Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
25.1
264 ORATIO XXV. AD CHRISTUM. Cum sacerdos multum timet ne officium altaris, quod gerit, magis et noceat quam proficiat; et quod consilium de hac re capiat.
25.1
Dulcissime et benignissime Domine Jesu Christe, altissimi Patris altissime Fili, qui cum eodem Patre tuo, et Spiritu sancto universitatis Creator existis; cui nota sunt omnia antequam fiant, tu nosti insipientiam meam, nosti et quam infirma sit et fragilis anima mea; et ejus peccata atque delicta a te non sunt abscondita. Te vero Creatorem meum esse recognosco; et omnia, quae mihi ad praesentis vitae necessitatem sunt, administrare fateor: fecisti ergo me, cum tibi placuit, et tandiu in hac vita ero, quandiu tibi placuerit; nec quousque tibi placeat, ulla vis me hinc expellere poterit. Et quia de hac re certissimus sum quod ita sit, hoc super omnia immensam bonitatem tuam deprecor, ut qualitercunque mihi eveniat, dum vivo, saltem de me bonus sit finis, omnibusque iniquitatibus meis per veram poenitentiam dimissis, ad visionis tuae gloriam pervenire valeam, propter quam me creasti.
25.2
Fateor, dulcissime Domine Jesu, quia omnia bona quae habeo, tu mihi dedisti; et quia propter hoc ea mihi dedisti, ut te, sicut dignum esset, super omnia diligerem, et omnia quae tibi placent, cum magna voluntate facerem; ea vero quae tibi displicent, nullo modo facere auderem. Sed inter caetera bona quae mihi de servitio tuo praecepisti, nescio quo occulto judicio tuo mihi onus sacerdotii imponi permisisti. Quod servitium cum diligenter intueor quanta reverentia sit agendum, et quam pura conscientia, et ab omni contagione peccati munda debet esse mens quae tam terrificum ministerium suscipit tractandum; et ex altera parte non minori diligentia respicio quis sum ego qui hoc tractare audeo, non parum de praesumptione mea formido, et vehementissime timeo ne ad majus judicium, majorisque judicii damnationem mihi sit, quod ad tam dignam rem tam indignus accedere audeo. Scio certe, nec de hac re ullo modo dubito quia, si ita viverem sicut ille vivere debet qui hoc ministerium agit, nullum servitium Dei facere possem quod sic mihi proficuo esset et saluti. Sed sicut proficuum esset, si vita digna existeret, ita majus periculum et major damnatio infirmae animae et peccatis suis oneratae imminet, quae tam dignam rem indigna tractare audet. Vere ita est, et plusquam dici possit, ista res utilis est et salubris bono sacerdoti, et, plusquam dici possit, periculosa est hanc indigne tractanti. Quid ergo faciet, dulcissime Domine Jesu, hic tuus sacerdos, imo hic peccator quid faciet, hujus tui servitii onere gravatus? Nimis enim sum incertus quid mihi sit utilius, dimittere, an facere. Sed tamen si ex toto dimitto, tunc rursus nimis pertimesco ne sub hujus formidinis occasione multa mala multaque peccata audeam inchoare, vel etiam perpetrare, quae propter hujus servitii formidinem prius non audebam vel cogitare.
25.3
Fateor quippe multoties, cum ad hujus officii servitium me praeparo et de malis quae me fecisse recognosco, angustius et districtius intra me doleo, et eas quae tunc perturbant vanas cogitationes vanasque delectationes expeditius respuo, et post peractum servitium, multa mala atque peccata quae iterum insurgunt, propter ejusdem servitii formidinem timidius recipio. Cum hoc ita evenit, de ejusdem servitii praesumptione aliquam consolationem habeo, quia propter illius reverentiae timorem, aliquantulum a peccatis meis cessare me intelligo. Sed, o mitissime et misericordissime Jesu, ut tu perspicis, ita saepius cor meum omni malitia plenum, omniumque iniquitatum tenebris obcaecatum; ut has omnes formidines postponens scienterque tuas praeceptiones contemnens, veluti torrens qui omnes fetores in se decurrentes secum trahit, et modo sursum modo deorsum secum volvit, cor meum cum misera anima mea omnes immunditias carnalium delectationum recipiat; et quasi porcus in coeno, sic in easdem immunditias se volvat, et revolvat. Fateor, o misericordissime Jesu, coram majestate tua iniquitates meas; fateor immunditias meas, fateor immanissimas superbias, et sordidas cogitationes meas, quas abjecto timore tuo infeliciter intus amplectitur infelix anima mea. Ut tu vides, clementissime Domine Jesu, ut tu vides, saepius et saepius ita facio, et in tam sordido vase, vel potius in tam sordido corde corpus tuum et sanguinem suscipio; verum dico, non mihi parco! Sic multoties plenus peccatis et iniquitatibus ad servitium tui altaris accedo; unde multum formido ne magis ad perniciem quam ad salutem mihi sit haec praesumptio, quod sic fetens et putens tam munda sacramenta contingere praesumo.
25.4
Modo veniat aliquis fidelis, qui Spiritu Dei plenus sit, et miserum sacerdotem suo spirituali consilio instruat quid ei sit melius, quidve deterius servitium altaris propter hujusmodi impedimenta dimittere, an propter refrenationem multarum iniquitatum, quae ejusdem servitii formidine saepius reprimuntur, servitium facere. Est autem de hoc( ut mihi videtur) expeditum et salubre consilium a peccatis cessare, et servitium quod Deo debemus reddere; nos autem etsi indigni sumus Deo servire, Deus non est indignus servitio suae creaturae; de aliis nescio quid ipsi magis eligant, de me scio quia magis volo Deo servire, et si non ex toto me possum a malitia retinere quam propter formidinem peccati ejus servitium dimittere et in peccatorum damnatione securius jacere. Melius est ut nos verberet propter aliquam offensionem sui servitii, et tamen suum servitium facientes, quam nos damnet propter timorem peccati suum servitium facere nolentes. Immensa est enim ejus pietas, immensa ejus misericordia, qui etsi viderit nos viam suae rectitudinis vel claudicando ambulare, etsi saepius labendo et relabendo, non tamen ab ejusdem viae rectitudine velle recedere; si nos non lassemur, non diu se retinere poterit, sed conatum nostrum adjuvabit, et diriget gressum nostrum ad viam salutis. Tamen si peccata sacerdotis sunt criminalia, utilius est ei ab immolatione sacrificii humiliter cessare quam per praesumptionem immolando, majorem damnationem incurrere, donec inchoata vel peracta poenitentia, possit ad altaris servitium securius accedere.
25.5
Sed ecce, dulcissime et misericordissime Domine Jesu, fateor immensae bonitati tuae me esse nimis peccatorem, plurima quae tibi displicent facientem, et tamen tui altaris servitium facere praesumentem. Non enim possum de tua misericordia desperare, non possum, nec mihi expedit, servitium tui altaris dimittere, tuum corpus et sanguinem non sumere, quod pro redemptione mea mortem suscepit, et qui pro remissione 265 peccatorum de tuo latere lancea militis aperto cum aqua exivit. Si indignus sum, sicuti sum, et ego fateor, verbera me, emenda et corripe, et tandiu castiga tuum sacerdotem, imo tuum peccatorem, donec omnis rubigo peccati recedat a me, quae per tam longum tempus ex magna incuria indurata est in lateribus animae meae. Fateor, fateor, peccator sum, immundus sum, indignus sum, et tamen non recedo a te, dulcissime Jesu Christe; velis quid velis, non dimitto te, etsi infirma manu, tenebo te. Non recedes a me, donec ab omni contagione peccati absolvas; et sic carnem tuam quotidie manducantem, et sanguinem tuum bibentem, tuaeque voluntati jugiter inhaerentem, tua praecepta assidue facientem, me post mortem carnis perducas ad veram salutem, scilicet ad te verum Sacerdotem, ubi cum aliis sacerdotibus, tuis videlicet membris, ego quoque tunc non peccator, sed dignus sacerdos et dignum membrum corporis tui, te laudem, te glorificem per aeterna saecula. Amen.