Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10630 Oratio4
28.1
ORATIO XXVIII. AD CHRISTUM. Facienda a sacerdote ante consecrationem corporis Christi.
28.1
O dulcissime Domine Jesu Christe, qui pro mea redemptione crucifixus es et mortuus, ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Ecce benignissime Deus, coram te est miseria mea, et in manibus meis est misericordia tua, miseria peccatricis animae meae, misericordia redemptionis tuae. Miserere ergo mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam, et ab hac hora usque in finem custodi vitam meam. Defende ab omni iniquitate animam meam, ut jam amplius agere non valeam unde oculos tuae majestatis offendam. Da mihi, benignissime Deus, te, sicut jubes et rectum est, super omnia diligere; deinde proximum non minus quam meipsum, sicut iterum praecipis, amare. Est enim hoc justissimum et omnino rationabile ut te super omnia, et etiam plusquam nos debeamus diligere, quia tu nos antequam essemus dilexisti, diligens creasti, creatos ad notitiam sanctissimi nominis tui adducere curasti; nos vero neque hoc ipsum, quod te vel aliquid boni diligimus, a nobis ipsis nisi a te habemus. Proximum vero nostrum et tu nobis, sicut nos ipsos, recte diligere praecipis, et non recte diligimus eum, sicut praecipis quia aequali dilectione nos omnes creasti, aequali dilectione pro omnibus passionem suscepisti, aequaliter omnibus vitam aeternam praeparasti. Da omnibus, clementissime Pater, qui fidem rectam habent, recte et sancte vivere, nec in ulla omnino re ab his quae praecipis deviare; his vero qui nondum in te credunt, antequam de hac vita exeant, da fidem et dilectionem sanctissimi nominis tui suscipere, et susceptam usque in finem rectam et inviolatam custodire. Sit omnibus vivis et defunctis sacrificium tui corporis et sanguinis remissio omnium peccatorum: vivis quidem, qui recte vivunt, et, si nondum recte vivunt, recte quandoque vivere volunt; defunctis autem, qui per hoc sacrificium se sperant in misericordia tua accipere remissionem suarum iniquitatum, et post haec pervenire ad gloriam sempiternam regnumque coelorum.
28.2
Credimus de te, Domine Jesu Christe, quia tu idem ipse, qui es Filius Dei, es Filius Virginis tu idem ipse, qui in principio eras Verbum, et Verbum eras apud Deum, et Deus eras Verbum, et per quod omnia facta sunt; a Patre ante omnia saecula genitus, in tempore es ex Virgine natus quamvis altera natura sis quam Pater, postquam factus es Filius Virginis et habitasti in nobis; altera natura existens, secundum quod Filius Dei es quamvis in duabus naturis tua persona, Deus et homo, existis aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem. Quia vero tu idem ipse Deus qui homo, et qui homo Deus; propterea sanctissima Virgo quae te portavit, ab omnibus fidelibus Θεοτόκος praedicatur et creditur, hoc est Mater Dei. Et quia tu non alter Filius Dei, alter Filius hominis, sed tu idem ipse Filius Dei, qui Filius hominis passionem et mortem pro salute humani generis suscepisti, non in natura deitatis, sed in natura humanitatis; tu idem ipse, non alter propter distantiam naturae, sicut nec una natura existens propter unitatem personae.
28.3
Est adhuc, dulcissime Domine Jesu Christe, quod de ineffabili charitate qua nos diligis, cogitare possumus et debemus quod nobis miseris peccatoribus, ad indicium tuae magnae dilectionis, in hoc mysterio tui corporis et sanguinis ostendis. Cum aliquis homo alterum hominem, sicuti plus potest, diligit; praeter alia, vi dilectionis forsitan potest pro eo mori, si ita dilectio exigit; quod tamen raro accidit ut quis hoc pro suo dilecto velit pati. Quod si unquam amicus pro amico facit in magnam admirationem magnumque stuporem omnes qui hoc audiunt, convertit. Tu vero, dulcissime Domine Jesu, non solum pro amicis, sed et pro inimicis mori voluisti et non solum hoc, sed et istud quod nullus facere pro amico vult fecisti, et adhuc facis, videlicet cum teipsum, qui pro nobis mortem sustinuisti, das ad manducandum et bibendum in hoc mysterio tui corporis et sanguinis, manducamus corpus tuum et bibimus sanguinem tuum, scilicet nostrae redemptionis pretium. Da mihi ergo, Domine Jesu, sic vivere, sic caste et sancte deinceps tui altaris servitium facere ut sic vivendo, sic faciendo, sic carnem manducando et sanguinem bibendo, post mortem carnis ab omnibus peccatis absolutus ad te Creatorem meum et Redemptorem recto itinere valeam pervenire, ubi te cum omnibus sanctis in aeterna felicitate sine fine possim laudare et benedicere.

Intertext edge

Open linked passage

Note