Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
3.1
ORATIO III AD DEUM. Contra tres inimicos qui peccatorem gravius multoties infestant et, nisi misericordia Dei eum tueatur, saepius ad mortem vulnerant, scilicet inanis gloria, invidia, superbia.
3.1
Domine, Deus meus, in te speravi, salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me. In te Domine, speravi, non confundar in aeternum in tua justitia libera me et eripe me. Domine, Deus meus, creator meus, et gubernator meus, sicut dixi et semper dicam, in te speravi, et in te spero, nec, quandiu fuerit halitus in naribus meis, a misericordia tua desperabo. A meipso vero, si diligenter omnes actiones meas inspicio, semper despero, quia semper in malis operibus conversor; sed respiciens ad dulcissimum Creatorem meum, ad patientissimum Dominum meum, qui male me vivere conspicit, et adhuc exspectat correctionem meam, exspectans et tolerans auscultat si in aliqua re curarem, emendare vitam meam, respiro, et misericordiam Creatoris mei, qui tam dulciter me tolerat, invoco. Ex omni parte invadunt me inimici mei et jam fere ex omni parte perforant et irrumpunt interiora cordis mei, et nisi ille piissimus Dominus meus, qui me creavit, mihi subveniat subveniens et terrens inimicos meos, qui sic me tribulant repellat, illorum vinculis infeliciter ligata jam cito ducetur captiva anima mea. Ergo libera me, Domine, ex omnibus persequentibus me; et si non propter me, saltem propter te. Propter me, fateor, dulcissime Domine Deus meus non est tibi ratio liberandi me, quia fere semper delectat me malum facere, et in malis operibus perseverare. Sed propter te libera me, quia verecundia tua est inimicos tuos creaturam tuam sic deludere, sic delusam et eorum sordidissimis vitiis faedatam male tractare quam tam honestam creasti, tanto honore rationis exornasti, quam ad imaginem et similitudinem tuam plasmasti.
3.2
Ecce, dulcissime Deus meus, ecce infelix spiritus meus malis operibus undique corrosus, de dentibus inimicorum suorum, quibus infeliciter dilaniabatur, vix erutus tuum auxilium implorat, tuae gratiae visitationem suspirat, quia nisi cito subvenias, eorum insecutione graviter fatigatus jam etiam ad te nec anhelare valebit. Multi sunt inimici mei, sicut vides, piissime Creator meus, quorum saevitia graviter ferior, percussus et illusus non modicos dolores sustineo; sed unus inter caeteros semper gravius me appetit, et semper sine ulla miseratione usque ad interitum prosternere contendit. Saepius enim cum alii inimici mei ab insecutione mea quasi fatigati quiescunt, unus audacior caeteris fortius telum vibrat, scilicet inanis gloria, quae non solum miserum hominem malis operibus maculat, sed etiam de ipsis bonis operibus quae agere videtur, si se caute non custodit, jugulat. Haec pestis progenita est ab illa superbia quae primum hominem prostravit, prostratum et vulneratum 248 ab illa felicitate, quam possidebat, expulit. Et ut miserum, quem invadit, fortius prosternat, invidiam, per quam mors intravit in orbem terrarum, secum ad adjuvandum se advocat. Invidia igitur miserum quem arripit, urit, urendo, tristem et quasi languore possessum incedere facit. Inanis vero gloria, quasi recreando, de ipsis bonis operibus quae facere fingit, extollit. Sed ut miserum quem semel inanis gloria intercipit, infelicius captivum ducat, nec ei ullam spem evadendi relinquat, ad matrem superbiam recurrit, et ejus animata mortifero consilio virtutem diligendi Dum et proximum ei primum abscidit. Dum enim infelix, quem inanis gloria inficit, superior caeteris videri cupit, si quem considerat in bonis operibus meliorem se esse, rectiusque incedere negare non possit, illum, si valet, et omnia quae agit, opprimit; non valet, quia aperte recta sunt, saltem ut non ex toto recte acta credenda sint, quocunque modo obnubilare satagit. Sicque miser animus hac captivitate possessus, nec rectum agit, si quid rectum agere videatur, quia nec proximum diligit, quem sicut se amare praecipitur, nec Deum amat, quem hoc agendo non amare convincitur. Qui enim proximum suum non amat, nec eum, in quantum valet ut in bono proficere possit, adjuvat, nec Deus illum amat, nec ad ejus opera respicit, etiamsi coram hominibus videantur esse bona. Quid vero, quid miserius potest esse homine qui se de bono opere extollit? Qui, dum sese putat extollere, de supernis ad ima ruit; superbia enim semper naturaliter in profundum inferni jacet, humilitas vero semper in coelis habitat, et in coelo manet. Et quem inanis gloria de summis dejicit, superbia mater ejus in brachiis aeternae perditionis excipit; sicut econtrario, cujus humilis conversatio est in terris, Deus qui humilia respicit, et alta a longe cognoscit, eum de ima conversatione elevat in coelos
3.3
Fateor, mitissime Deus, fateor me his tribus malis, imo his tribus furiis infernalibus graviter esse prostratum, et fere usque ad interitum in anima vulneratum, et, nisi indulgentissima misericordia tua cito subveniat, gravius esse damnandum. Heu miser, heu miser, semper et ubique, heu miser, quanta captivitas est miseri hominis. Si male vivit, est aperta damnatio; si recte quidem vivere videtur, sed incaute se custodiens, inde gloriatur, iterum est misero certa mors, et aeterna damnatio. O Deus, nostrum refugium, o Creator noster, et virtus nostra adversus eos qui nos persequuntur, et si te nos viderint propter peccata nostra dimittere, semper insidiantur, adjuva nos, misericors, tua misericordia semper indigentes, tuae miserationis auxilium, plusquam nobis expediret, tepide postulantes. Et si nos despicis, ideo quia multis iniquitatibus involvimur, saltem reduc ad nos misericordes oculos tuos, quia creatura tua sumus. Et sicut verissimum est te nostrum semper esse Creatorem, sic semper et ubique sentiamus te nostrum esse defensorem, et adversus inimicos nostros indeficientem protectorem, ut in praesenti vita semper a te defensi et adjuti, finito temporali cursu, ad te Creatorem nostrum et Dominum perveniamus ab omnibus peccatis mundati et absoluti. Amen.