Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10630 Oratio4
24.1
ORATIO XXIV AD CHRISTUM, Pro inimicis.
24.1
Omnipotens et pie Domine Jesu Christe, quem opto propitium amicis meis, coram te est etiam quid exoptet cor meum inimicis meis. Tu enim scrutans corda et renes Deus, tu penetras secreta mentis meae. Tibi enim patet si quid in anima servi tui seminasti quod tibi sit offerendum, nec latere te potest, si quid et ego et inimicus homo seminavimus ibi quod igne sit comburendum. Ne despicias, benignissime Deus, quod tu seminasti, sed fove, et auge. et perfice, et conserva. Quia sicut nihil boni potui incipere sine te, ita nec possum consummare vel custodire absque te. Ne me judices, misericors Deus, propter id quod tibi displicet in me, sed aufer quod non posuisti, et salva animam meam quam creasti. Non enim ego corrigere me possum sine te, quia cum boni sumus, tu ipse facis nos, et non ipsi nos. Nec tolerare poterit anima mea, si secundum suam nequitiam judicaveris eam. Tu ergo, Domine, qui solus es potens, tu qui solus es misericors, quidquid ipse facis me desiderare inimicis meis, et illis tribue, et mihi retribue. Et si quid aliquando exopto illis extra regulam charitatis, aut ignorantia, aut infirmitate, aut malitia, bone Domine, hoc ne illis tribuas, nec mihi retribuas. Qui es lux vera, illumina caecitatem illorum. Qui es summa veritas, corrige errorem illorum. Qui es vita vera, vivifica animas illorum. Tu enim dixisti per dilectum discipulum tuum quia qui non diligit, manet in morte. Oro ergo, Domine, ut quantam jubes haberi, dones eis tui et proximi charitatem, ne habeant coram te super fratre suo peccatum.
24.2
Absit, o pie Domine, absit ne sim fratribus meis occasio mortis, ne sim illis petra scandali et lapis offensionis! Satis enim et plusquam satis est mihi, Domine, quod mihi ipsi sum scandalum, sufficit mihi meum peccatum. Obsecrat te servus tuus pro conservis suis, ne offendant benignitatem tam magni, tam boni Domini propter me, sed reconcilientur tibi, et concordent mihi secundum voluntatem tuam propter te. Haec est vindicta, quam vult exigere secretum cordis mei de conservis et inimicis et compeccatoribus meis. Haec est poena quam orat anima mea de conservis et inimicis meis, ut te et invicem, sicut tu vis et nobis expedit, diligamus, ut bono Domino, sicut pro nobis ipsis, ita et pro invicem satisfaciamus, ut communi Domino; ut communi Domino in commune bonum magistra charitate concorditer obsequamur. Hanc ultionem poscit praeparari omnibus malevolis et malefactoribus suis hic peccator tuus. Hanc praepara tu, Domine clementissime, peccatori tuo. Age ergo, bone Creator, et misericors judex meus, age per inaestimabilem misericordiam tuam, dimitte mihi omnia debita mea, sicut et ego coram te dimitto omnibus debitoribus meis. Et si nondum, imo quia nondum id perfecte ad tuum examen facit, sed facere vult, et vim sibi faciendo, per te quod potest efficit spiritus meus, et hoc ipsum tibi offero, ut et tu velis perfecte dimittere mihi peccata mea, et sicut potes indulgeas animae meae.
24.3
Exaudi me, exaudi, magne Domine, et bone Domine, cujus amoris affectu sese pascere desiderat, sed satiare se de te non potest famelica anima mea; ad quem invocandum non invenit os meum nomen quod sufficiat cordi meo. Nullum enim verbum hoc mihi sapit quod te donante affectus meus de te capit. Oravi, Domine, ut potui, sed plus volui quam potui. Exaudi, exaudi tu, sicut potes, qui quod vis potes. Oravi ut infirmus et peccator, exaudi, exaudi, tu, sicut potens et miserator et non solum amicis et inimicis meis, quae precatus sum, tribuas, sed sicut scis unicuique expedire, et voluntati tuae non disconvenire, omnibus vivis et defunctis misericordiae tuae remedia distribuas, et me non sicut vult cor meum, nec sicut petit os meum, sed sicut scis et vis me debere velle et petere, semper exaudias, Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note