Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10630 Oratio4
19.1
260 ORATIO XIX. AD CHRISTUM. Quando dissolvi cupis et esse cum Christo secundum dictum Apostoli.
19.1
Christe Domine, virtus et sapientia Patris, qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum, qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem, obsecro et humiliter rogo, da praepetes pennas fidei, da celeres alas virtutum, quibus evectus aeterna et coelestia valam contemplari. Adhaereat, quaeso, anima mea post te, et suscipiat me dextera tua. Sustollat me super altitudinem terrae, et cibet me illa coelesti haereditate, cui suspirat peregrinatio mea die ac nocte. Et quia moribunda membra vigorem animae hebetant, Disjice terrenae nebulas et pondera molis, Siste vagam mentem, per devia multa ruentem, Et da coelestem mentem conscendere sedem,
19.2
ut supremo lumine irradiata, terram despiciat, coelum aspiciat, peccata oderit, justitiam diligat. Quid enim pulchrius, quidve dulcius, quam inter tenebras hujus vitae multasque amaritudines divinae dulcedini inhiare, et aeternae beatitudini suspirare, illicque teneri mente ubi vera haberi gaudia certissimum est? Dulcissime, amantissime, benignissime, charissime, pretiosissime, desideratissime, amabilissime, pulcherrime, quando te videbo? Quando apparebo ante faciem tuam? Quando satiabor de pulchritudine tua? Quando educes me de hoc carcere tenebroso, ut confitear nomini tuo, ita ut deinceps non compungar? Quando transibo in illam admirabilem et pulcherrimam domum tuam, ubi personat vox laetitiae et exsultationis in tabernaculis justorum? Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Beati, et vere beati, quos elegisti et assumpsisti in illam coelestem haereditatem.
19.3
Ecce sancti tui, Domine, florent ante te, sicut lilium. Replentur enim ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potas eos, quoniam tu es fons vitae, et in lumine tuo vident lumen, usque adeo ut ipsi, videlicet lumen illuminatum per te Deum illuminantem, sicut sol, effulgeant in conspectu tuo. O quam mira, quam pulchra, quam acceptabilia sunt domus tuae habitacula, Domine virtutum! concupiscit intrare in ea haec peccatrix anima mea. Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Unam petii a Domino, et hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quando veniam, et apparebo ante faciem tuam? Quando videbo Deum meum, quem sitit anima mea? Quando videbo eum in terra viventium? In ista enim terra morientium videri non potest mortalibus oculis. Quid faciam miser ego gravedine compedis mortalitatis meae constrictus? Quid faciam? Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino; non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Noster autem municipatus in coelis est. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Nihil mihi tam dulce quam cum Domino meo esse. Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Da mihi, Domine, donec his fragilibus assisto membris, tibi adhaerere, sicut scriptum est: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo.
19.4
Praebe mihi, rogo, contemplationis pennas, quibus indutus ad te volitem sursum. Et quia omne sinistrum deorsum jacet, tene mentem meam, ne ad ima tenebrosae vallis corruat, ne interveniente umbra terrae a te vero justitiae Sole separetur, et obducta tenebrarum[ al., adducta tenebrarum] nebula prohibeatur alta respicere. Idcirco sursum t endo ad pacis gaudia, lucisque delectabilem et serenissimum statum. Tene cor meum manu tua, quia sine te ad altiora non rapitur. Illuc festino, ubi summa pax regnat, et jugis tranquillitas rutilat. Tene et rege spiritum meum, et assume illum tu secundum voluntatem, ut te duce ascendat in illam regionem ubertatis, ubi pascis Israel in aeternum pabulo veritatis, ut ibi vel rapida cogitatione attingat te summam sapientiam super omnia manentem, cuncta transeuntem, et omnia gubernantem. Sed volitanti ad te animae multa sunt quae obstrepunt. Jussu tuo, Domine, conticescant mihi omnia. Ipsa sibi anima mea sileat, omnia pertranseat, omnia quae creata sunt transcendat a se et perveniat ad te, atque in te solo Creatore omnium oculos fidei figat, tibi inhiet, tibi intendat, te meditetur, te contempletur, te sibi ante oculos ponat, te sub corde revolvat verum et summum bonum, et gaudium sine fine mansurum.
19.5
Multae denique sunt contemplationes, quibus anima devota tibi mirabiliter pascitur, sed in nulla earum ita delectatur et requiescit anima mea sicut in te, et quando te solum cogitat et contemplatur. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam mirabiliter inspiras cordibus amatorum tuorum! quam mira suavitas amoris tui, quo perfruuntur illi qui nihil praeter te diligunt, nihil quaerunt, nihil etiam cogitare concupiscunt! Felices illi, quibus tu solus spes es, et omne opus eorum oratio. Beatus qui sedet solitarius et tacet, et stat super custodiam suam jugiter die ac nocte, ut adhuc in hoc fragili corpusculo positus praelibare valeat aliquatenus dulcedinem tuam. Rogo te per illa salutifera vulnera tua, quae passus es in cruce pro salute nostra, e quibus emanavit ille pretiosus sanguis quo sumus redempti, vulnera hanc animam meam peccatricem, pro qua etiam mori dignatus es, vulnera eam igneo et potentissimae telo tuae nimiae charitatis. Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Tu sagitta electa, et gladius acutissimus qui durum scutum humani cordis penetrare tua potentia vales, confige cor meum jaculo tui amoris, ut dicat tibi anima mea: Charitate tua vulnerata sum, ita ut ex ipso vulnere amoris tui uberrimae fluant lacrymae die ac nocte. Percute, Domine, percute, obsecro, hanc durissimam mentem meam pia et valida cuspide dilectionis tuae, et altius ad intima penetra potenti virtute, et sic de capite meo educ aquam immensam, et de oculis meis verum fontem lacrymarum jugiter manantem, ex nimio affectu et desiderio visionis pulchritudinis tuae, ut lugeam die ac nocte, nullam in praesenti vita recipiens consolationem, donec te in coelesti thalamo merear videre dilectum et pulcherrimum Sponsum meum, Deum et Dominum meum, ut ibi videns gloriosam, admirabilem et pulcherrimam faciem tuam, omni dulcedine plenam, cum iis quos elegisti, majestatem tuam supplex adorem, et illic tandem coelesti et ineffabili repletus jubilo aeternae exsultationis exclamem cum diligentibus te, dicens: Ecce quod concupivi jam video, quod speravi jam teneo, quod desideravi jam habeo. Illi namque in coelis junctus sum quem in terris positus tota virtute dilexi, tota charitate amplexus sum, cui toto amore inhaesi, ipsum laudo, benedico atque adoro. Qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note