Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
27.1
ORATIO XXVII. AD CHRISTUM. Cum sacerdos corpus Christi et sanguinem in manibus tenet, tenensque dulciter recordetur quos dolores in cruce pro nobis passus est.
27.1
Dulcissime, et super omnia desideranda desiderande et suavissime Jesu Christe, adesto supplicationi meae, et intende voci orationis meae, et per tuam magnam misericordiam emunda ab omni inquinamento peccati animam meam, ut dignus possim accedere ad servitium tui altaris, digneque tractare mysterium corporis et sanguinis tui. Fateor, dulcissime Domine, coram omnipotentia tua me nimis esse culpabilem, et multa mala fere per singulas horas facientem, et tamen de ineffabili bonitate tua non desperantem. Bonus es tu, Domine, et in bonitate tua doce me justificationes tuas, ut eas intelligendo, easque, sicut decet, jugiter operando, mundo corde mundaque anima possim recipere mysteria tua.
27.2
Ecce, anima mea, praepara hospitium cordis tui ad suscipiendum corpus et sanguinem Creatoris tui mundis cogitationibus mundisque operibus, expurga ab omnibus interioribus tuis quidquid potest offendere hospitem tam immensae majestatis; non enim potest in illa anima vel in illo corde manere, quam possidet aliqua contaminatio malitiae, et nisi ibi summa pax summaque charitas fuerit, indignum judicans illud hospitium conversatione suae mansionis, nec diu ferens tantam inquietudinem perturbationis, ab illo hospitio cito discedit. Vae autem menti illi quam Christus propter suas iniquitates deserit, deserensque et damnans tentationibus et dolis inimici seduci permittit!
27.3
Diligenter ergo, o anima mea, inspice, diligenter omnes sensus corporis tui ad teipsam intus recollige, et quidquid eis sordidum vel immundum inveneris, foras projice, expulsaque omni malitia vel iniquitate, diligenter post illas aditum pectoris tui reclude, ne ad te valeant quandoque redire, vel amplius interiora tua inquinare. Peractis vero omnibus quae ad ipsius venerabilis mysterii consecrationem pertinent, expulsisque omnibus quae ipsius mentis arcanum maculare solent, o tu, misera anima mea, cum magna diligentia intuere omnes negligentias tuas, omnia mala et peccata quae facere solebas. Et cum ipsius Redemptoris tui corpus et sanguinem in manibus tenes, illius ineffabilem misericordiam, quam dulcius potes, exora, ut per suam magnam pietatem omnia peccata tua dimittat, et ut haec vel alia amplius admittere non valeas. Hoc ante omnia, et sicut interitum tuum moneo caveas, ne in hujusmodi recordationibus aliquos diaboli laqueos incurras, quos multi incauti saepius incurrunt; qui dum mala sua quasi pro eis plorantes ante mentis oculos reducunt, per easdem recordationes in ipsorum malorum delectationes insipienter reincidunt.
27.4
Recordare, quam dulcius potes, ipsius corporis Christi quod tenes ineffabilem pietatem, et plusquam aestimari possit admirandam dulcedinem, quod pro redemptione tua multas injurias sustinuit, et ad ultimum crucifixum sit. Sed et ipsam passionem quam in cruce pertulit per singulos dolores cogita et recogita, scilicet cum quanto dolore in ipsius crucis patibulo et pedes ejus et manus infixae sunt, latus ejus per militis lanceam transforatum, ab ipsis etiam pro quibus patiebatur, ibi ante crucem quasi malefactor sit illusus, irrisus, et tam horrida opprobria sustinens, quasi Agnus mansuetissimus inaestimabilem patientiam ostendit. Qui cum facile posset, non se de suis interfectoribus vindicavit, sed Patrem, ut hoc peccatum illis dimitteret, oravit. Cum vero, hujusmodi recordationibus quasi satiata requiescere coeperis, nec tamen requiescens haec dulciter et cum magno affectu ruminare cessaveris, ad ipsum dulcissimum dulcissimi Domini corpus quod in manibus tenes loquere, et quasi cum praesenti loquens, tuas illi necessitates expone. De illo haec fideliter crede quod corpus hoc veraciter corpus illud sit quod de Virgine natum est, quod crucifixum est, quod in sepulcro positum est, quod tertia die a mortuis resurrexit, quod ad coelos ascendit, et quod sedet ad dexteram Patris.
27.5
Nec dubites in illa hora sacrificii corporis et sanguinis tui Redemptoris angelos adesse suo Creatori, 267 suique Creatoris carni et sanguini cum magna reverentia ineffabile obsequium deferre. Quid vero de omnibus sanctis aestimari debet? Quid cogitari potest, cum ipsius redemptionis suae pretium in terra celebrari conspiciunt, de cujus aeterna visione laetantes, jam magnum gaudium possident in coelo? Tu vero, anima mea, haec omnia fideliter credens, carnemque tui Creatoris dulciter amplectens, in ipsis amplexibus ejus pietatis significa tuam necessitatem, et quam dulcius potes ejus exora pietatem, ut per suam ineffabilem misericordiam omnem tuam emundet foeditatem. Ingere totam te ipsam in Christum quem tenes, et ipsum prius adorans, tuas iterum et iterum repraesentans ingere necessitates.