Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10630 Oratio4
16.1
257 ORATIO XVI. AD CHRISTUM. Pro gratia lacrymarum obtinenda ex peccatorum recordatione.
16.1
Christe Domine, Verbum Patris, qui venisti in hunc mundum peccatores salvos facere, rogo te per indulgentissima misericordiae tuae viscera, emenda vitam meam, meliora actus, compone mores, tolle de me quod mihi nocet et tibi displicet, et da quod nosti tibi placere et mihi prodesse. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi tu solus? Tu es Deus omnipotens infinitae pietatis, qui justificas impios, et vivificas mortuos propter peccatum, qui mutas peccatores, et non sunt. Tolle ergo de me quidquid tibi displicet in me. Imperfecta enim mea plurima vident oculi tui. Mitte, quaeso, manum pietatis tuae in me, et tolle de me quidquid offendit oculos pietatis tuae in me. Coram te, Domine, est sanitas et infirmitas mea. Illum, precor, serva, istam sana. Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero; tu qui infirma sanas, et sanata conservas, tu qui solo nutu tuo restauras diruta et collapsa. Si enim dignaris in agro tuo corde meo serere bonum semen, necesse est ut manu pietatis tuae spinas prius evellas vitiorum meorum.
16.2
Dulcissime, benignissime, amantissime, charissime, desideratissime, amabilissime, pulcherrime, infunde, obsecro, multitudinem dulcedinis tuae et charitatis tuae pectori meo, ut nihil terrenum, nihil carnale desiderem vel cogitem, sed te solum amem, te solum habeam in corde et in ore meo. Scribe digito tuo in pectore meo dulcem memoriam tui melliflui nominis, nulla unquam oblivione delendam. Scribe in tabulis cordis mei voluntatem tuam, et justificationes tuas, ut te immensae dulcedinis Domi num, et praecepta tua semper et ubique habeam prae oculis meis. Succende mentem meam igne illo tuo quem misisti in terram, et voluisti vehementer accendi, ut sacrificium spiritus contribulati, et cordis contriti, obortis lacrymis quotidie of feram tibi.
16.3
Dulcis Christe, bone Jesu, sicut desidero, sicut tota mente mea peto, da mihi amorem tuum sanctum et castum, qui me repleat, teneat, totumque possideat. Et da mihi evidens signum amoris tui, irriguum lacrymarum fontem jugiter manantem, ut ipsae quoque lacrymae tui in me testentur amorem, ipsae prodant, ipsae loquantur quantum te diligit anima mea, dum prae nimia dulcedine amoris tui nequit se a lacrymis continere. Reminiscor, pie Domine, illius bonae mulieris Annae, quae ad tabernaculum rogatura pro filio venit, de qua Scriptura refert quod vultus ejus post lacrymas et preces non sunt amplius in diversa mutati. Sed memor tantae virtutis tantaeque constantiae, dolore torqueor, et verecundia confundor; quia me miserum nimis deorsum jacere intueor. Si enim ita flevit, et in stetu perseveravit mulier, quae quaerebat filium, quomodo plangere, et in planctu persistere debet anima mea, quae quaerit et amat Deum, et ad eum pervenire desiderat? Quomodo gemere ac flere debet talis anima, quae quaerit Deum die ac nocte, quae praeter Christum nihil vult amare? Mirum quippe est, si jam non factae sunt ei lacrymae suae panes die ac nocte. Respice ergo, et miserere mei, quia dolores cordis mei multiplicati sunt. Da mihi consolationem tuam coelestem, et noli spernere peccatricem animam, pro qua mortuus es. Da mihi, quaeso, lacrymas ex toto affectu internas, quae peccatorum meorum possint solvere vincula, et coelesti jucunditate semper repleant animam meam; si non cum veris et perfectis monachis, quorum vestigia nequeo imitari, saltem cum devotis mulieribus quantulamcunque portionem in regno tuo merear adipisci.
16.4
Venit quoque mihi in mentem alterius mulieris devotio mira, quae te in sepulcro jacentem pio amore quaerebat, quae recedentibus discipulis de sepulcro non recedebat, quae sedebat ibi tristis et moerens, et diu multumque flebat; et resurgens multis lacrymis iterum iterumque antra deserti sepulcri vigilantibus oculis explorabat, si forte alicubi te videre posset, quem ferventi desiderio quaerebat. Jam certe semel et iterum ingressa sepulcrum viderat, sed nimium amanti non satis erat, virtus enim boni operis perseverantia est. Et quia prae caeteris dilexit, et diligendo flevit, et flendo quaesivit, et quaerendo perseveravit, ideo prima omnium te invenire, te videre, te alloqui meruit. Et non solum haec, sed etiam ipsis discipulis gloriosae resurrectionis tuae praenuntia exstitit, te praecipiente, et clementer monente: Vade, dic fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Si ergo ita flevit, et in fletu perseveravit mulier, quae viventem cum mortuis quaerebat, quae te manu fidei tangebat, quomodo plangere et in planctu persistere debet anima, quae te Redemptorem suum jam coelo praesidentem et ubique regnantem corde credit, ore confitetur? Quomodo ergo gemere et flere debet talis anima, quae te toto corde diligit teque toto desiderio videre concupiscit?
16.5
Solum confugium, et unica spes miserorum, Domine, cui nunquam sine spe misericordiae supplicatur, praesta mihi hanc gratiam propter te, et propter nomen sanctum tuum, ut quoties de te cogito, de te loquor, de te scribo, de te lego, de te confero, quoties tu reminiscor, tibi assisto, laudes, preces, et sacrificium offero, toties obortis lacrymis in conspectu tuo copiose et dulciter fleam, ita ut efficiantur mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Tu quidem, Rex gloriae et omnium virtutum magister, docuisti nos verbo et exemplo gemere et flere, dicens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Tu flevisti defunctum amicum, et lacrymatus es valde super perituram civitatem. Rogo te, bone Jesu, per illas pretiosissimas lacrymas tuas, et per omnes miserationes tuas, quibus mirabiliter nobis perditis subvenire dignatus es, da mihi gratiam lacrymarum, quam multum desiderat et appetit anima mea, quia sine dono tuo non possum habere eam, sed per Spiritum sanctum tuum, qui dura corda peccatorum mollit, et ad fletum compungit. Da mihi gratiam lacrymarum, sicut dedisti patribus nostris, quorum vestigia debeo imitari, ut plangam me in omni vita mea, sicut ipsi se planxerunt nocte ac die. Propter merita et orationes eorum qui tibi placuerunt et devotissime servierunt, miserere mei miserrimi et indigni servi tui, et da mihi gratiam lacrymarum. Da mihi irriguum superius, et irriguum inferius, ut sint mihi lacrymae meae panes die ac nocte, efficiarque in conspectu tuo, Deus meus, per ignem compunctionis, holocaustum pingue et medullatum; macter totus in ara cordis mei, tanquam pinguissimum holocaustum assumar tibi in odorem suavitatis. Da mihi, dulcissime, fontem irriguum fontemque perspicuum, in quo lavetur assidue istud inquinatum holocaustum. Licet enim me totum tibi obtulerim opitulante gratia tua, in multis 258 tamen quotidie offendo propter nimiam fragilitatem meam. Da ergo mihi gratiam lacrymarum, benedicte et amabilis Deus, praecipue ex multa dulcedine amoris tui, et commemoratione misericordiarum tuarum, praepara hanc mensam famulo tuo in conspectu tuo; et da mihi eam in potestatem, ut quoties volo satier ex ea, tribue pro pietate et bonitate tua, ut iste calix tuus inebrians et praeclarus satiet sitim meam, ut inhiet tibi spiritus meus, et ardeat mens mea in amore tui, oblitus vanitatis et miseriae. Audi, Deus meus, audi, lumen oculorum meorum, audi quae peto, et da ut petam quod audias. Pie et exorabilis Domine, ne efficiaris mihi inexorabilis propter peccata mea, sed propter bonitatem tuam suscipe preces servi tui, et da mihi effectum petitionis meae et desiderii mei, precibus et meritis gloriosae Virginis Mariae dominae meae et omnium sanctorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note