Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
46.1
ORATIO XLVI [ol. XLV]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. Cum recordatione meritorum ejusdem, et malorum nostrorum.
46.1
O beatissima et sanctissima semper virgo Maria, ecce asto moerens ante faciem pietatis tuae, et confundor nimis pro abominationibus peccatorum meorum, quibus deformis factus sum et horribilis coram Deo et te, et angelis ejus et sanctis omnibus. Expavesco vehementer judicium extremum damnationis, quando unicuique divinitus reddetur, prout gessit sive bonum, sive malum. Et quia propter hoc timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae, malorum actuum meorum, et intueor me leprosum et immundum; idcirco me dignum scio separari a societate fidelium, quos a me discernit candor et puritas castitatis: propterea flens et ejulans, deprecor, Domine, quatenus a me quatriduo mortuo, intolerabili fetore jam pleno, faciem tuam non avertas; sed potius aspicias quam gravi ulcere percussus sum, et consideres qualiter me coelesti medicamine cures, atque Filio tuo Domino nostro Jesu Christo, cujus tu mater es et qui de te natus est, me emundatum restituas. Tu enim nosti, misericordissima regina, quod ad hoc nata es, ut per te nasceretur idem Dominus noster Jesus Christus, verus Deus, verus homo, in quem veracissime credo, et de cujus pietate non despero; ut et ipse qui erat Conditor hominum, fieret et Salvator; teque talem haberet matrem, quae pro peccatoribus interveniens, perfectam obtineres ei salutem. Tu autem, domina mater ejus, virgo in partu, virgo ante partum, et virgo post partum. In te manet intacta castitas, pudor integer, et firma constantia. Quae laetaris quod virgo concepisti, et quod coeli Dominum castis visceribus portasti, et quod virgo partum edidisti, et quod es ab angelo salutata, a Spiritu sancto obumbrata. Et quod angelica nuntiavit puritas, ineffabilis perfecit Deitas, atque Deum illum gignere meruisti, qui cuncta nasci suo nutu concessit
46.2
Tu, domina, mirabaris et corporis tui integritatem, et conceptus fecunditatem, et gaudebas tuum paritura parentem, Dominum nostrum Jesum Christum: duobus enim gavisa es. muneribus. Miraris quod virgo peperisti, et laetaris quod Redemptorem mundi edidisti, Jesum Christum Filium Dei. Quapropter, ineffabilis misericordiae regina, credo quod non es vacua a visceribus pietatis, quae genuisti ipsum fontem totius. Et quae lactasti magni consilii Angelum, potes et mihi esse magni consilii angelus, si pro me depreceris Dei Filium, qui per te mundo, in carne apparuit, ut quem latentem apud Patrem incognitum habebat mundus, apparentem per carnem agnosceret, et agnitum crederet, et credendo in eum salvaretur per fidem. Qui suo inenarrabili munere praestitit ut natura humana ad similitudinem sui condita Creatoris, dissimilis per peccatum et mortem effecta nequaquam in aeterna damnatione periret; sed illam per te sua immensa pietate repararet, et ut tu nova et intemerata virgo facinus antiquae viraginis expiares.
46.3
277 O admirandam divinae dispensationis operationem? Tu benedicta inter omnes mulieres virum non cognovisti; et mater es, et post Filium natum virgo permansisti. Hanc fidem sanctam postquam suscepi, domina, non semper recto tramite tenui, quoniam praeceptis ejus non obedivi. Quibus si parere studuissem, me ad te clamantem facile audires, quem placere filio tuo scires. At quia seduxit me hostis antiquus, et sagittis suis vulneravit me, et vestibus candidis exuit, atque nigris et lacrymosis ac semiustis igne peccatorum meorum induit, idcirco deformibus vestibus indutus apparebo tibi. Propterea, clementissima regina et domina, ne contemnas me; sed memor fragilitatis humanae, annue ne desperans fugiam, sed exspectem consolationem tuam, quam tunc evenire probabo, si ea quae sunt in me incendia criminum et iniquitatum, et praecipue illarum quibus infatigabiliter uror, paulatim in me deficere tua virtute atque imbre intercessionum tuarum exstingui in corde meo et corpore persensero.
46.4
O mi domina, quid dicam, vel quid faciam? In tenebris sum, et lumen coeli non video. Quo ibo, aut quo a facie filii tui judicantis fugiam? Non ad orientem aut meridiem, vel ad occasum aut ad aquilonem, vel in profundo abyssi habeo effugium; ubique filius tuus, ubique totus, ubique praesens, ubique discernens et omnia judicans, et super coelestia habitans. Qui si me pro meis actibus juste judicaverit, expediisset mihi magis ut conceptus non essem, aut natus statim interiissem. Nec hoc mihi proficere potuisset, quia in peccatis tunc conceptus et natus, et sine baptismo mortuus absque dubio periissem. Ego namque de peccatoribus conceptus et natus peccator, baptizatus et salvatus, iterum peccator factus sum. Et non talis ut antea, sed sordidior et immanior; quoniam talis sum qualem pejorem non habet mundus. Ideo talem adjutorem requiro, qualem post fillum tuum potiorem et meliorem invenire non potest mundus. Habet orbis apostolos, patriarchas, prophetas, martyres; confessores, virgines, bones et optimos adjutores, quos ego supplex orare concupisco. Tu vero, domina, omnibus iis adjutoribus melior et excelsior es; quia istis et aliis sanctis omnibus, etiam angelicis spiritibus, nec non regibus et potestatibus mundi, divitibus, pauperibus, dominis, servis, majoribus et minoribus domina es, et quod possunt omnes isti tecum, tu sola potes sine illis omnibus. Quare hoc potes? Quia mater es Salvatoris nostri, sponsa Dei, regina coeli et terrae, et omnium elementorum. Te ergo requiro, ad te confugio, et tu me per omnia adjuves, suppliciter peto. Te tacente, nullus orabit, nullus juvabit. Te orante, omnes orabunt, omnes juvabunt.
46.5
Millies centena millia hominum( regina piissima) ad te clamant, et omnes salvantur; et ego clamabo ad te, et non auxiliabor? forsitan non; quia illis omnibus sum pejor et pessimus. Quid inde? Propterea non tacebo. Clamans igitur vociferor ad te. Egregia virgo, et piissima domina, parce mihi et exaudi me. Exaudi miserum, et solare moerentem; recollige errantem, refove desperantem. Sana in me quae conspicis vulnera, per tua sancta medicamina, tollensque a me sordida indumenta, viridia et splendida porrige vestimenta, quibus me renovatum repraesentes filio tuo Domino nostro Jesu Christo. Esto mihi contra diabolum turris fortitudinis, murus inexpugnabilis, brachium defensionis. Illum contra me saevientem suscipe, et ne me viribus imbecillem astutia sua confodiat, tu invincibiliter repugna. Ille callidus est et fraudulentus, et non metuit pugnare contra fortes, sed majores vires infert tentationis contra validos quam contra infirmos. Tu tamen, coelestis auxiliatrix, quae nosti dolositates ejus, sic commune robur ejus, ut me nulla ipsius callida suggestio decipiat tentando; sed cum nititur decipere, ipse confusus, ex tua virtute superatus discedat, et ego misellus tua defensione protectus, a tua filiique tui laude nunquam quiescam.
46.6
Fac, o felix domina et omni laude dignissima, ut ego famulus tuus qui in tota longaevitate dierum meorum miserabiliter per abrupta peccatorum corrui, nunc in extremis positus diebus, agam poenitentiam pro peccatis meis quaecunque gessi in cogitatione, voluntate, operatione et negligentia. Et quamvis diutissime, hoc est, ab exordio vitae meae, usque in hanc horam, perseveraverim in ipsis quae coepi peccatis; tu tamen, coelorum regina, obtine apud clementissimum filium tuum, ut ultra non regnet iniquitas in me, sed virtus divinitatis. Virtutum et orationum copia me justificet, mundet et muniat, et per semitas justitiae deducendo ad bonum perseverantiae perducat et provehat. In extremis quoque vitae positum nulla me oblivio hebetet, linguae officium nullius passionis vitium impediat. Expletoque dierum meorum numero, atque perfecto in me Ecclesiae sancto ministerio, merear suscipi ab angelo lucis, et liberari ab angelo mortis, ac perferri ante tribunal piissimi judicis, ubi per te, domina, percipiam quietem pacis vitae aeternae. Amen.