Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10630 Oratio4
20.1
261 ORATIO XX. AD CHRISTUM. Ad accendendum in se amorem Dei, et Christi desiderium.
20.1
Domine Jesu Christe, redemptio mea, misericordia mea, salus mea, te laudo, tibi gratias ago, quamvis valde impares tuis beneficiis, quamvis multum expertes dignae devotionis, quamvis nimis macras a desiderata pinguedine dulcissimi tui affectus, tamen qualescanque laudes, qualescunque gratias, non quales scio me debere; sed sicut potest conari, tibi persolvit anima mea. Spes cordi mei, virtus animae meae, auxilium infirmitatis meae, compleat tua potentissima benignitas quod conatur mea tepidissima imbecillitas. Vita mea, finis intentionis meae, et si nondum merui te tantum, quantum debitor sum, amare; utique saltem desidero te tantum amare quantum debeo. Illuminatio mea, tu vides conscientiam meam; quia, Domine, ante te omne desiderium meum, et tu donas, si quid bene vult anima mea. Si bonum est, Domine, quod inspiras, imo quia bonum est ut te velim amare, da quod me facis velle. Da ut quantum jubes, tantum te merear amare. Laudes et gratias tibi ago pro desiderio quod inspirasti. Laudes et preces offero, ne sit mihi donum tuum infructuosum, quod tua sponte dedisti. Perfice quod incoepisti, et dona quod me benigne praeveniendo immeritum desiderare fecisti Converte, benignissime, meum teporem in ferventissimum tui amorem. Ad hoc, clementissime, tendit haec oratio mea, haec memoria et meditatio beneficiorum tuorum, ut accendas in me tui amorem. Tua me, Domine, bonitas creavit, tua misericordia creatum ab originali peccato mundavit; tua patientia post illam emundationem baptismi, in aliis peccatorum sordibus volutatum hactenus toleravit, nutrivit et exspectavit. Exspectas tu, bone Domine, meam correctionem; exspectat anima mea ad sufficienter poenitendum, et ad bene vivendum, tuae gratiae inspirationem.
20.2
Deus meus, Creator meus, tolerator et nutritor meus, esto adjutor meus, te sitio, te esurio, te desidero, ad te suspiro, te concupisco. Et sicut pupillus benignissimi patris orbatus praesentia, flens et ejulans incessanter ejus dilectam faciem toto corde amplectitur: sic et ego non quantum debeo, sed quantum queo, memor passionis tuae, memor alaparum tuarum, memor flagellorum, memor crucis, memor vulnerum tuorum, memor qualiter pro me occisus es, qualiter conditus, qualiter sepultus, simul memor tuae gloriosae resurrectionis et admirabilis ascensionis: haec indubitata fide teneo, exsilii mei aerumnas defleo, spero tui adventus solam consolationem, ardeo tui vultus gloriosam contemplationem. Heu mihi, qui videre non potui Dominum angelorum humiliatum ad conversationem hominum, ut homines exaltaret ad conversationem angelorum, cum Deus offensus sponte moriebatur ut peccator viveret. Heu mihi qui tam admirabili, tam inaestimabili pietati praesens obstupescere non merui! Cur, o anima mea, te praesentem non transfixit gladius doloris acutissimi; cum ferre non posses vulnerari lancea latus tui Salvatoris, cum videre nequires violari clavis manus et pedes tui plasmatoris, cum horreres effundi sanguinem tui Redemptoris? Cur non es inebriata lacrymarum amaritudine, cum ille potaretur amaritudine fellis? Cur non es compassa castissimae Virgini, dignissimae matri ejus benignissimae Dominae tuae.
20.3
Domina mea misericordissima, quos fontes dicam erupisse de tuis pudicissimis oculis, cum attenderes unicum filium tuum innocentem coram te ligari, flagellari et mactari? Quos fletus credam perfudisse piissimum tuum vultum, cum susciperes eumdem filium tuum Deum et Dominum tuum in cruce sine culpa extendi, et carnem de carne tua ab impiis crudeliter dissecari? Quibus singultibus aestimabo purissimum pectus tuum vexatum esse, cum tu audires: Mulier, ecce filius tuus; et discipulus: Ecce mater tua? Cum acciperes in filium discipulum pro magistro, servum pro Domino? Utinam cum felice Joseph Dominum meum de cruce deposuissem, aromatibus condivissem, in sepulcro collocassem, aut saltem, prosecutus essem, ut tanto funeri non deesset aliquid mei obsequii! Utinam cum beatis mulieribus corusca visione angelorum essem territus, et audiissem nuntium Dominicae resurrectionis, nuntium meae consolationis, nuntium tam exspectatum, nuntium tam desideratum! Utinam, inquam, audiissem ex ore angeli: Nolite timere, vos: Jesum quaeritis crucifixum, surrexit, non est hic!
20.4
Benignissime, suavissime, serenissime, quando restaurabis mihi, quia non vidi illam beatam tuae carnis incorruptionem; quia non fui deosculatus loca vulnerum, et fixuras clavorum; quia non respersi lacrymis gaudii cicatrices testes veri corporis? Admirabilis, inaestimabilis, incomparabilis, quando consolaberis, et compesces me a dolore meo? Non enim capit in me dolor meus, quandiu peregrinus sum a Domino meo. Heu mihi, Domine, heu animae meae! Recessisti, consolator vitae meae, hec valedixisti mihi. Ingrediens vias tuas benedixisti tuis, nec adfui. Elevatis manibus a nube susceptus es in coelum, nec vidi. Angeli promiserunt te rediturum, nec audivi. Quid dicam? quid faciam? quo vadam? ubi eum quaeram; ubi vel quando inveniam? Quem rogabo? quis nuntiabit dilecto quia amore langueo? Defecit gaudium cordis mei; versus est in luctum risus meus. Defecit caro mea, et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Renuit consolari anima mea nisi de te dulcedo mea. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Te volo, te spero, te quaero, tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum, vultum tuum, Domine, requiram; ne avertas faciem tuam a me.
20.5
Amator hominum benignissime, tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Mi advocate tutissime, miserere mei orphani derelicti; pupillus factus sum absque patre; anima mea quasi vidua. Respice orbitatis et viduitatis meae lacrymas; quas tibi offero, donec redeas. Eia jam, Domine, eia appare mihi, et consolatus ero; ostende mihi faciem tuam, et salvus ero. Exhibe praesentiam tuam, et consecutus ero desiderium meum. Revela gloriam tuam, et erit perfectum gaudium meum. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. Sitivit anima mea ad Deum, fontem vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Domini? Quando venies, consolator meus, quem exspecto? O si quando videbo gaudium meum, quod desidero. O si satiabor cum apparuerit gloria tua, quam esurio. O si inebriabor ab ubertate domus tuae ad quam suspiro: si potabis me torrente voluptatis tuae quam sitio. Sint mihi, Domine, interim lacrymae meae panes die ac nocte, donec dicatur mihi: Ecce Deus 262 tuus; donec audiam: Anima, ecce sponsus tuus. Pasce interim me singultibus meis, pota me interim fletibus meis, refocilla me doloribus meis. Veniet interea fortasse Redemptor meus, quia bonus est; nec tardabit, quia pius est: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note