Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
50.1
ORATIO L [ol. XLIX] AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. Cum recordatione peccatorum, ad excitandum torporem.
50.1
Sancta, et inter sanctos post Deum singulariter sancta, Maria, mater admirabilis virginitatis, virgo amabilis fecunditatis, quae Filium Altissimi genuisti, quae perdito humano generi Salvatorem peperisti, Domina praefulgens tanta sanctitate, supereminens tanta dignitate, quam utique certum est non minori praeditam esse potentia et pietate. Tibi, o genitrix vitae, o mater salutis, o templum pietatis et misericordiae, tibi sese conatur praesentare miserabilis anima mea, morbis vitiorum languida, vulneribus facinorum scissa, ulceribus flagitiorum putrida, tibi nititur quantum moribunda valet supplicare, ut potentibus tuis meritis et piis tuis precibus digneris eam sanare. Sic enim, pia domina, alienata est a se immanitate stuporis, ut vix sensum habeat enormis languoris. Sic sordibus et fetore foedatur, ut timeat ne ab ipsa misericors vultus tuus avertatur; sic tabescit desperando respectus tui conversionem, ut etiam os obmutescat ad orationem.
50.2
Peccata mea, nequitiae meae, si habetis animam meam vestro veneno peremptam; vel cur sic facitis eam vestra foeditate horrendam, ut miseratio non possit aspicere illam? Si obruitis ei spem exauditionis vestra mole, vel cur obstruitis illis vocem orationis vestri pudore? Si mentem ejus vestri fecistis amore dementem, vel cur sensum ejus vestro redditis torpore non sentientem? Heu pudor sordentis iniquitatis, in praesentia nitentis sanctitatis! Heu confusio immundae conscientiae, in conspectu fulgentis munditiae! O tu benedicta super mulieres, quae angelos vincis puritate, sanctos superas pietate; anhelat moribundus spiritus ad tantae benignitatis respectum; sed erubescit ad tanti nitoris conspectum. Rogare enim te, domina, desidero, ut miserationis tuae respectu cures plagas et ulcera peccatorum meorum; sed confundor coram te ob fetorem et sordes eorum. Horreo, domina, apparere tibi in immunditiis et horroribus meis, ne tu horreas me pro eis, et non possum, vae mihi, videri sine eis.
50.3
O perturbata o confusa peccandi conditio En quippe vos, peccata mea, quomodo discerpendo distrahitis, distrahendo corroditis, corrodendo torquetis praecordia mea? Eadem enim peccata mea, o Domina, cognosci a te cupiunt, propter curationem, apparere tibi fugiunt, propter exsecrationem: non enim sanantur sine confessione, nec produntur sine confusione. Si celantur, sunt insanabilia; si videntur, sunt detestabilia. Urunt me dolore, terrent me timore. Mole me obruunt, pondere me premunt, pudore me confundunt.
50.4
O tu, illa pie potens, et potenter pia Maria, de qua ortus est fons misericordiae, ne contineas, precor, tam veram misericordiam, ubi tam veram agnoscis miseriam. Si enim ego confundor in obscenitate iniquitatis meae ad fulgorem tuae sanctitatis, tune domina, erubesces erga miserum affectum insitae pietatis? Si ego confiteor nequitiam meam, tune abnegabis benignitatem tuam? Si major est miseria mea quam mihi expediat, eritne minor misericordia tua quam te deceat? Quanto enim, o domina, magis delicta mea in conspectu Dei et tuo sordent; tanto magis ejus curatione et tua subventione egent. Sana ergo, clementissima, infirmitatem; et delebis, quae te offendit, foeditatem. Aufer, benignissima, languorem, et non senties quem horres fetorem: fac, piissima, ut non sit quod doleat; et non erit quod sinceritati tuae sorde at. Fac, domina; exaudi me, domina. Sana animam peccatoris servi tui, per virtutem benedicti fructus ventris tui, qui sedet in dextera omnipotentis Patris sui, superlaudabilis et supergloriosus in saecula.