Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
26.1
ORATIO XXVI. AD CHRISTUM. Cum sacerdos diligenter contemplatur quam misericorditer Redemptor noster naturam nostri limi, unde nos fecit, pro nobis suscepit.
26.1
Summe Sacerdos, et major caeteris sacerdotibus Domine Jesu Christe, cui adhaeret omnis sacerdos, imo omnis Christianus qui ambulat coram te in veritate, auribus pietatis tuae audi vocem meam, et si recte precor, exaudi orationem meam; non enim volo, dulcissime Pater, aliquid te rogare, quod in rogando te juste possit offendere. Et si aliqua inscitia, vel carnali voluntate, quod sit contra salutem animae meae, aliquid te rogare volo, hoc super omnia, misericordissime Domine, precor ne in hujusmodi petitionibus me unquam velis exaudire. Nosti, et bene nosti, benignissime Deus, quantis illusionibus, quantis vanitatibus, quantis carnalium desideriorum voluptatibus, quantis saecularium cupiditatum appetitionibus omni hora, et sine intermissione vulneretur infelix animus meus. Et multoties evenit ut tu ipse, ducissime Domine, perspicis, quia si me permitteres ire secundum meam pessimam voluntatem, totum meipsum in magnam peccatorum voraginem praecipitarem. Propterea te, dulcissime Pater, rogo, quia scio nimis me esse peccatorem et adversus peccatum nullam fere habere virtutem, ut per magnam misericordiam tuam retineas furorem meum, qui me trahit ad peccatum, et confundas et destruas omne malum desiderium, quod pervertit in me omnem rectitudinis sensum.
26.2
Aliquando, amator hominum Deus, cum studiosius cogito, et male quae multoties feci et adhuc miser et peccator facere non desisto ad memoriam reduco, et diligenter intueor qualiter vivam, qualiter ipsa mala quae feci et adhuc facio plangam, quod sacerdos dicor, sed officium sacerdotis operibus dignis non impleo, quamvis et de multis aliis quae feci, multum pertimescam, de hujus officii dignitate, quam indignus porto, super omnia quae mihi evenire possunt formido. Est autem hujus officii dignitas, plusquam aestimari possit, magna et inaestimabiliter Deo et hominibus chara, si sacerdos ita vivit sicut ille vivere debet qui hujus officii curam gerit. Porto autem ego nomen hujus dignitatis, sed infelix vita mea fere in omnibus contradicit, male agendo, hujus nominis dignitati. Est enim cor meum immundum, omnes sensus corporis mei immundi, et sic intus et foris totus immundus non invenio in toto me aliquid mundum, ubi honeste et sicut decet possim reponere corpus Dominicum. In magnis itaque angustiis constitutus, et quid potissimum mihi sit faciendum nescio, huc illucque, modo hoc modo illud cogitans, me circumfero diligentiusque omnem conscientiam meam revolvo, si forte aliquod consilium salubre invenirem quod ad aliquam salutem animae mihi esse intelligerem. Omnia ergo quae erga me geruntur, circumspiciens, et fere nihil aut parum boni in toto me inveniens, hoc tantillum boni ibi vix animadverti, si tamen bonum debeat dici quod bonum quod ego non habeo, in alio, cum habet, diligo, et, cum non habeam, humiliter me non habere recognosco, quod peccatorem et miserum plusquam alium quemlibet me esse credo, et tamen de misericordia Dei omnipotentis non despero. Credo enim quod illi cui cura fuit me, cum non essem, facere, et adhuc cura est mihi ea quae ad hujus vitae usum sunt necessaria, pro misericordia sua providere, cura illi erit pro pietate sua mihi dare adhuc aliquod bonum opus facere, vel saltem, si non ex toto totum, aliquod bonum valeam inchoare, et, si non ex toto, a malis vel aliquantulum cessare.
26.3
Est enim Deus pius et misericors, et nullo modo creaturam suam perdere volens, sed modis omnibus ut ad pietatem suam redeat, misericorditer monens. Quantum vero suam creaturam diligat, quantum invitus eam perdat, in hoc veraciter ostendit, cum de coelo in terram descendit, cum ille qui sine initio erat, initium pro amore creaturae habere voluit, limumque unde nos fecit pro redemptione nostra assumpsit, et ipsum limum, scilicet carnem suam, quam pro nobis assumpsit, postquam per passionem crucis in ipsius crucis ara bene excocta est, nobis ad manducandum porrigit et ipsius carnis sanguine ejusdem crucis torculari expresso dum nos potat, sitim animae nostrae exstinguit. Hanc autem carnem nostri Redemptoris cum manducamus et sanguinem bibimus, cum limo nostro miscemus, et de hoc quasi emplastrum facientes nostraeque animae infirmitatibus apponentes, si digne sumimus, omne protinus quod ad damnationis periculum nos pertrahit ex interioribus animae nostrae projicimus. O immensa Domini nostri J. C. pietas! o admiranda et ineffabilis misericordia! Si aliquis potens homo, cum magno comitatu hominum pergens, forte juxta viam per quam transiret, in aliquo coeno aliquem pauperem immersum videret, qui se per seipsum nullo modo extrahere posset de illo coeno in quo immersus esset, miseratione motus eumdem pauperem per seipsum de illo coeno extraheret, nulli dubium quin hujusmodi magnae misericordiae magnaeque pietatis ab omnibus praedicaretur, magnis laudibus ab omnibus rectum sensum habentibus extolleretur. Et quanto hoc opus misericordiae pro paupere et inope fecisset, tanto plus pius et misericors omnibus piis et veraciter Christianis appareret. Quid ergo, quid aestimari debet de magna Domini nostri Jesu Christi pietate, de ineffabili ejus misericordia et charitate, qui cum ipse sine initio sit, et mortale initium et mortalitatem sumpsit pro paupere, et ultra modum paupere et inope, ut illum extraheret de sordidissimo coeno peccati, in quo seipsum immerserat miser et infelix? Praeter hoc, miser homo tantam infelicitatem patiebatur, sicque infeliciter in ipsis voraginibus aeternae perditionis erat immersus, magnis angustiis magnisque doloribus famis et sitis erat oppressus. Ex una igitur parte intolerabilem fetorem coeni, in quo erat immersus, patiens, 266 ex parte altera, qui ejus miseriae et dolori compateretur nullum inveniens, tam ex fetenti coeno in quo jacebat quam ex desperatione consolationis quam a nullo separabat, intolerabili dolore afficiebatur. Et, si diutius differretur quod ab aliquo misericorde aliquando misericordia ei non impenderetur, jam ab ipsis miseriis aeternae perditionis irreparabiliter moreretur. Venit misericors Creator ineffabilem pietatem habens ad hunc peccatorem in luto peccatorum jacentem; non exspolians se indumento gloriae suae, induit pannos miseriae nostrae. Venitque velut mundissimus Sol per ipsos fetores, nullam tamen contaminationem fetoris patiens, usque ad ipsum miserum peccatorem, eumque ab ipsis fetoribus extergens, tenuit per brachium, extraxit in planum. Extractum vero de lacu miseriae et de luto faecis, cibavit pane sapientiae salutaris, et post haec, ipsa sua carne quam pro ejus redemptione susceperat, et suo sanguine qui pro remissione peccatorum fusus est, cibavit et potavit; et sic refocillatum ab ipsis doloribus, quibus tam graviter vexabatur, mitigavit. Haec autem caro quam ei ad manducandum dedit de natura ejusdem limi fuit unde primum hominem plasmavit, quem ad imaginem et similitudinem suam creavit; quam similitudinem, quam ipse primus homo per suam culpam defiguravit, per carnis suae comestionem, rectamque fidem ad integrum reformavit; hanc vero carnem, vel hujus limi naturam postquam Christus passus est in cruce, postquam resurrexit tertia die, ad coelos portans, ad dexteram Patris collocavit, eique dominationem super angelos et archangelos donavit. Ecce limus, qui per naturam suam in terra semper adhaeret, a Redemptore nostro in coelo portatus, ipsum coelum et omnia quae in eo sunt sub dominio suo habet. Ad quem limum nemo fidelis potest vel poterit ascendere, nisi eum prius curet in terra salubriter comedere ejusque sanguinem bibere. Hujus carnis et sanguinis ego qualiscunque minister et sacerdos, dum tantam pietatem tantaeque pietatis dulcedinem Redemptoris nostri erga creaturam suam conspicio, de ejus immensa bonitate non diffido. Succurre ergo, Domine Jesu Christe, succurre tuo sacerdoti, indulge ejus peccatis atque delictis, ut digne valeam tui corporis et sanguinis mysterium celebrare, et digne celebrans corporis tui et sanguinis veritatem digne comedere et bibere, et sic usque in finem jugiter perseverans, ad te post mortem carnis valeam pervenire, ubi, non per intervalla, sicut modo, sed sine intermissione cum sanctis omnibus te ipsum qui veritas et vita es possim comedere et bibere Amen.