Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
2.1
ORATIO II. AD DEUM PATREM PER MERITA FILII INCARNATI.
2.1
Invoco te, Deus meus, invoco te, quia prope es omnibus invocantibus te, sed invocantibus in veritate: tu enim veritas es. Doce me, quaeso, per clementiam tuam, sancta veritas, doce me invocare te in veritate, quia quomodo hoc fieri oporteat nescio, sed doceri a te, beata veritas, humiliter imploro. Abs te enim sapere, desipere est: te vero nosse est perfecte scire. Erudi me, o divina sapientia, et doce me legem tuam. Credo namque quia beatus erit, quem tu erudieris et de lege tua docueris eum. Desiderio invocare te, quod quaeso fiat in veritate. Quid est invocare in veritate veritatem, nisi in Filio Patrem? Ergo, sancte Pater, sermo tuus veritas est, principium verborum tuorum veritas. Hoc quippe est verborum tuorum principium, quod in principio erat Verbum. In ipso principio te summum adoro principium; in ipso veritatis Verbo te, perfecta, invoco, veritas: in quo ipsa eadem veritas, dirigas me et doceas in veritate. Quid enim dulcius quam Genitorem in nomine Unigeniti exorare, Patrem in recordatione Filii ad pietatem flectere, Regem charissimae sobolis denominatione mitigare!
2.2
Sic rei solent carceribus eripi, sic mancipati vinculis liberari, sic tristem capitis excipientes sententiam, non solum absolvi, sed insuper nancisci insolitam gratiam, dummodo iratis principibus delectae prolis intimaverint charitatem. Sic delinquentes servuli evadunt supplicia dominorum, dum pro eis intervenit dulcedo filiorum. Sic te, Pater omnipotens, per omnipotentis Filii tui charitatem postulo, educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, libera me a vinculis peccatorum, per coaeternum tibi natum unicum flagito; meque, cui propria merita lethalem minantur sententiam, pretiosissimae ad dexteram tuam consedentis prolis interpellatione restaura placatus ad vitam. Quem alium enim dirigam intercessorem pro me tibi, nescio nisi hunc, qui est propitiatio pro peccatis nostris, qui sedet ad dexteram tuam interpellans pro nobis.
2.3
Ecce advocatus meus apud te Deum et Patrem: 246 ecce Pontifex summus, qui non eget alieno expiari sanguine, quia proprio refulget perfusus cruore. Ecce hostia sancta, beneplacens et perfecta, in odorem suavitatis et oblata et accepta. Ecce Agnus sine macula, qui coram se tondentibus obmutuit, qui alapis caesus, sputis illitus, probris affectus, os suum non aperuit. En qui peccatum non fecit, peccata nostra pertulit, et languores nostros suo livore sanavit. Aspice, pie Pater, piissimum Filium tuum pro me tam impia passum. Respice, rex clementissime, quis patitur, et reminiscere benignus pro quo patitur. Nonne hic est ille innocens, mi Domine, quem ut servum redimeres Filium tradidisti? Nunquid non auctor vitae hic est, qui ut ovis ad occisionem ductus, tibique obediens usque ad mortem factus, atrocissimae non timuit necis genus subire? Recole, totius salutis dispensator, quia hic ipse est, quem etsi ex tua virtute genuisti, meae tamen infirmitatis participem fieri voluisti.
2.4
Vere haec est tua deitas, quae, meam induta naturam, crucis ascendit patibulum, in assumptaque carne triste tulit supplicium. Reduc, Deus meus, oculos majestatis tuae super opus ineffabilis pietatis, intuere ducem natum toto corpore extensum, cerne manus innocuas pio manantes sanguine, et remitte placatus scelera quae patraverunt manus meae. Considera inerme latus crudeli perfossum cuspide, et renova me sacro fonte, quem inde fluisse credo. Vide immaculata vestigia, quae non steterunt in via peccatorum, sed semper ambulaverunt in lege tua, diris confixa clavis, et perfice gressus meos in semitis tuis; et fac me odio habere omnem viam iniquitatis; viam iniquitatis, misericors, amove a me: et fac me propitius viam veritatis eligere. Oro te, rex saeculorum, per hunc Redemptorem meum, fac me currere viam mandatorum tuorum, ut ei valeam spiritu uniri, qui non horruit mea carne vestiri.
2.5
Nunquid non attendis, pie Pater, adolescentis Filii charissimum caput, nivea cervice deflexa, pretiosissimam resolutum in mortem? Aspice, mitissime Conditor, dilectae sobolis humanitatem, et miserere super infirmi plasmatis debilitatem. Candet nudatum pectus, rubet cruentum latus, tensa arent viscera, decora languent lumina, regia pallent ora, procera rigent brachia, pendent crura marmorea, rigat terebratos pedes sacri sanguinis unda. Specta, gloriose Genitor, gratissimae prolis lacerata membra, et memorare benignus quae mea est substantia. Conspicare Dei hominis poenam, et relaxa conditi hominis miseriam. Vide Redemptoris supplicium, et redempti dimitte delictum. Hic est, Domine mi, quem propter peccata populi tui percussisti, licet ipse sit dilectus in quo tibi bene complacui ti. Hic est ille innocens in quo dolus non est inventus, et tamen cum iniquis deputatus est.
2.6
Quid commisisti, dulcissime puer, ut sic judicareris? Quid commisisti, amantissime juvenis, ut sic tractareris. Quod scelus tuum, quae noxa tua, quae causa mortis, quae occasio tuae damnationis? Ego enim sum tui plaga doloris, tuae culpa occisionis. Ego tuae livor passionis, tui cruciatus labor. Ego tuae mortis meritum, tuae vindictae flagitium. O mirabilis censurae conditio, et ineffabilis mysterii dispositio! peccat iniquus, et punitur justus; deliquit reus, et vapulat innocens; offendit impius, et damnatur pius; quod meretur malus, patitur bonus; quod perpetrat servus, exsolvit dominus; quod committit homo, sustinet Deus. Quo, Nate Dei, quo tua descendit humilitas? quo tua flagravit charitas? quo processit pietas? quo excrevit benignitas? quo tuus attigit amor? quo pervenit compassio? Ego enim inique egi, tu poena multaris; ego facinus admisi, tu ultione plecteris; ego crimen edidi, tu torturae subjiceris; ego superbivi, tu humiliaris; ego tumui, tu attenuaris; ego inobediens exstiti, tu obediens Patri scelus inobedientiae luis; ego gulae parui, tu inedia afficeris; me ad illicitam rapuit concupiscentia ardorem, te perfecta charitas ducit ad crucem; ego praesumpsi vetitum, tu subiisti equuleum; ego delector cibo, tu laboras in patibulo; ego fruor deliciis, tu laniaris clavis; ego pomi dulcedinem, tu fellis gustas amaritudinem; mihi reo ridens congaudet Eva; tibi pie plorans compatitur Maria.
2.7
Ecce, Rex gloriae, ecce impietas mea et claret pietas tua, in mea injustitia, et tua liquet justitia. Quid, Rex meus, et Deus meus, quid retribuam tibi pro omnibus quae retribuisti? Non enim inveniri potest in corde hominis quod condigne talibus referatur praemiis. Nunquid potest sagacitas machinari humana, cui comparetur miseratio divina? Nec est creaturae moliri officium, quo juste Creatoris recompenset praesidium. Est autem, Nate Dei, in hac tua admirabili dispensatione, est cui mea fragilitas in aliquo suppetit, si tua visitatione compuncta mens carnem suam crucifigat cum vitiis et concupiscentiis. Et si hoc a te conceditur, quasi jam tibi incipit compati, quia et tu pro peccato meo dignatus es mori, sicque per interiorem hominis victoriam te duce, armabitur ad exteriorem palmam, quatenus devicta persecutione spiritali, non vereatur pro amore tuo subjici gladio materiali. Ita exiguitas conditionis, si tuae complaceat pietati, magnitudini valebit pro viribus respondere Creatoris. Et haec coelestis medicina, bone Jesu, hoc tui antidotum amoris.
2.8
Oro te per antiquas misericordias tuas, infunde meis visceribus quod, rejecta viperae contagionis bile reintegret me incolumitati pristinae, quod, gustato nectare tuae suavitatis, faciat me illecebrosa mundi prospera toto affectu despicere, et nulla ejus adversa pro te formidare, memorque perpetuae nobilitatis semper fastidiam ventos hujus transitorii timoris. Nihil, quaeso, sine te mihi dulcescat, nihil complaceat, nihil pretiosum, nihil praeter te mihi arrideat speciosum; vilescant, obsecro, absque te mihi omnia, sordeant universa. Quod tibi adversum est, sit mihi molestum; et beneplacitum tuum, mihi indeficiens desiderium; taedeat me gaudere sine te, et delectet me tristari pro te. Sit mihi nomen tuum refocillatio, et memoria tua mea consolatio; fiant mihi lacrymae meae panes die ac nocte, tuas investigando justificationes, sit bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti; sit obedire tibi mihi amabile, et resistere tibi exsecrabile. Rogo te, spes mea, per omnes pietates tuas, ut propitieris omnibus impietatibus meis. Adaperi aures meas mandatis tuis, et ne declines, flagito, per nomen sanctum tuum, in verba malitiae cor meum, ad excusandas excusationes in peccatis. Peto etiam per admirabilem humilitatem tuam, ne veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
2.9
Ecce, omnipotens Deus, Pater Domini mei, dispone benignus quo mihi miserearis, quoniam quidquid pretiosius inveni, devote tibi obtuli, quidquid carius reperi, suppliciter praesentavi; mihi nihil reliqui quin tuae exposuerim majestati; nihil jam superest quod adjiciam, quia totam tibi delegavi spem meam. Direxi tibi advocatum meum, tuum dilectum Filium, misi gloriosam progeniem inter me et te mediatorem. Misi, inquam, intercessorem, per quem confido veniam; misi verbis Verbum quod pro meis dixi missum factis, et numeravi tibi sanctissimae sobolis mortem quam pro me credo fuisse perpessam. Credo a te missam Deitatem nostram suscepisse humanitatem, in qua dignum duxit vincula, alapas, sputa, irrisionesque perferre, nec non cruces clavosque suscipere. Hanc olim infantiae vagitibus demolitam, pueritiae pannis constrictam, sudoribus vexatam, jejuniis 247 maceratam, vigiliis afflictam, itineribus fessam postea affectam flagris, laceratam suppliciis, deputatam cum mortuis, dotatam vero gloria resurrectionis coelorum gaudiis induxit, et in dextera tuae celsitudinis collocavit.
2.10
Tu placatio mea et propitiatio mea, hic intende pius quem genueris Filium, et quem redemeris servum, hic aspice Factorem, et ne despicias facturam, amplectere serenus Pastorem, et recipe misericors allatam propriis humeris ovem. Hic ipse est fidelissimus Pastor ille, qui dudum errabundam ovem per abrupta montium, per praecipitia vallium multis variisque quaesierat laboribus, quique jam morienti, jam per longa exsilia deficienti tandem inventae gaudens se supposuit, et miro sibi adnisu charitatis annixam de profunda confusionis abysso levavit, piisque astrictam complexibus ad nonaginta novem, unam quae perierat, reportavit ovem. Ecce, Domine, mi Rex, omnipotens Deus, ecce Pastor bonus refert tibi quod commisisti ei. Suscepit, te disponente, ad salvandum hominem, quem tibi restituit omni labe immunem; ecce tibi tuum charissimus Filius plasma reconciliat quod a te procul deviaverat. En gregi tuo mitis Pastor reformat quod praedo violentus abegerat, reddit tuis conspectibus servum quem sua fecerat conscientia fugitivum, ut qui per se poenam meruit, per Factorem mundi mereatur veniam, cuique pro culpis suis supererat gehenna, tanto duce jam confidat revocari ad patriam. Potui per me te, sancte Pater, offendere, sed non potui per me te mihi placare; factus est adjutor meus, Deus meus, tuus dilectus Filius, meam participans humanitatem, ut curaret infirmitatem, quatenus unde culpa emerserat offensionis, inde tibi immolaret sacrificium laudis, meque per hoc tuae redderet pietati placabilem, quo sedens ad dexteram tuam semper meae substantiae se ostenderet esse consortem. Ecce spes mea, ecce tota fiducia. Si me pro mea, ut dignum est, despicis iniquitate, respice me saltem misertus pro dilectae sobolis charitate; attende in Filio quo propitieris servo. Vide carnis sacramentum, et carnis remitte reatum; recole quod bonus perpessus est Filius, et obliviscere quod malus operatus est servus. Quoties beatae prolis tibi patent vulnera, delitescant, obsecro, scelera mea; quoties rubet pretiosus sanguis pio de latere, deleatur, supplico, labes meae pollutionis. Et quia te caro lacessivit ad iram, caro te inflectat, precor, ad misericordiam, ut sicut me caro seduxit ad culpam, caro deducat ad veniam.
2.11
Multum quippe est quod mea mereretur impietas; longe autem majus est quod Redemptoris mei reposcit jure pietas; magna enim est mea injustitia, multo vero major est Redemptoris mei justitia. Quanto enim superior est Deus homine, tanto mea malitia est inferior bonitate ejus, ut qualitate, ita etiam quantitate. Quid enim delinquere posset homo quod non redemerit Dei Filius factus homo? Quae tanta superbia tumeret, quam non tanta humilitas sterneret? Quodnam esset mortis imperium quod nati Dei non destrueret crucis supplicium? Nimirum, Deus meus, si aequa lance iniquitates peccantis hominis et redimentis gratia librentur Auctoris, non tantum oriens distat ab occidente, seu inferior separatur infernus a summo coeli cardine; quantum pietas Redemptoris superat malitiam peccatoris.
2.12
Jam, lucis optime Creator, jam culpis ignosce meis pro dilecti Filii tui laboribus immensis. Jam, quaeso, ejus pietati mea impietas, ejus modestiae mea perversitas, et ejus mansuetudini mea donetur ferocitas. Jam sua humilitas meam superbiam, patientia impatientiam, benignitas duritiam, ohedientia inobedientiam, tranquillitas inquietudinem, dulcedo amaritudinem, suavitas iram, charitas lucrifaciat crudelitatem. Qui tecum. etc.