Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
41.1
ORATIO XLI. AD CRUCEM DOMINI.
41.1
Sancta crux, per quam nobis ad memoriam crux illa reducitur, in qua Dominus noster Jesus Christus nos per mortem suam a morte aeterna in quam omnes misere tendebamus, ad vitam aeternam quam peccando perdideramus, resuscitavit; adoro, veneror et glorifico in te crucem illam quam nobis repraesentas, et in illa eumdem miseratorem Dominum nostrum, et quae per illam misericorditer operatus est. O crux amabilis in qua est salus, vita et resurrectio nostra! O lignum pretiosum, per quod salvati et liberati sumus! o signum venerandum, per quod Deo signati sumus! O crux gloriosa, in qua sola gloriari nos oportet!
41.2
Non enim es suscipienda secundum crudelium, qui te mitissimo paraverunt, insipientissimam impietatem; sed secundum ejus qui te sponte suscepit sapientissimam pietatem. Nam illi non potuerunt aliquid, nisi illo sapienter permittente; nec ipse quidquam sustinuit, nisi se misericorditer volente. Illi te elegerunt, ut per te scelus impietatis suae perpetrarent; ille te elegit, ut per te opus pietatis suae consummaret. Illi, ut per te justum morti traderent; ille, ut per te peccatores a morte erueret. Illi, ut vitam interficerent; ille, ut mortem perimeret. Illi, ut Salvatorem damnarent; ille, ut damnatos salvaret. Illi, ut vivificantem mortificarent; ille, ut mortuos vivificaret. Illi insipienter et crudeliter; ille sapienter et misericorditer. Non ergo es, o crux admirabilis, aestimanda secundum intentionem crudelis insipientiae, sed secundum effectum misericordis sapientiae.
41.3
Quomodo igitur te laudabo? Qualiter te exaltabo? Quo affectu te orabo? Qua jucunditate in te gloriabor? Per te infernus spoliatur, et omnibus per te redemptis obturatur. Per te daemones terrentur, comprimuntur, vincuntur et conculcantur. Per te mundus renovatur, atque veritate in eo lucente et justitia regnante decoratur. Per te humana natura peccatrix est justificata, damnata salvata, ancilla peccati et tartari liberata, mortua resuscitata. Per te civitas illa beata in coelis restauratur et perficitur. Per te Deus Dei Filius pro nobis voluit obediens esse Patri usque ad mortem; propter quod exaltatus accepit nomen, quod est super omne nomen. Per te paravit thronum suum, et instauravit regnum suum.
41.4
O crux, quae ad tam ineffabililia bona es electa et praeparata, laudant et exaltant te non tam humana sive angelica mens et lingua, quam opera quae per te sunt facta! O tu, in qua et per quam est salus et vita mea! O tu, in qua et per quam est totum et omne bonum meum, absit mihi gloriari nisi in te! Nam quid mihi concipi, nasci, vivere et omnibus hujus vitae bonis perfrui prodest, et postea in infernum descendere? Utique si sic mihi esset, melius mihi erat si nec conceptus fuissem. Et certe sic essem, si per te redemptus non essem.
41.5
Quo ergo affectu gloriabor in te, sine qua non solum mihi nulla esset gloria, sed insuper aeterne me possideret infernalis luctus et miseria? Qua delectatione jucundabor in te, per quam pro servitute tartarorum, haereditas mihi data est regni coelorum? Quo gaudio gratulabor in te, sine qua futurum erat ut horrerem me vel ad momentum esse, et per quam exspecto quia gaudebo me in aeternum bene esse? Nam etsi adhuc inter spem et metum Deo serviam; certus tamen sum quia ad haec bona, si gratias agendo, amando, vivendo in te gloriabor, per te perveniam.
41.6
Sit itaque per te et in te gloria mea, sit per te et in te vera spes mea. Per te peccata mea deleantur, per te anima mea a vita veteri mortificetur, et in novam vitam justitiae resuscitetur. Fac, obsecro, fac ut sicut me in baptismo mundasti a peccatis, in quibus fui conceptus et natus, ita me remundes ab eis quae contraxi postquam sum renatus: ut per te ad ea bona perveniam ad quae homo est creatus, praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui sit benedictus in saecula. Amen.