Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
14.1
ORATIO XIV. AD SPIRITUM SANCTUM.
14.1
Jam et divini amor numinis, Patris omnipotentis, prolisque beatissimae sancta communicatio, omnipotens Paraclete Spiritus, moerentium consolator clementissime, jam cordis mei penetralibus potenti illabere virtute, et tenebrosa quaeque laris neglecti latibula corusci luminis fulgore pius inhabitator laetifica, tuique roris abundantia longo ariditatis marcentia squalore visitando fecunda. Saucia interioris hominis arcana tui amoris jaculo, et torpentis medullas jecoris flammis salutaribus penetrando succende, sanctique fervoris igne illustrando, intima mentis et corporis universa depasce. Pota me torrente voluptatis tuae( Psal. XXXV, 9), ut nihil jam mundanorum degustare libeat veneratae dulcedinis. Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta; doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Credo ergo quod quemcunque inhabitaveris, Patris, ac pariter Filii domicilium condis. Beatus qui te merebitur hospitem: quoniam per te Pater et Filius apud eum facient mansionem.
14.2
Veni jam, veni, benignissime dolentis animae consolator in opportunitatibus, et in tribulationibus adjutor. Veni, mundator scelerum, curator vulnerum. Veni, fortitudo fragilium, relevator labentium; veni, humilium doctor, superborum destructor. Veni, orphanorum pius pater, viduarum dulcis judex. Veni, spes pauperum, refocillator deficentium. Veni, navigantium sidus, naufragantium portus. Veni, omnium viventium singulare decus, morientium unica salus. Veni, sanctissime Spiritus, veni et miserere mei, apta me tibi: et condescende propitius mihi, ut mea tuae magnitudini exiguitas, roborique tuo mea imbecillitas, secundum multitudinem tuarum complaceat miserationum, per Jesum Christum Salvatorem meum, qui cum Patre in tua unitate vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.