Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
4.1
ORATIO IV Cum peccator de iniquitatibus suis multum est anxius, easque coram Deo, omni postposita verecundia, expandit.
4.1
Altissime, et mitissime amator hominum Deus, Creator et gubernator omnium creaturarum, immensae bonitati tuae confiteor omnia peccata mea quaecunque quocunque modo feci, ex ea hora ex qua peccare potui usque ad hanc horam in qua adhuc per misericordiam tuam me vivere pateris. Omnium vero non possum esse memor, quia multa sunt, et facile enumerari non possunt. Sed tu, piissime et misericordissime Deus, cui nota sunt omnia antequam fiant, qui verus inspector es cogitationum, et justissimus scrutator cordis et renum, tu nosti omnia peccata mea, quaecunque egi, vel adhuc ago, vel intus in anima mea per occultas cogitationes, vel foris per apertas operationes. Et propterea, quia veraciter haec omnia me fecisse contra voluntatem tuam intelligis, coram majestate tua, et coram omnibus sanctis tuis, me reum et culpabilem esse confiteor, et nisi indulgentissima misericordia tua prius subveniat, post mortem carnis aeterna morte esse damnandum, aeternisque tormentis aeternaliter esse torquendum.
4.2
Scio, dulcissime Deus, scio quia me creasti, et creatum misericorditer dilexisti, et quia ad hoc me creasti, ut et ego quoque te Creatorem meum, sicut dignum esset, diligerem, tuisque praeceptis per omnia obediens essem. Et hoc totum ad bonum meum fecisti, non ut tu per me vel melior esses, vel in aliquo ditior existeres. Tu enim nullo bono eges, quia tu essentialiter es ipsum bonum, et a te est omnis bonus, quicunque bonus est. Et ideo non potes esse vel melior, vel ditior; et hoc non per falsam impotentiam, sed per veram potentiam non potes. Qui enim malum potest et facit, malo suo hoc potest et facit, quia per hanc potentiam non sursum ad excelsa erigitur feliciter, sed deorsum ad ima attrahitur infeliciter. Hac potentia, vel potius impotentia miserabiliter seductus, et quasi vesica turgens inaniter inflatus, extra rationem positus, et quasi jumento insipienti similis factus, telo superbiae miserrime percussus et prostratus te Creatorem meum et misericordissimum Dominum in tuis praeceptis contempsi, quae mihi ad bonum meum, si observassem, dedisti, contemnens, et veluti mente perditus, dum huc illucque quasi superbe feror, vera soliditate perdita vias perditionis et mortis incurro, ac vanitatem, vanaeque elationis ventum stulte et insipienter sequor.
4.3
Fateor, clementissime Deus, fateor coram omnipotentia tua me nimis esse superbum, vanum et omni genere elationis plenum. Et puto quia, si in hoc saeculo aliquam haberem potentiam, nullus posset sufferre meam superbiam. Sed et ista superbia qua coram hominibus tam graviter vexor, quamvis sit exsecrabilis et nimis periculosa, est tamen alia superbia, qua, cum diligenter secretum mentis meae non mihi blandiens inquiro, non parum vexatur et dissipatur infelix anima mea. Aliquando vero si contingat( quod tamen raro accidit) infelix aliquid me facere, quod secundum aestimationem hominum videatur aliqua similitudo boni, non parum de hoc ipso superbio. Et si nemo inde loquitur, vel aliquo modo me laudare curat, eum, quasi stultum et nihil scientem, despicio, vel etiamsi, quasi non curans, laudationem hominum vanam et inutilem fugio, non parum in ipsis interioribus meis, ubi solus Deus videt, inde glorior, et mirum in modum, dum laudationem vito, eo amplius laudationem et vanam gloriam appeto. Ecce, Deus meus, et Creator meus, ecce vides me ita facere, ita vivere, et totum quod vivo perdere; ecce vides et exsecraris, et 249 pro tali vita nonnisi poenas et tormenta promittis. Subveni ergo, Creator meus, subveni adjutor in opportunitatibus, subveni et adjuva animam meam, et per ineffabilem misericordiam tuam destrue et confunde superbiam meam. Ecce, Deus meus et Dominus meus, ecce confiteor immensae bonitati tuae veneno hujus malitiae me totum esse infectum, corruptum et destructum, et jam fere nisi misericordia tua subveniat ad nihilum redactum. Sed coram majestate tua culpam meam recognosco, reus et culpabilis veniam et indulgentiam de hoc et de omnibus peccatis meis a te, misericors Creator, peto, qui non vis mortem peccatoris, nec laetaris in perditione morientium. Sunt et alia multa quae de radice hujus pestis exoriuntur, quae me habere et eorum molestiis non parum inquietari et saepissime atteri similiter confiteor. Et similiter de his omnibus veniam et indulgentiam requiro. Sunt autem haec, videlicet ira, impatientia, inimica Deo et omnibus sanctis odiosa discordia, indignatio, rancor animi, taedium mentis, voracitas gulae, murmuratio, avaritia, rapacitas et multa his similia, quibus vexari et affici, lacerari et discerpi infeliciter animam meam conspicio.
4.4
Est et praeter haec, unum malum super omnia mala malum, quo tanto gravius et miserabilius laceratum et afflictum animum meum sentio, quanto et ab ipsis cunabulis semper mecum fuit, mecum crevit, in infantia, in adolescentia, in juventute mihi semper adhaesit, nec adhuc jam prae senectute membris deficientibus me deserit. Est autem hoc malum, desiderium voluptatis, delectatio carnis, tempestas libidinis, quae multis et variis modis infelicem animam meam maceravit, dissolvit et omni virtute destitutam inanem et debilem reddidit. Fateor, dulcissime et mitissime Deus, fateor coram omnipotentia tua me hujus nefario opere hujus operis nefarii immundis recordationibus saepe esse pollutum, incensum, ardores non modicos et inhonestos passum, et non solum mearum delectationum malas memorias et stultas recordationes mihi nocere; sed etiam aliorum malefacta mihi narrata, et per recordationes sordidas ad memoriam reducta, cor meum non parvo naevo iniquitatis maculare.
4.5
Ecce, Deus meus, piissime et misericordissime Dominus meus, quamvis non parvam verecundiam passus, expandi coram te iniquitates meas, ostendi vulnera et peccata mea, ostendi animam meam malis operibus maculatam, malorum operum delectationibus infectam, malarum delectationum recordationibus foedatam. Deus meus misericordia mea, respice ad poenitentiam meam, respice ad pietatem tuam; suscipe confessionem meam, et fac mecum secundum misericordiam tuam. Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? vel etiam quis justitia sua sine misericordia tua poterit liberari? Propitius esto mihi, Domine, propitius esto mihi peccatori; parce peccatis et iniquitatibus meis, ut per tuam misericordiam ab omnibus vitiis mundatus ac purgatus, et ab omnibus peccatis clementer absolutus, finita temporali conversatione, perduci merear ad regna coelorum, ubi cum sanctis omnibus te laudare, et benedicere et glorificare valeam in saecula saeculorum. Amen.