ab hominibus esse putatur, non reprobat neque decolorat: cum tamen in tali re cuique tutius sit coram Deo sibi plus timere, quam confidere. Prohiberi autem invitum debere, qui occultum crimen humili confessione sponte et occulte detegit, minime existimo; ne multis obstruatur via salubris confessionis, qui potius eligent in mortem penitus occultari, quam hac occasione in certitudinem vel in suspicionem alicujus criminis adduci. Nec illi, cui confitetur statuitur ad peccatum; si confitentem absque ejus consensu cessare a sui ordinis officio non cogit, sed potius magni criminis reus esse videtur, si cogit: quia sic et confitentem poenitere confessionis, et plures nondum confitentes horrere confessionem compellit. Hucusque codex S. Ebrulphi.
1.2
Aug. Dominus declaravit in uno coetu hominum eadem sacramenta sumentium, aliquorum immunditiam mundis obesse non posse: qui autem solo sacramento, sacerdos est, sicut fuit Caipha, persecutor unius et veri summi sacerdotis