Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10630 Oratio4
52.1
ORATIO LII [ol. LI]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. Cum meditatione et laude meritorum ejus.
52.1
Maria, tu illa magna Maria, tu illa maxima beatarum Mariarum, tu illa maxima feminarum. Te, domina magna et valde magna, te vult cor meum amare, te cupit os meum laudare, te desiderat venerari mens mea, te affectat exorare anima mea, quia tuitioni tuae se commendat tota substantia mea. Enitimini viscera animae meae; enitimini quantum potestis, si quid potestis, omnia interiora mea, ut ejus merita laudetis, ut ejus beatitudinem ametis, ut ejus celsitudinem admiremini, ut ejus benignitatem deprecemini, cujus patrocinio quotidie indigetis, indigendo desideratis, desiderando imploratis, implorando impetratis. Et si non secundum desiderium vestrum, tamen supra vel certe contra meritum vestrum. Regina angelorum, domina mundi, mater ejus qui mundat mundum, confiteor quia cor meum nimis est immundum, ut merito erubescat in tam mundam intendere, nec digne possit tam mundam intendendo contingere. Te igitur, mater illuminationis cordis mei, te, nutrix salutis mentis meae, te obsecrant, quantum possunt, cuncta praecordia mea. Exaudi, domina mea, adesto propitia, adjuva potentissima, ut mundentur sordes mentis meae, ut illuminentur tenebrae meae, ut accendatur tepor meus, ut expergiscatur torpor meus, quatenus sicut beata tua sanctitas super omnia post summum omnium filium tuum, per omnipotentem filium tuum, ob gloriosum filium tuum, a benedicto filio tuo est exaltata: sic super omnia post Dominum et Deum meum et omnium filium tuum, te cor meum intelligat et veneretur, amet et deprecetur eo affectu, non quo desidero imperfectus, sed quo debeo a filio tuo factus et salvatus, redemptus et resuscitatus.
52.2
O genitrix vitae animae meae, altrix reparatoris carnis meae, lactatrix Salvatoris totius substantiae meae! Sed quid dicam? Lingua mihi deficit, quia mens non sufficit. Domina, domina mea, omnia intima mea sollicita sunt, ut tantorum beneficiorum tibi gratias exsolvant; sed nec cogitare possunt dignas, et pudet proferre indignas. Quid enim digne dicam matri Creatoris et Salvatoris mei, per cujus sanctitatem peccata mea purgantur, per cujus integritatem mihi incorruptibilitas donatur, per cujus virginitatem anima mea adamatur a Domino suo et desponsatur Deo suo? Quid, inquam, digne referam genitrici Dei et Domini mei, per cujus fecunditatem captivus sum redemptus, per cujus partum de morte aeterna sum exemptus; per cujus prolem perditus, sum restitutus, et de exsilio miseriae in patriam beatitudinis reductus? Benedicta in mulieribus: haec omnia mihi dedit benedictus fructus ventris tui in regeneratione baptismatis sui, alia in spe, alia in re; quanquam haec omnia ego ipse mihi peccando sic abstulerim, ut nec rem habeam, et spem vix teneam. Quid enim? Si mea culpa evanuerunt; nunquid ingratus ero illi per quam mihi tanta bona gratis evenerunt? Absit, ne addam hanc iniquitatem super iniquitatem. Imo gratias ago, quia habui; doleo, quia non habeo, oro ut habeam: certus enim sum quia sicut per filii gratiam ea potui accipere; sic eadem per matris merita possum recipere. Ergo, o domina, porta vitae, janua 281 salutis, via reconciliationis, aditus recuperationis, obsecro te per salvatricem tuam fecunditatem, fac ut et peccatorum meorum mihi venia et bene vivendi gratia concedatur, et usque in finem hic servus tuus sub tua protectione custodiatur. Insidiis et oppressionibus daemonum mundus tenebris obvolutus subjacebat; sed sole de te orto illuminatus eorum et laqueos devitat, et vires conculcat.
52.3
Tu aula universalis propitiationis, causa generalis reconciliationis, vas et templum vitae et salutis universorum, nimium contraho merita tua, cum in me homunculo vili singulariter recenseo beneficia tua, quae mundus amans gaudet, gaudens clamat esse sua. Tu namque domina admirabilis singulari virginitate, amabilis salutari fecunditate, venerabilis inaestimabili sanctitate, tu ostendisti mundo Dominum suum et Deum suum, quem nesciebat: tu visibilem exhibuisti mundo Creatorem suum, quem prius non videbat: tu genuisti mundo restauratorem, quo perditus indigebat: tu peperisti mundo reconciliatorem quem reus non habebat. Per fecunditatem tuam, domina, mundus peccator est justificatus; damnatus, salvatus; exsul reductus: partus tuus, domina, mundum captivum redemit, aegrum sanavit, mortuum resuscitavit.
52.4
Coelum, sidera, terra, flumina, dies, nox et quaecunque humanae potestati vel utilitati sunt obnoxia, in amissum decus sese gratulantur, domina, per te quodammodo resuscitata, et nova quadam ineffabili gratia donata. Quasi enim omnia mortua erant, cum amissa congenita dignitate favendi dominatui vel usibus Deum laudantium, ad quod facta erant; obruebantur oppressione, et decolorabantur abusu idolis servientium, propter quos facta non erant. Quasi vero eamdem resuscitata laetantur, cum jam Deum confitentium et dominatu reguntur, et usu decorantur. Nova autem et inaestimabili gratia quasi exsultaverunt, cum ipsum Deum, ipsum Creatorem suum, non solum invisibiliter supra se illa regentem senserunt, sed etiam visibiliter intra se eisdem utendo sanctificantem viderunt. Haec tanta bona per benedictum fructum benedicti ventris benedictae Mariae provenerunt.
52.5
Sed cur solum loquor, domina, beneficiis tuis plenum esse mundum? Inferna penetrant, coelos superant. Per plenitudinem enim gratiae tuae, et quae in inferno erant, se laetantur liberata; et quae supra mundum sunt, se gaudent restaurata. Per eumdem quippe gloriosum filium gloriosae virginitatis tuae, omnes justi qui obierunt ante vitalem ejus mortem, exsultant diruptione captivitatis suae, et angeli gratulantur restitutione semirutae civitatis suae. O femina mirabiliter singularis, et singula mirabilis, per quam elementa renovantur, inferna remediantur, daemones conculcantur, homines salvantur, angeli redintegrantur! O femina plena et superplena gratia, de cujus plenitudinis exundantia respersa sic revirescit omnis creatura! O Virgo benedicta et superbenedicta, per cujus benedictionem benedicitur omnis natura, non solum creata a Creatore, sed et Creator a creatura! O nimis exaltata, quam sequi conatur affectus animae meae, quo aufugis aciem mentis meae? O pulchra ad intuendum, amabilis ad contemplandum, delectabilis ad amandum, quo evadis capacitatem cordis mei? Praestolare, Domina, infirmam animam te sequentem: nec abscondas te, domina, parum videnti, animae te quaerenti. Miserere, domina, animam post te anhelando languentem.
52.6
Mira res, in quam sublimi contemplor Mariam locatam. Nihil est aequale Mariae: nihil, nisi Deus, majus Maria. Deus Filium suum, quem solum de corde suo aequalem sibi genitum, tanquam seipsum diligebat, ipsum dedit Mariae: et ex Maria fecit sibi filium, non alium, sed eumdem; ut naturaliter esset unus idemque communis Filius Dei et Mariae. Omnis natura a Deo est creata, et Deus ex Maria est natus. Deus omnia creavit, et Maria Deum genuit. Deus qui omnia fecit, ipse se ex Maria fecit; et sic omnia quae fecerat, refecit. Qui potuit omnia de nihilo facere, noluit ea violata sine Maria reficere. Deus igitur est pater rerum creatarum, et Maria mater rerum recreatarum. Deus est Pater constitutionis omnium, et Maria est mater restitutionis omnium. Deus enim genuit illum, per quem omnia sunt facta; et Maria peperit illum, per quem omnia sunt salvata. Deus genuit illum, sine quo penitus nihil est; et Maria peperit illum, sine quo omnino nihil bene est. O vere Dominus tecum, cui dedit Dominus, ut omnis natura tantum tibi deberet secum.
52.7
Maria, obsecro te per gratiam, qua sic Dominus esse tecum, et te voluit esse secum; fac propter ipsam secundum eamdem ipsam gratiam, misericordiam tuam mecum; fac ut amor tui semper sit mecum, et cura mei semper sit tecum. Fac ut clamor necessitatis meae, quandiu ipsa persistit, sit tecum; et respectus pietatis tuae, quandiu ego subsisto, sit mecum; fac ut congratulatio beatitudinis tuae semper sit mecum, et compassio miseriae meae, quantum mihi expedit, sit tecum. Sicut enim, o beatissima, omnis a te aversus et a te despectus necesse est ut intereat, ita omnis a te conversus et a te respectus impossibile est ut pereat; sicut enim, Domina, Deus genuit illum in quo omnia vivunt, sic o tu, flos virginitatis, genuisti eum per quem et mortui reviviscunt. Et sicut Deus per Filium suum beatos angelos a peccato servavit, ita o tu, decus puritatis, per Filium tuum miseros homines ex peccato salvabis. Quemadmodum enim Dei Filius est beatitudo justorum, sic, o tu salus fecunditatis, Filius tuus est reconciliatio peccatorum. Non enim est reconciliatio, nisi quam tu casta concepisti; non est justificatio, nisi quam tu integra in utero fovisti; non est salus, nisi quam, tu virgo, peperisti. Ergo, o domina, mater es justificationis et justificatorum, genitrix es reconciliationis et reconciliatorum, parens es salutis et salvatorum. O beata fiducia! o tutum refugium! Mater Dei est mater nostra; mater ejus in quo solo speramus, et quem solum timemus, est mater nostra; mater, inquam, ejus qui solus salvat, solus damnat, est mater nostra.
52.8
Sed, o benedicta et exaltata non tibi soli, sed et nobis quidem quam magnum, quam amabile est quod video per te evenire nobis, quod videns gaudeo, quod gaudens dicere non audeo. Si enim tu domina es mater ejus, nonne et alii filii tui sunt fratres ejus? Sed qui fratres, et cujus ejus, loquar unde jucundatur cor meum; an silebo, ne de elatione arguatur os meum? Sed quod credo amando, cur non confitebor laudando? Dicam igitur non superbiendo, sed gratias agendo. Qui enim fecit ut ipse per maternam generationem particeps esset naturae nostrae, et nos per vitae restitutionem essemus filii matris ejus, ipse nos invitat, ut confiteamur nos fratres ejus. Ergo judex noster est frater noster; Salvator mundi est frater noster; denique Deus noster est factus per Mariam frater noster. Qua igitur certitudine debemus sperare, qua consolatione possumus timere, quorum sive salus, sive damnatio, de boni fratris, et de piae matris pendent arbitrio! Quo etiam affectu hunc fratrem et hanc matrem amare debemus? Qua familiaritate nos illis committemus? Qua securitate ad illos confugiemus? Qua dulcedine confugientes suscipiemur. Bonus igitur frater nobis dimittat quod deliquimus; ipse avertat quod delinquentes meruimus, ipse donet quod poenitentes petimus. Bona mater oret et exoret pro nobis, ipsa postulet et impetret quod expedit nobis. Ipsa roget filium pro filiis, unigenitum pro adoptatis, dominum pro servis. Bonus Filius audiat matrem pro fratribus, Unigenitus pro his quos adoptavit, Dominus pro his quos liberavit. O Maria! quantum tibi debemus, domina mater per quam 282 talem fratrem habemus! Quid gratiarum, quid laudis tibi retribuemus!
52.9
Magne Domine, tu noster major frater, magna domina, tu nostra melior mater, docete cor meum qua reverentia vos debeat cogitare. Bone tu, et bona tu; dulcis tu, et dulcis tu dicite et date animae meae, quo affectu vos memorando de vobis delectetur, delectando jucundetur, jucundando impinguetur. Impinguate et succendite eam vestra dilectione; vestro continuo amore langueat cor meum, liquefiant omnia ossa mea, deficiat caro mea. Utinam sic viscera animae meae dulci fervore vestrae dilectionis exardescant, ut viscera carnis meae exarescant! Utinam sic intima spiritus mei dulcedine vestri affectus impinguetur, ut medullae corporis mei exsiccentur!
52.10
Domine Fili dominae meae, domina mater Domini mei, si ego non sum dignus qui sic debeam vestro amore beatificari, certe vos non estis indigni, qui sic, imo plus debeatis amari. Ergo, benignissimi, ne sic denegetis mihi petenti id quo me confiteor indignum, ut auferatur vobis id quo certe vos negare non potestis dignos. Date itaque, piissimi, date, obsecro, supplicanti animae meae, non propter meritum meum, sed propter meritum vestrum; date illi quanto digni estis, amorem vestrum. Date, inquam, mihi quo sum indignus, ut reddatur vobis quo estis digni. Si enim non vultis dare, ut habeam quod desidero, saltem nolite negare ut reddam vobis quod debeo.
52.11
Forsitan praesumendo loquar, sed utique bonitas vestra facit me audacem. Loquar ergo adhuc ad Dominum meum et dominam meam cum sim pulvis et cinis. Domina et domina, nonne multo melius est cum vos gratis donatis petenti quod ipse non meretur, quam cum vobis subtrahitur quod vobis juste debetur? Illud quippe praedicandae misericordiae est, istud est nefandae injustitiae. Impendite igitur, piissimi, gratiam, ut recipiatis debitum; facite vos mihi misericordiam vestram quae mihi expedit et vos decet, ne faciam ego vobis injustitiam meam quae nulli expedit et nullum decet. Estote vos mihi misericordes, quod obsecro vos, ne sim ego vobis injustus, quod exsecror. Date benigne et benigna, ne sitis exoratu difficiles, date animae meae amorem vestri, quem ipsa non injuste petit, et vos juste exigitis; ne ipsa bonis vestris sit ingrata; quod ipsa juste horret, et vos non injuste punitis.
52.12
Certe, Jesu fili Dei, et tu, Maria mater, et vos vultis, et aequum est ut quidquid vos diligitis diligatur a nobis. Ergo, bone Fili, rogo te per dilectionem, qua diligis matrem tuam, ut sicut tu vere diligis, et diligi vis eam, ita mihi des ut vere diligam eam. Bona mater, rogo te per dilectionem, qua diligis filium tuum, ut sicut tu vere diligis et diligi vis eum, ita mihi impetres, ut vere diligam eum. Ecce enim peto quod ut fiat vere est in vestra voluntate. Cur ergo propter peccata mea non fiet, cum sit et in vestra potestate? Amator et miserator hominum, tu posuisti reos tuos et usque ad mortem amare, et poteris te roganti amorem tui et matris tuae negare? Mater hujus amatoris nostri, quae illum in ventre portare, et in sinu meruisti lactare, an tu non poteris, aut non voles poscenti ejus amorem et tuum impetrare? Veneretur igitur vos, sicut digni estis, mens mea; amet vos, sicut aequum est, cor meum; diligat vos, sicut sibi expedit, anima mea; serviat vobis, sicut debet, caro mea, et in hoc consummetur vita mea, ut in aeternum psallat tota substantia mea. Benedictus Dominus in aeternum; fiat, fiat.

Intertext edge

Open linked passage

Note