Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10630 Oratio4
23.1
ORATIO XXIII. AD CHRISTUM. Pro amicis.
23.1
Dulcis et benigne Domine, Jesu Christe, qui exhibuisti charitatem, qua majorem nemo habet, et cui parem nemo habere potest; qui nihil debebas morti, et tamen piam animam tuam pro servis tuis et peccatoribus posuisti, et pro ipsis interfectoribus tuis orasti, ut eos fratres tuos et justos faceres, et reconciliares misericordi Patri tuo, et tibi. Tu, Domine, qui tantam charitatem fecisti inimicis tuis, tu ipse charitatem praecepisti amicis tuis. Bone Domine, quo affectu recogitabo inaestimabilem charitatem tuam? Quid retribuam immenso beneficio tuo? Transcendit enim omnem affectum dulcedo tuae benignitatis. Vincit omnem retributionem magnitudo tui beneficii. Quid ergo retribuam Creatori et recreatori meo? Quid retribuam miseratori et redemptori meo? Domine, Deus meus es tu, bonorum meorum non eges. Tuus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. Quid ergo ego mendicus et pauper, ego vermis et cinis, quid retribuam Deo meo, nisi ut ex corde obediam praecepto ejus? Est autem praeceptum tuum ut diligamus invicem.
23.2
Bone homo, bone Deus, bone Domine, bone amice, bonum totum quidquid es, huic praecepto tuo desiderat obedire humilis et contemptibilis servus tuus. Tu scis, Domine, quia dilectionem quam jubes amo, amorem diligo, charitatem concupisco. Hanc peto, hanc quaero, propter hanc pulsat et clamat hic pauper et mendicus tuus ad januam misericordiae tuae. Et in quantum jam accepi dulcem eleemosynam gratuitae largitatis tuae, diligens omnem hominem in te et propter te, quamvis non quantum debeo, nec quantum desidero, omnibus exoro clementiam tuam. Sunt tamen plures quorum dilectionem sicut specialiter et familiaribus cordi meo impressit amor tuus; ita ardentius bene desidero illis, et devotius opto orare pro illis. Vult, vult, pie Domine, vult servus tuus orare te pro amicis suis; sed revocatur reus tuus a dilectis suis. Qui enim mihi veniam exorare non sufficio, quia fronte gratiam tuam aliis rogare praesumo? Et qui anxius intercessores quaero, qua fiducia pro aliis intercedo? Quid faciam, Domine Deus, quid faciam? Tu jubes 263 me orare pro illis, et dilectio concupiscit, sed clamante mihi conscientia ut pro meis peccatis sollicitus sim, pro aliis loqui contremisco. Dimittam ergo quod jubes, quia feci quod prohibes? Imo quia praesumpsi prohibita, amplectar imperata, si forte obedientia sanet praesumptionem, si forte charitas operiat multitudinem peccatorum meorum.
23.3
Oro ergo te, pie et bone Deus, pro iis qui me diligunt propter te, et quos ego diligo in te; et pro illis devotius quorum erga me dilectionem, et erga quos meam tu nosti sinceriorem. Non hoc ago, Domine mi, quasi justus securus de peccatis meis; sed qualicunque charitate sollicitus pro alienis. Dilige ergo eos tu, fons dilectionis, qui praecipis et das mihi ut diligam eos. Et si oratio mea non meretur prodesse illis, quia tibi offertur a peccatore; valeat illis, quia fit te jubente auctore. Propter te ergo, tu auctor et dator charitatis, propter te, non propter me dilige eos; et fac ut ipsi te toto corde, tota mente, tota anima diligant; ut sola quae tibi placent, et illis expediunt, velint, loquantur et faciant. Nimis tepida, Domine mi, nimis tepida est oratio mea, quia parum fervida est charitas mea. Sed ne metiaris eis, tu dives in misericordia, beneficium tuum secundum torporem meae devotionis; sed sicut tua benignitas superat omnem humanam charitatem, ita tua exauditio transcendat affectum meae supplicationis. Fac illis et de illis, Domine, quod ipsis expedit secundum tuam voluntatem, ut sic a te regantur et protegantur semper et ubique, quatenus et ad gloriosam et ad aeternam perveniant securitatem. Qui vivis et regnas.

Intertext edge

Open linked passage

Note