Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
15.1
ORATIO XV. AD CHRISTUM, Cum recordatione beneficiorum ejus, et humanae miseriae.
15.1
Ad te, dulcissime et benignissime Domine Jesu Christe, qui fons pietatis es et misericordiae, potissime me converto; quia et per potentiam divinitatis tuae, qua cum Patre et Spiritu sancto unus Deus omnia ex nihilo fecisti, me creatum esse fateor; et per incarnationem tuam, quam in proprietate personae tuae, cooperante tamen Patre et Spiritu sancto, suscepisti, me refectum et renovatum esse scio. Oro itaque dulcissimam misericordiam tuam, piissime et suavissime Domine Jesu, per sanctam annuntiationem tuam, miserere infelicis animae meae. Dulcissime Domine Jesu Christe, per sanctam incarnationem et nativitatem tuam, miserere animae meae. Dulcissime Domine Jesu, Christe, per circumcisionem tuam, miserere mei. Dulcissime Domine Jesu, per sanctam infantiam tuam, miserere mei. Dulcissime Domine Jesu, per juventutem tuam, miserere mei. Dulcissime Domine Jesu, per baptismum tuum, miserere mei. Dulcissime Domine Jesu, per jejunium tuum, famem et fatigationem, miserere mei. Dulcissime Domine Jesu, per miracula tua, per quae, etsi homo verus eras, verus Deus agnoscebaris, miserere mei. Dulcissime Domine Jesu, per flagella, sputa et alapas quas pro nobis suscepisti, miserere mei. Dulcissime et misericordissime Domine Jesu, per spineam coronam, quam in capite tuo portasti, ut spineas peccatorum nostrorum auferres, miserere mei. Miserere mei, dulcissime Domine Jesu, per crucem tuam, et mortem quam 256 in eadem cruce passus es, ut nos a morte redimeres. Miserere mei, Domine Jesu, per sepulcrum tuum in quo secundum carnem jacuisti, et per benignissimam descensionem tuam ad inferos, in quibus fideles et amicos tuos, qui te ibi suum dulcissimum Redemptorem diu exspectaverant, visitasti; visitans a daemoniaca dominatione, gloriose triumphans misericorditer eripuisti; infernalibus furiis suum principem valenter incusantibus quod te, in quo de suo nihil invenerat, injuste interfecerit; pro qua injusta interfectione juste tunc perdebant quos tandiu captivos et suis infeliciter vinculis alligatos tenuerant. Miserere mei, Domine dulcissime et benignissime Jesu, per gloriosam resurrectionem tuam, qua tertia die, postquam pro peccatoribus occisus es, discipulis et amicis tuis de tua morte dolentibus et nimis afflictis vivus et immortalis apparuisti, et per dulcissima colloquia tua, quae cum eis per dies quadraginta post resurrectionem tuam habuisti; in quibus in multis argumentis apparens eis, et loquens de regno Dei, eosque confortans et refovens et cum eis saepius convescens, praemissis evidentissimis signis et veritate tuae carnis, in qua mortem passus es, auferens ab eorum cordibus omnem dubitationem, ad fidem et credulitatem tuae resurrectionis solidasti. Miserere mei, dulcissime Domine Jesu, per admirabilem ascensionem tuam, qua discipulis tuis et matre tua Virgine aspicientibus, coelos petens, humanam naturam, quam misericorditer pro peccatoribus susceperas, et in qua mortem passus mortem destruxeras, ad dexteram Patris collocasti. Miserere mei, dulcissime Domine Jesu, per adventum sancti Spiritus, quem sicut promiseras discipulis tuis die Pentecostes misisti: quo impleti et vehementissime confortati, omni timore postposito, veritatem tuae resurrectionis cunctis gentibus annuntiarent, eosque docerent quod si in te crederent et tuis praeceptis obedirent, omni dubitatione posthabita, regnum coelorum post mortem carnis ascenderent, et in aeterna gloria tecum feliciter regnarent. Miserere mei, dulcissime Domine Jesu, per reditum tuum ad judicandos vivos et mortuos, quo judicio malos a bonis separans, aeterna perditione damnabis; bonos vero tecum ad coelos ducens, in aeterna felicitate collocabis.
15.2
His dulcissimis recordationibus et piis memoriis animatus, dulcissime Domine Jesu, et haec tanta beneficia infirmis et peccatoribus a te misericorditer collata, dum in secreto pectoris mei dulciter et cum magna admiratione volvo et revolvo; infirmas memorias et recordationes peccati, quae ad damnationem et damnationis perditionem trahunt, tua opitulante bonitate, aliquando respuo; et ea quae divina sapiunt, et infirmam animam et peccatricem sublevare solent, respicio, veneror et amplector. Sed heu infelici animae meae, dulcissime et benignissime Domine! heu tantae perditioni infelicem animam tam graviter vexanti, et nisi misericordissima pietate tua sustineatur, in puncto ad infernum descendenti! Ecce enim dum cordis mei secretum diligenter inspicio, ipsam infelicem, animam meam, quam ante divinam majestatem tuam mundam et immaculatam stare putaveram, veneno malitiae et iniquitatis non parum infectam invenio. Saepius vero dum etiam causa alicujus utilitatis cum aliquo loqui incipio, statim, vel post parvam moram, in detractionem incurro, vel pro aliqua re impudenter murmuro, vel vitio curiositatis ineptae succumbo, vel malarum cogitationum turpitudines motusque illicitos et impudicos in ipsis interioribus meis sustineo. Iterum atque iterum heu tantae infelicitati, tantaeque perditioni! Fateor, dulcissime Jesu, et expando coram te iniquitates meas, quas intus patitur misera anima mea. Dum enim ea quae retro sunt obliviscens ad ea quae ante sunt me extendere volo, atque in his dulcissimis recordationibus, quas superius commemoratus sum, diutius si possem[ al. possum] delectari cupio, atque omnes cogitationes meas quasi in fasciculum colligens, omni perturbatione animi remota, adhaerere Deo perseveranti continuatione desidero, subito nescio qua miseria me relabi ad inania et noxia conspicio: et tanquam mors subito[ al. subita] interficiens, vel quemadmodum canis rabidus, qui nec percussione repulsus a laceratione hominis se temperat, carnalis delectatio omnem tranquillitatem animi, omnemque rectitudinem justitiae, quam me credebam habere, perturbat ac destruit. Et qui putabam me stare in arce virtutum pro suavi odore earum, sentio intolerabilem ac teterrimum fetorem vitiorum.
15.3
Quid ergo faciam, dulcissime Domine Jesu, amator hominum et creator, reformator et Redemptor peccatorum? Quo me convertam tantis circumdatus malis, tantis involutus pessimarum delectationum tenebris? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus. Quis autem, nisi gratia Domini mei Jesu Christi? Miserere ergo, dulcissime Domine Jesu, miserere creaturae tuae, miserere peccatricis animae meae. Intende, dulcissime Domine Jesu, intende miseriae ejus, et libera eam; propter inimicos ejus eripe eam. Illumina oculos ejus, ne unquam obdormiat in morte, ne quando dicat inimicus ejus: Prae valui adversus eam. Judica, Domine, nocentes eam, expugna impugnantes eam. Apprehende arma et scutum, et exurge in adjutorium. ejus. Credo, dulcissime Domine Jesu, credo quoniam si arma tua ad defensionem ejus arripias, et scuto conae voluntatis tuae animam quam creasti defendas, quia nullus hostis, nullius jacula inimici, etsi foris expugnent, vel etiam intus saevire tentaverint, animam quam defendis ullo modo poterunt superare. Dulcissime et misericordissime Domine Jesu, sana eam multis malis obrutam, multis iniquitatibus superatam, multis facinoribus maculatam. Adjutor pauperum, defensor pupillorum, sana et adjuva eam a te creatam, a te redemptam, per te mundatam. Sustine conatum ejus, conforta desiderium ejus, et concede ei hoc spatium vitae, in quo in hoc mundo conversanda est, sic percurrere, et cunctas iniquitates suas per ineffabilem misericordiam tuam sic emendare, et per veram poenitentiam et veram confessionem purgare, corrigere, mundare et abstergere, ut, tua largiente indulgentissima pietate, ab omni labe vitiorum purgata, mundata, correcta et abstersa post mortem carnis, ad te dulcissimum Creatorem suum, piissimum Dominum suum pervenire valeat, tuamque inenarrabilem gloriam cum omnibus sanctis tuis in aeterna felicitate possidere per aeterna saecula. Amen.