Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10630 Oratio4
26.2
Aliquando, amator hominum Deus, cum studiosius cogito, et male quae multoties feci et adhuc miser et peccator facere non desisto ad memoriam reduco, et diligenter intueor qualiter vivam, qualiter ipsa mala quae feci et adhuc facio plangam, quod sacerdos dicor, sed officium sacerdotis operibus dignis non impleo, quamvis et de multis aliis quae feci, multum pertimescam, de hujus officii dignitate, quam indignus porto, super omnia quae mihi evenire possunt formido. Est autem hujus officii dignitas, plusquam aestimari possit, magna et inaestimabiliter Deo et hominibus chara, si sacerdos ita vivit sicut ille vivere debet qui hujus officii curam gerit. Porto autem ego nomen hujus dignitatis, sed infelix vita mea fere in omnibus contradicit, male agendo, hujus nominis dignitati. Est enim cor meum immundum, omnes sensus corporis mei immundi, et sic intus et foris totus immundus non invenio in toto me aliquid mundum, ubi honeste et sicut decet possim reponere corpus Dominicum. In magnis itaque angustiis constitutus, et quid potissimum mihi sit faciendum nescio, huc illucque, modo hoc modo illud cogitans, me circumfero diligentiusque omnem conscientiam meam revolvo, si forte aliquod consilium salubre invenirem quod ad aliquam salutem animae mihi esse intelligerem. Omnia ergo quae erga me geruntur, circumspiciens, et fere nihil aut parum boni in toto me inveniens, hoc tantillum boni ibi vix animadverti, si tamen bonum debeat dici quod bonum quod ego non habeo, in alio, cum habet, diligo, et, cum non habeam, humiliter me non habere recognosco, quod peccatorem et miserum plusquam alium quemlibet me esse credo, et tamen de misericordia Dei omnipotentis non despero. Credo enim quod illi cui cura fuit me, cum non essem, facere, et adhuc cura est mihi ea quae ad hujus vitae usum sunt necessaria, pro misericordia sua providere, cura illi erit pro pietate sua mihi dare adhuc aliquod bonum opus facere, vel saltem, si non ex toto totum, aliquod bonum valeam inchoare, et, si non ex toto, a malis vel aliquantulum cessare.
26.3
Est enim Deus pius et misericors, et nullo modo creaturam suam perdere volens, sed modis omnibus ut ad pietatem suam redeat, misericorditer monens. Quantum vero suam creaturam diligat, quantum invitus eam perdat, in hoc veraciter ostendit, cum de coelo in terram descendit, cum ille qui sine initio erat, initium pro amore creaturae habere voluit, limumque unde nos fecit pro redemptione nostra assumpsit, et ipsum limum, scilicet carnem suam, quam pro nobis assumpsit, postquam per passionem crucis in ipsius crucis ara bene excocta est, nobis ad manducandum porrigit et ipsius carnis sanguine ejusdem crucis torculari expresso dum nos potat, sitim animae nostrae exstinguit. Hanc autem carnem nostri Redemptoris cum manducamus et sanguinem bibimus, cum limo nostro miscemus, et de hoc quasi emplastrum facientes nostraeque animae infirmitatibus apponentes, si digne sumimus, omne protinus quod ad damnationis periculum nos pertrahit ex interioribus animae nostrae projicimus. O immensa Domini nostri J. C. pietas! o admiranda et ineffabilis misericordia! Si aliquis potens homo, cum magno comitatu hominum pergens, forte juxta viam per quam transiret, in aliquo coeno aliquem pauperem immersum videret, qui se per seipsum nullo modo extrahere posset de illo coeno in quo immersus esset, miseratione motus eumdem pauperem per seipsum de illo coeno extraheret, nulli dubium quin hujusmodi magnae misericordiae magnaeque pietatis ab omnibus praedicaretur, magnis laudibus ab omnibus rectum sensum habentibus extolleretur. Et quanto hoc opus misericordiae pro paupere et inope fecisset, tanto plus pius et misericors omnibus piis et veraciter Christianis appareret. Quid ergo, quid aestimari debet de magna Domini nostri Jesu Christi pietate, de ineffabili ejus misericordia et charitate, qui cum ipse sine initio sit, et mortale initium et mortalitatem sumpsit pro paupere, et ultra modum paupere et inope, ut illum extraheret de sordidissimo coeno peccati, in quo seipsum immerserat miser et infelix? Praeter hoc, miser homo tantam infelicitatem patiebatur, sicque infeliciter in ipsis voraginibus aeternae perditionis erat immersus, magnis angustiis magnisque doloribus famis et sitis erat oppressus. Ex una igitur parte intolerabilem fetorem coeni, in quo erat immersus, patiens, 266 ex parte altera, qui ejus miseriae et dolori compateretur nullum inveniens, tam ex fetenti coeno in quo jacebat quam ex desperatione consolationis quam a nullo separabat, intolerabili dolore afficiebatur. Et, si diutius differretur quod ab aliquo misericorde aliquando misericordia ei non impenderetur, jam ab ipsis miseriis aeternae perditionis irreparabiliter moreretur. Venit misericors Creator ineffabilem pietatem habens ad hunc peccatorem in luto peccatorum jacentem; non exspolians se indumento gloriae suae, induit pannos miseriae nostrae. Venitque velut mundissimus Sol per ipsos fetores, nullam tamen contaminationem fetoris patiens, usque ad ipsum miserum peccatorem, eumque ab ipsis fetoribus extergens, tenuit per brachium, extraxit in planum. Extractum vero de lacu miseriae et de luto faecis, cibavit pane sapientiae salutaris, et post haec, ipsa sua carne quam pro ejus redemptione susceperat, et suo sanguine qui pro remissione peccatorum fusus est, cibavit et potavit; et sic refocillatum ab ipsis doloribus, quibus tam graviter vexabatur, mitigavit. Haec autem caro quam ei ad manducandum dedit de natura ejusdem limi fuit unde primum hominem plasmavit, quem ad imaginem et similitudinem suam creavit; quam similitudinem, quam ipse primus homo per suam culpam defiguravit, per carnis suae comestionem, rectamque fidem ad integrum reformavit; hanc vero carnem, vel hujus limi naturam postquam Christus passus est in cruce, postquam resurrexit tertia die, ad coelos portans, ad dexteram Patris collocavit, eique dominationem super angelos et archangelos donavit. Ecce limus, qui per naturam suam in terra semper adhaeret, a Redemptore nostro in coelo portatus, ipsum coelum et omnia quae in eo sunt sub dominio suo habet. Ad quem limum nemo fidelis potest vel poterit ascendere, nisi eum prius curet in terra salubriter comedere ejusque sanguinem bibere. Hujus carnis et sanguinis ego qualiscunque minister et sacerdos, dum tantam pietatem tantaeque pietatis dulcedinem Redemptoris nostri erga creaturam suam conspicio, de ejus immensa bonitate non diffido. Succurre ergo, Domine Jesu Christe, succurre tuo sacerdoti, indulge ejus peccatis atque delictis, ut digne valeam tui corporis et sanguinis mysterium celebrare, et digne celebrans corporis tui et sanguinis veritatem digne comedere et bibere, et sic usque in finem jugiter perseverans, ad te post mortem carnis valeam pervenire, ubi, non per intervalla, sicut modo, sed sine intermissione cum sanctis omnibus te ipsum qui veritas et vita es possim comedere et bibere Amen.
27.1
ORATIO XXVII. AD CHRISTUM. Cum sacerdos corpus Christi et sanguinem in manibus tenet, tenensque dulciter recordetur quos dolores in cruce pro nobis passus est.
27.1
Dulcissime, et super omnia desideranda desiderande et suavissime Jesu Christe, adesto supplicationi meae, et intende voci orationis meae, et per tuam magnam misericordiam emunda ab omni inquinamento peccati animam meam, ut dignus possim accedere ad servitium tui altaris, digneque tractare mysterium corporis et sanguinis tui. Fateor, dulcissime Domine, coram omnipotentia tua me nimis esse culpabilem, et multa mala fere per singulas horas facientem, et tamen de ineffabili bonitate tua non desperantem. Bonus es tu, Domine, et in bonitate tua doce me justificationes tuas, ut eas intelligendo, easque, sicut decet, jugiter operando, mundo corde mundaque anima possim recipere mysteria tua.
27.2
Ecce, anima mea, praepara hospitium cordis tui ad suscipiendum corpus et sanguinem Creatoris tui mundis cogitationibus mundisque operibus, expurga ab omnibus interioribus tuis quidquid potest offendere hospitem tam immensae majestatis; non enim potest in illa anima vel in illo corde manere, quam possidet aliqua contaminatio malitiae, et nisi ibi summa pax summaque charitas fuerit, indignum judicans illud hospitium conversatione suae mansionis, nec diu ferens tantam inquietudinem perturbationis, ab illo hospitio cito discedit. Vae autem menti illi quam Christus propter suas iniquitates deserit, deserensque et damnans tentationibus et dolis inimici seduci permittit!
27.3
Diligenter ergo, o anima mea, inspice, diligenter omnes sensus corporis tui ad teipsam intus recollige, et quidquid eis sordidum vel immundum inveneris, foras projice, expulsaque omni malitia vel iniquitate, diligenter post illas aditum pectoris tui reclude, ne ad te valeant quandoque redire, vel amplius interiora tua inquinare. Peractis vero omnibus quae ad ipsius venerabilis mysterii consecrationem pertinent, expulsisque omnibus quae ipsius mentis arcanum maculare solent, o tu, misera anima mea, cum magna diligentia intuere omnes negligentias tuas, omnia mala et peccata quae facere solebas. Et cum ipsius Redemptoris tui corpus et sanguinem in manibus tenes, illius ineffabilem misericordiam, quam dulcius potes, exora, ut per suam magnam pietatem omnia peccata tua dimittat, et ut haec vel alia amplius admittere non valeas. Hoc ante omnia, et sicut interitum tuum moneo caveas, ne in hujusmodi recordationibus aliquos diaboli laqueos incurras, quos multi incauti saepius incurrunt; qui dum mala sua quasi pro eis plorantes ante mentis oculos reducunt, per easdem recordationes in ipsorum malorum delectationes insipienter reincidunt.
27.4
Recordare, quam dulcius potes, ipsius corporis Christi quod tenes ineffabilem pietatem, et plusquam aestimari possit admirandam dulcedinem, quod pro redemptione tua multas injurias sustinuit, et ad ultimum crucifixum sit. Sed et ipsam passionem quam in cruce pertulit per singulos dolores cogita et recogita, scilicet cum quanto dolore in ipsius crucis patibulo et pedes ejus et manus infixae sunt, latus ejus per militis lanceam transforatum, ab ipsis etiam pro quibus patiebatur, ibi ante crucem quasi malefactor sit illusus, irrisus, et tam horrida opprobria sustinens, quasi Agnus mansuetissimus inaestimabilem patientiam ostendit. Qui cum facile posset, non se de suis interfectoribus vindicavit, sed Patrem, ut hoc peccatum illis dimitteret, oravit. Cum vero, hujusmodi recordationibus quasi satiata requiescere coeperis, nec tamen requiescens haec dulciter et cum magno affectu ruminare cessaveris, ad ipsum dulcissimum dulcissimi Domini corpus quod in manibus tenes loquere, et quasi cum praesenti loquens, tuas illi necessitates expone. De illo haec fideliter crede quod corpus hoc veraciter corpus illud sit quod de Virgine natum est, quod crucifixum est, quod in sepulcro positum est, quod tertia die a mortuis resurrexit, quod ad coelos ascendit, et quod sedet ad dexteram Patris.
27.5
Nec dubites in illa hora sacrificii corporis et sanguinis tui Redemptoris angelos adesse suo Creatori, 267 suique Creatoris carni et sanguini cum magna reverentia ineffabile obsequium deferre. Quid vero de omnibus sanctis aestimari debet? Quid cogitari potest, cum ipsius redemptionis suae pretium in terra celebrari conspiciunt, de cujus aeterna visione laetantes, jam magnum gaudium possident in coelo? Tu vero, anima mea, haec omnia fideliter credens, carnemque tui Creatoris dulciter amplectens, in ipsis amplexibus ejus pietatis significa tuam necessitatem, et quam dulcius potes ejus exora pietatem, ut per suam ineffabilem misericordiam omnem tuam emundet foeditatem. Ingere totam te ipsam in Christum quem tenes, et ipsum prius adorans, tuas iterum et iterum repraesentans ingere necessitates.
28.1
ORATIO XXVIII. AD CHRISTUM. Facienda a sacerdote ante consecrationem corporis Christi.
28.1
O dulcissime Domine Jesu Christe, qui pro mea redemptione crucifixus es et mortuus, ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Ecce benignissime Deus, coram te est miseria mea, et in manibus meis est misericordia tua, miseria peccatricis animae meae, misericordia redemptionis tuae. Miserere ergo mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam, et ab hac hora usque in finem custodi vitam meam. Defende ab omni iniquitate animam meam, ut jam amplius agere non valeam unde oculos tuae majestatis offendam. Da mihi, benignissime Deus, te, sicut jubes et rectum est, super omnia diligere; deinde proximum non minus quam meipsum, sicut iterum praecipis, amare. Est enim hoc justissimum et omnino rationabile ut te super omnia, et etiam plusquam nos debeamus diligere, quia tu nos antequam essemus dilexisti, diligens creasti, creatos ad notitiam sanctissimi nominis tui adducere curasti; nos vero neque hoc ipsum, quod te vel aliquid boni diligimus, a nobis ipsis nisi a te habemus. Proximum vero nostrum et tu nobis, sicut nos ipsos, recte diligere praecipis, et non recte diligimus eum, sicut praecipis quia aequali dilectione nos omnes creasti, aequali dilectione pro omnibus passionem suscepisti, aequaliter omnibus vitam aeternam praeparasti. Da omnibus, clementissime Pater, qui fidem rectam habent, recte et sancte vivere, nec in ulla omnino re ab his quae praecipis deviare; his vero qui nondum in te credunt, antequam de hac vita exeant, da fidem et dilectionem sanctissimi nominis tui suscipere, et susceptam usque in finem rectam et inviolatam custodire. Sit omnibus vivis et defunctis sacrificium tui corporis et sanguinis remissio omnium peccatorum: vivis quidem, qui recte vivunt, et, si nondum recte vivunt, recte quandoque vivere volunt; defunctis autem, qui per hoc sacrificium se sperant in misericordia tua accipere remissionem suarum iniquitatum, et post haec pervenire ad gloriam sempiternam regnumque coelorum.
28.2
Credimus de te, Domine Jesu Christe, quia tu idem ipse, qui es Filius Dei, es Filius Virginis tu idem ipse, qui in principio eras Verbum, et Verbum eras apud Deum, et Deus eras Verbum, et per quod omnia facta sunt; a Patre ante omnia saecula genitus, in tempore es ex Virgine natus quamvis altera natura sis quam Pater, postquam factus es Filius Virginis et habitasti in nobis; altera natura existens, secundum quod Filius Dei es quamvis in duabus naturis tua persona, Deus et homo, existis aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem. Quia vero tu idem ipse Deus qui homo, et qui homo Deus; propterea sanctissima Virgo quae te portavit, ab omnibus fidelibus Θεοτόκος praedicatur et creditur, hoc est Mater Dei. Et quia tu non alter Filius Dei, alter Filius hominis, sed tu idem ipse Filius Dei, qui Filius hominis passionem et mortem pro salute humani generis suscepisti, non in natura deitatis, sed in natura humanitatis; tu idem ipse, non alter propter distantiam naturae, sicut nec una natura existens propter unitatem personae.
28.3
Est adhuc, dulcissime Domine Jesu Christe, quod de ineffabili charitate qua nos diligis, cogitare possumus et debemus quod nobis miseris peccatoribus, ad indicium tuae magnae dilectionis, in hoc mysterio tui corporis et sanguinis ostendis. Cum aliquis homo alterum hominem, sicuti plus potest, diligit; praeter alia, vi dilectionis forsitan potest pro eo mori, si ita dilectio exigit; quod tamen raro accidit ut quis hoc pro suo dilecto velit pati. Quod si unquam amicus pro amico facit in magnam admirationem magnumque stuporem omnes qui hoc audiunt, convertit. Tu vero, dulcissime Domine Jesu, non solum pro amicis, sed et pro inimicis mori voluisti et non solum hoc, sed et istud quod nullus facere pro amico vult fecisti, et adhuc facis, videlicet cum teipsum, qui pro nobis mortem sustinuisti, das ad manducandum et bibendum in hoc mysterio tui corporis et sanguinis, manducamus corpus tuum et bibimus sanguinem tuum, scilicet nostrae redemptionis pretium. Da mihi ergo, Domine Jesu, sic vivere, sic caste et sancte deinceps tui altaris servitium facere ut sic vivendo, sic faciendo, sic carnem manducando et sanguinem bibendo, post mortem carnis ab omnibus peccatis absolutus ad te Creatorem meum et Redemptorem recto itinere valeam pervenire, ubi te cum omnibus sanctis in aeterna felicitate sine fine possim laudare et benedicere.
29.1
ORATIO XXIX. FACIENDA A SACERDOTE ANTE MISSAM.
29.1
Summe Sacerdos et vere Pontifex, qui te obtulisti Deo Patri hostiam puram et immaculatam in ara crucis pro nobis miseris peccatoribus, et qui dedisti nobis carnem tuam ad manducandum et sanguinem tuum ad bibendum, et posuisti mysterium istud in virtute Spiritus tui, dicens: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Rogo per sanguinem tuum pretiosum, magnum salutis nostrae pretium, rogo per hanc miram et inenarrabilem charitatem qua nos miseros et indignos sic amare dignatus es, ut lavares nos a peccatis nostris in sanguine tuo, doce me servum tuum indignum, quem etiam inter caetera dona tua ad officium sacerdotale vocare dignatus es nullis meis meritis, sed sola dignatione 268 misericordiae tuae, doce me, quaeso, per Spiritum sanctum tuum tantum tractare mysterium ea reverentia et honore, ea devotione et timore quibus oportet et decet. Fac me per gratiam tuam semper illud de tanto mysterio credere et intelligere, sentire et firmiter tenere, dicere et cogitare quod tibi placet et quod expedit animae meae. Intret Spiritus tuus bonus in cor meum, qui sonet ibi sine sono, et sine strepitu verborum loquatur omnem veritatem tantorum mysteriorum; profunda quippe sunt nimis, et sacro tecta velamine. Propter magnam clementiam tuam concede mihi missarum solemnia mundo corde et pura mente celebrare. Libera cor meum ab immundis et nefandis, vanis et noxiis cogitationibus. Muni me beatorum angelorum pia et fida custodia, ac tutela fortissima, ut hostes omnium bonorum confusi discedant. Per virtutem tanti mysterii, et per manum sancti angeli tui repelle a me et a cunctis servis tuis durissimum spiritum superbiae et caenodoxiae, invidiae et blasphemiae, fornicationis et immunditiae, dubietatis et diffidentiae. Confundantur qui nos persequuntur, pereant illi qui perdere cuncta festinant.
29.2
Rex virginum, amator castitatis, Deus, coelesti rore benedictionis tuae exstingue in corpore meo fomitem ardentis libidinis, ut maneat in me tenor castitatis corporis et animae. Mortifica in membris meis carnis stimulos, omnesque libidinosas commotiones et da mihi veram et perpetuam castitatem cum caeteris donis tuis, quae tibi placent in veritate, ut sacrificium laudis casto corpore et mundo corde quotidie valeam tibi offerre. Quanta enim cordis contritione et lacrymarum fonte, quanta reverentia et tremore, quanta corporis castitate et animae puritate istud divinum et coeleste sacrificium est celebrandum, Domine, ubi caro tua in veritate sumitur, ubi sanguis tuus in veritate bibitur, ubi ima summis conjunguntur, ubi adest sanctorum angelorum praesentia, ubi tu es sacrificium et sacerdos mirabiliter et ineffabiliter?
29.3
Quis digne hoc celebrare potest, nisi tu Deus omnipotens offerentem feceris dignum? Scio, Domine, et vere scio, et idipsum bonitati tuae confiteor quia non sum dignus accedere ad tantum mysterium propter nimia peccata mea, et infinitas negligentias meas.
29.4
Sed scio, et veraciter ex toto corde meo credo, ore meo confiteor quia tu potes me facere dignum, qui solus potes facere mundum de immundo conceptum semine; solus de indignis dignos, de immundis mundos. et de peccatoribus justos et sanctos facis. Per hanc omnipotentiam tuam te rogo, concede mihi peccatori hoc coeleste sacrificium celebrare cum timore et tremore cum cordis puritate et lacrymarum fonte, cum laetitia spiritali et coelesti gaudio. Sentiat mens mea dulcedinem beatissimae praesentiae tuae, et excubias sanctorum tuorum in circuitu meo.
29.5
Ego enim memor venerandae passionis tuae accedo ad altare tuum, licet peccator, ut offeram tibi sacrificium quod tu instituisti, et offerri praecepisti in commemorationem tui pro salute nostra. Suscipe illud ergo, quaeso, summe Deus, pro Ecclesia sancta tua, et populo quem acquisisti sanguine tuo. Et quoniam me peccatorem inter te et eumdem populum tuum medium esse voluisti, licet in me aliquod boni operis testimonium non agnoscas, officium saltem dispensationis creditae non recuses, nec per me indignum eorum salutis percat pretium, pro quibus victima factus salutaris dignatus es esse redemptio. Profero ergo, Domine( si digneris propitius intueri), tribulationes plebium, pericula populorum, captivorum gemitus, miserias orphanorum, necessitates peregrinorum, inopiam debilium, desperationes languentium, defectus senum, suspiria juvenum, vota virginum, lamenta viduarum.
29.6
Tu enim misereris omnium, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti. Memorare quae sit nostra substantia, quia tu Pater noster es, quia tu Deus noster es; ne irascaris satis, neque multitudinem viscerum tuorum super nos contineas. Non enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Aufer a nobis, Domine, iniquitates nostras, et ignem sancti Spiritus in nobis clementer accende. Aufer cor lapideum de carne nostra, et da nobis cor carneum, quot te timeat, te amet, te diligat, te delectetur, te sequatur, te perfruatur. Oramus, Domine, clementiam tuam ut sereno vultu familiam tuam, sacri tui nominis officia praestolantem, aspicere digneris, et ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, tu nobis preces suggere quas ipse audire propitius et exaudire delecteris.
29.7
Rogamus etiam te, Pater sancte, et pro animabus fidelium defunctorum ut sis illis salus, sanitas, gaudium et refrigerium, hoc magnum pietatis sacramentum. Deus meus, sit illis hodie magnum et plenum convivium de te pane vivo, qui de coelo descendisti et das vitam mundo, de tua carne sancta et benedicta, Agni videlicet immaculati qui tollit peccata mundi, quae de sancto et glorioso beatae virginis Mariae utero est assumpta, et de Spiritu sancto concepta, de illo, inquam, pietatis fonte, per lanceam militis ex tuo sacratissimo latere manavit, ut ex inde refecti et satiati, refrigerati et consolati, exsultent in laude et gloria tua. Peto clementiam tuam, Deus, ut descendat super illud plenitudo tuae benedictionis, et sanctificatio tuae divinitatis. Descendat etiam, Domine, illa sancti Spiritus tui invisibilis incomprehensibilisque majestas, sicut quondam in patrum hostias descendebat, qui et oblationes nostras corpus et sanguinem tuum efficiat, et me indignum sacerdotem doceat tantum tractare mysterium cum cordis puritate et lacrymarum devotione, cum reverentia et tremore, ita ut placide et benigne suscipias sacrificium de manibus meis ad salutem omnium tam vivorum quam defunctorum.
29.8
Rogo te, Domine, per ipsum sacrosanctum mysterium corporis et sanguinis tui, quo quotidie in Ecclesia tua pascimur et potamur, abluimur et sanctificamur, atque unius summaeque divinitatis participes efficimur, da mihi virtutes tuas sanctas, quibus repletus bona conscientia ad altare tuum accedam, ita ut haec coelestia sacramenta efficiantur mihi salus et vita. Tu enim dixisti ore tuo sancto et benedicto: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Panis dulcissime, sana palatum cordis mei, ut sentiam suavitatem amoris tui. Sana illud ab omni languore, ut nullam praeter te sentiat dulcedinem, nullum praeter te quaerat amorem, nullam praeter te amet pulchritudinem. Panis candidissime, habens omne delectamentum et omnem suavitatis saporem, qui nos semper reficis, et nunquam in te deficis, comedat te cor meum, et dulcedine saporis tui repleantur viscera animae meae. Manducat te angelus ore pleno, manducet te peregrinus homo pro modulo suo, ne deficere possit in via tali recreatus viatico. Panis sancte, panis vive, panis pulcher, panis munde qui descendisti de coelo et das vitam mundo, veni in cor meum, et munda me ab omni inquinamento carnis et spiritus, intra in animam meam, et sanctifica me interius et exterius. Esto tutamen et continua salus animae meae et corporis mei. Repelle a me insidiantes mihi hostes; recedant procul a praesentia potentiae tuae ut foris et intus per te munitus recto tramite ad tuum regnum perveniam, ubi non in mysteriis, sicut in hoc tempore agitur, sed facie ad faciem te videbimus, cum tradideris regnum Deo et Patri, et erit Deus omnia in omnibus. Tunc enim me de te satiabis satietate mirifica, ita ut nec esuriam, nec sitiam in aeternum.
30
269 ORATIO XXX. PRO SACERDOTE QUI HABET CELEBRARE.
30
Impellit me, Domine Deus, ministrandi officium, hostias salutares offerre pro populi delicto: terret conscientia indebiti sacerdotii pro reatu proprio. Si a me omnium sacerdotum peripsemate sacrificium offeratur, pollutae conscientiae crimen augetur; tamen majestati universae carnis judicis non offertur, negligentiae reatus ascribitur. Inter haec tuae, omnipotens Deus, libramen pietatis imploro; cujus diem ultionis, accusante conscientia, pertimesco, ne indignum misericordia tua judices, quem a tempore poenitentiae non excludis. Suspende, Domine, securim, donec cultor vineae Spiritus sanctus admoveat cophinum stercoris ad radicem infructuosae arboris. Parce mihi, Domine, parce clementissime, qui Davidem post lapsum clementer ad veniam revocasti; qui Petri misericors amare flentis lacrymas respexisti; qui latronem tanti facinoris reum divina gratia illustrasti, cui mox obtinuit confessio perspicere Dei Filium, fides praemium, poena veniam, lamenta gaudium sempiternum; dum confessor in cruce, possessor paridisi exstitit post crucem. Sed quia verba venia pietatis tuae indigent, quae indigni sacerdotis opera non commendant, saltem astantium vota suscipe; ut et mihi suis apud te precibus veniam, et eorum meritis sacrificia nostrorum vulnerum salubriter nobis conferant medicinam. Et quia, omnipotens Deus, pro nobis omnibus factus es hostia pro peccatis, adsis nobis satisfactio in sacrificio pro delictis, qui vivis et regnas, etc.
31
ORATIO XXXI PRO SACERDOTE CELEBRATURO.
31
Conscientia quidem trepidus, omnipotens Deus, ad altare tuum accedo, sed ad fiduciam de tuae pietatis misericordia retineor. Et licet ad celebranda tibi sacrificia semper inveniar indignus; tamen si recedo, vereor de inobedientia condemnari. Pro qua re dignare me, piissime Pater, paterna pietate ac placato vultu respicere, et cordis mei interim ora purgare. Et si ego pondere peccatorum meorum ac reatu constringor; mearum tamen precum obtentu, tibi sint, quaeso Domine, in omnibus placita mysteria consecranda. Per Dominum nostrum, etc.
32
ORATIO XXXII. AD IDEM FACIENDUM.
32
Conscientia culpabilis, vita trepidus et anxius, criminum funibus captivatus, te unicum refugium et singulare remedium miserorum deprecor, Domine, ut mei indigni sacerdotis tui miserearis, mihique indulgeas quod illud sacramentum salutare, angelis et archangelis, et omnibus sublimitatibus tremendum et adorandum, sceleratis labiis consecrare, ac profanatis manibus praesumo attrectare: sed dum accedo per me, fateor, Domine, praesumo de te, memor malorum meorum, et tuorum quae a saeculo sunt bonorum. Adhuc, Domine, te rogare praesumo, ut non sit mihi sacrosanctum sacrificium tuum ad judicium, neque ad condemnationem, sed potius ad liberationem peccatorum et angustiarum mearum, et ad perennem animae meae salvationem. Idipsum, Domine Deus, supplicans repeto, non elata, ut ipse conspicis, praesumptione, sed prona et pavida praesumptione, quia miser et immundus carnis tuae sanctae et pretiosi sanguinis tui sacramentum immundis manibus consecrare audeo. Supplex exoro et obsecro, Domine, ministerium tuum respice, et misero mihi ministro miserere, sacrificatorem purifica, et sacrificium sanctifica. Deus Pater, audi me; quidquid est in me contra me, clementer aufer a me; apta me tuo sancto servitio, ac ministrum idoneum tibi me perfice, et annue ut quae tibi placita sunt, inter haec sancta mysteria postulem, et quaecunque postulo tua, Domine, benignissima, quaeso, misericordia percipiam. Tibi honor, tibi gloria in saecula saeculorum. Amen.
33
ORATIO XXXIII. AD IDEM FACIENDUM.
33
Si tantum, Domine, reatum nostrae delinquentiae cogitamus, deputatum observationis ministerium non implemus: grave est enim, quod ad mensam tuam mundo corde et innocentibus manibus non venimus; sed gravius est, si dum peccata metuimus, etiam sacrificium non reddamus. Liceat igitur pro inobedientia assistere, pro indulgentia petere, pro officio ministrare, pro remedio immolare, pro populo obsecrare. Quaeso ergo conforta in me quod trepidat, cura quod taedet, reconcilia quod discordat, evacua quod corrumpit, humilia quod superbit. Sit pia justitia clemens correctio; nunquam absorbeat peccatorem, imo reconciliet poenitentem. Da in salutem disciplinam, non in mortem sententiam: exaudi peccatoris precem, qui visitas in dolore gementem. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
34
270 ORATIO XXXIV. AD CHRISTUM. Ante perceptionem corporis et sanguinis Christi.
34
Domine Jesu Christe, qui, Patre disponente, Spiritu sancto cooperante, per mortem tuam spontanea voluntate misericorditer a peccato et morte aeterna mundum redemisti, adoro, et veneror eo quo possum, quamvis tepido affectu et humili devotione, gratias agens tanto beneficio, hoc sanctum corpus, et hunc sanguinem tuum, quae ad emundationem et defensionem a peccatis, accipere desidero. Confiteor, Domine, quia nimis sum peccator, et indignus ad eorum tactum accedere. Sed confidens de illa clementia, qua pro peccatoribus, ut justi fierent, animam tuam ponens, eam dedisti, et pia hostia Patri mactari voluisti; illa praesumo, licet peccator, ut per illa justificer, accipere. Supplex ergo te, pie miserator hominum, obsecro ut quae ad delendum peccata dedisti, non mihi sint ad peccatorum augmentum, sed ad indulgentiam et tuitionem. Fac me, Domine, ita ea ore et corde percipere, atque fide et affectu sentire, ut per eorum virtutem sic merear complantari similitudini mortis et resurrectionis tuae, per veteris hominis mortificationem, et novitatem justae vitae, ut dignus sim corpori tuo, quod est Ecclesia, incorporari, et sim membrum tuum, et tu caput meum, et maneam in te, et tu in me: quatenus in resurrectione reformes corpus humilitatis meae, configuratum corpori claritatis tuae, secundum promissionem Apostoli tui, et in te in aeternum gaudeam de gloria tua, qui cum Patre et Spiritu sancto, etc.
35
ORATIO XXXV. AD CHRISTUM. Ante perceptionem corporis Christi.
35
Domine Jesu Christe Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu sancto, per mortem tuam mundum vivificasti, adoro et veneror hoc sanctum corpus tuum, et hunc sanguinem tuum, quod est traditum, et qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum: deprecorque clementiam tuam, misericordissime Domine, per horum virtutem, fac me unum de illis multis, et fac me hoc sentire sic per fidem et affectum, ut sentiam ea per salutis effectum. Et absolve et libera servos et ancillas tuas, me et omnes, qui mihi confessi sunt peccata sua, et pro quibus promisi, vel obnoxius sum exorare, et qui se sperant vel petunt meis orationibus apud te juvari, ab omni peccato, et poena peccati; et fac Ecclesiam tua continua protectione et consolatione laetari.
36.1
ORATIO XXXVI. AD DEUM, ET AD OMNES SANCTOS.
36.1
Domine Deus omnipotens, aeterne et ineffabilis, sine fine atque initio, quem unum in Trinitate, trinum in unitate confitemur. Te solum Deum adoro, te laudo, te benedico, teque glorifico, tibi gratias ago, tibi me tota devotione committo; intende voci orationis meae, Pater de coelis Deus, rex meus et Deus meus. Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere mei, ne perdas me cum iniquitatibus meis, neque in finem iratus reserves mala mea. Sanctus Spiritus, benigne Deus, inspira mihi spiraculum gratiae tuae, et dirige me in viam salutis aeternae: doce me voluntatem tuam facere: quidquid tibi displicet in me, remove a me. Trine et une, omnipotens, pie et misericors Domine, aspice in me, et tribulationem meam in gaudium converte, et ne des haereditatem tuam. Altissime in perditionem. Dominator omnium ac protector in te sperantium, Domine, deprecationem meam suscipe; et per intercessiones gloriosae virginis Mariae, aufer iram tuam a me, Domine Deus salutis meae nec animam meam prius a corpore suscipias, quam omnia peccata mea dimittas.
36.2
O gloriosa Dei Genitrix, mater misericordiae, virgo semper Maria, quae Dominum omnium meruisti portare, et regem angelorum sola virgo lactare, adjuva me in die tribulationis meae, ut tuis fultus patrociniis ad regna coelestia merear pervenire.
36.3
O sancte Michael, archangele Dei, praepositus paradisi, veni in adjutorium meum, et defende me ab hoste maligno in hora mortis meae, et animam meam deduc in paradisum exsultationis aeternae. Omnes sancti angeli et archangeli Dei, cunctae coelorum virtutes, omnesque sanctorum spirituum ordines, adversae damnationis vires reprimite, expugnate impugnantes me, a rugientis inimici saevitia potenter me defendite, in via veritatis fideliter gradientem omni hora, die ac nocte custodite me, et in hora exitus mei animam meam in pace vobiscum suscipite.
36.4
Sancte Joannes Baptista, omnes sancti patriarchae et prophetae, exoro vos obnoxia prece, manum mihi porrigite, auxilium mihi in cunctis necessitatibus meis et infirmitatibus praebete; poscite mihi a Deo indulgentiam, patientiam, constantiam, justitiam, obedientiam, continentiam, sanctamque perseverantiam.
36.5
Sancte Petre, princeps apostolorum beatissime, omnesque sancti apostoli et evangelistae, Ecclesiarum principes, et coelestis aulae triumphales milites, date mihi vitam honorabilem, virtutum magnitudinem, consummationem laudabilem et aeternam beatitudinem; influat mihi per vos pax, virtus et perpetua salus.
36.6
271 Christi dulcissimi sacerdotes, atque inclyti doctores, omnesque sancti confessores, qui ampliastis talentum vobis creditum per immarcescibilem fructum bonorum operum, Dei ineffabili pietate detur mihi per vos peccatorum indulgentia, totius boni copia, coelestium concupiscentia, grata fratrum benevolentia, morum reverentia, mandatorum Dei observantia. Precor te, beate N. devotissima prece, dignare me inter tuos agnoscere, cum sederis potens in judicio orbem judicaturus cum Domino.
36.7
Omnes sanctae virgines, quae coelesti Sponso perenni mente adhaerentes luxum calcastis saeculi, omnesque sanctae viduae impetrate mihi fetido munus perennis gratiae, vitae sanctimoniam, corporis munditiam, cordis innocentiam, fidei firmitatem, fraternitatis charitatem.
36.8
Intercedite pro me, omnes sancti, quicunque Deo placuistis ab initio saeculi. Aptate me ad voluntatem Dei peragendam in omni opere bono, ut peccatis mortuus, Deo vivam, et vota, quae Deo vovi, vestris suffragantibus meritis illi toto affectu persolvam, ut ad portum salutis aeternae merear pervenire, et in aeterna felicitate vobiscum sine fine gaudere Amen.
37
ORATIO XXXVII. AD DEUM.( Ex ms. codice Corbeiensi.)
37
Domine Jesu benignissime, fons vitae, fons misericordiae, de quo bibunt omnes sancti, bibunt et inebriantur ineffabili dulcedine, vivunt aeterna satietate, da mihi per merita eorum in praesenti vita sic te semper sitite, ut in futuro saeculo cum eisdem sanctis tuis ad te valeam aeternaliter satiari. Oro itaque dulcissimam misericordiam tuam, piissime, suavissime Domine Jesu, pasce miseram animam meam ex recordatione beneficiorum tuorum, ne deficiat in peregrinatione fatigata imo pondere peccatorum suorum. Tua me, Domine, bonitas creavit, et per baptismum tuum recreavit, patienter hactenus me quotidie peccantem exspectat. Potentia divinitatis tuae me fecit, humilitas humanitatis tuae me refecit. Ecce, Domine Jesu Christe, gratia tua donante, qui es Dominus meus, Deus meus, ecce recordor quia, sicut praenuntiasti per sanctos tuos ab initio mundi, natus de sancta Virgine veram ex ea carnem accepisti, Virginis matris ubera vere suxisti, pasce peccatricem animam meam tua sancta carne, satia illam tua dulcedine. In praesepio positus, pannis involutus es, involve meam animam pannis misericordiae tuae, ne remaneat nuda coram te. Pastores et ab oriente Magi venientes adoraverunt te in praesepio jacentem, fac me, Domine, te fideliter adorare jam in coelo sedentem. Permisisti circumcidi carnem tuam, circumcide ab omni peccato mentem meam. Praesentatus es in templo, suscepit te Simeon in ulnas suas, id est in brachia sua, praesenta me sanctae majestati tuae, ut te complectar brachiis animae meae. Subditus eras parentibus in puritia tua, fac me tibi sudditum, et omnibus quibus me subjecerit dispositio tua. Baptizatus es a Joanne, in infantia tu baptizasti me, post baptismum tuum sanctum multoties pollutus sum, per veram confessionem et poenitentiam baptiza me. Jussisti peccatoribus agere poenitentiam, promisisti digne poenitentibus indulgentiam, fac me pro peccatis meis sic poenitere ut eorum veniam a te merear obtinere. Veritatem, mansuetudinem, justitiam docuisti, doce cor meum et illumina, ut unus ex eis esse merear quos tu docens interius illuminasti. Miracula, virtutes, sanitates in corporibus et animabus hominum, quantum tibi placuit, fecisti; sana languores animae meae, quia peccavi tibi. Jejunasti propter me, fac me abstinere ab omni peccato pro tuo amore. Esuriisti propter me, fac me te, qui panis es verus, veraciter esurire. Fatigatus es propter me, robora, refice lassitudinem animae meae. Dulcissime et misericordissime Domine Jesu Christe, dum coenares cum amicis tuis, pedes eorum lavisti, corpore tuo et sanguine pavisti; corpus meum et animam ab omni sorde lava, et eodem corpore tuo et sanguine, ne deficiat, conforta. Quid amplius dicam, Domine Jesu Christe? Tu es vita mea, salus mea, dulcedo mea, fortitudo mea, laetitia mea, gaudium meum, redemptio mea, resurrectio mea. Tu propter me traditus es, ne tradas bestiis animam meam. Ligatus es propter me, solve ligamina peccatorum meorum. Illusus es propter me, libera me ab illusionibus daemonum. Dulcissime Domine, tu solus homo sine peccato flagellatus es propter me, libera me a flagellis quae merentur iniquitates meae. Misericordissime Domine, spinis coronatus es propter me, spinas peccatorum meorum aufer a me. Domine Jesu benignissime, tu portasti super sanctos humeros tuos crucem tuam, fac me te sequi et post te portare animam meam. Altissime Domine, tu exaltatus in cruce traxisti omnia ad te, trahe me ad te. Dulcissime Domine, tu permisisti manus tuas et pedes clavis ferreis perforari, lancea latus tuum aperiri, sanguinem tuum pro peccatoribus effundi, per ipsum sanguinem tuum lava animam meam ab omnibus peccatis, et omnem dolorem ab ea tolle per angustias quas pro nobis sustinuisti. Dulcissime Domine, tu suscepisti petitionem latronis, suscipe orationem mei peccatoris. Aceto potatus es propter me, inebria animam meam melle dulcedinis tuae. Bone Pastor, tu posuisti pro tuis ovibus animam tuam, ne sinas perire et mori peccatricem animam meam. Liberasti de inferno animas piorum, libera animam meam a damnatione impiorum. Fortissime, potentissime Domine Jesu Christe, tu postquam mortem vicisti, surgens a mortuis vivus et immortalis discipulis tuis apparuisti. Dolentes de tua morte laetificasti, manducans et bibens frequenter cum eis in fide sanctae resurrectionis tuae cor eorum solidasti, animam meam, animam servi tui laetifica et conforta in fide sanctae tuae resurrectionis.
38
ORATIO XXXVIII. AD CHRISTUM.( Ex ms. codice Corbeiensi.)
38
Domine Jesu Christe, dulcissime, suavissime, pulcherrime, speciosissime, desideratissime, Dominus meus et Deus meus, post resurrectionem tuam quadragesimo die vidente piissima matre tua Virgine et ineffabiliter gaudente, videntibus amicis tuis apostolis et ineffabiliter de tua glorificatione laetantibus, benedicens eis ascendis in coelum et sedes ad dexteram Patris? Benedic etiam nobis et fac nos participes 272 tantae exsultationis, quam illi habuerunt de gloria tuae exaltationis, et per haec beneficia tua, et alia innumerabilia quibus hominem perditum ad salutem revocasti, dum in hac vita detineor, miseram animam meam refice et conforta, ut cum a corpore migraverit, tam piis recordationibus et memoriis enutritam et refocillatam sub alis misericordiae tuae, sub pedibus sanctorum apostolorum tuorum, sub pedibus gloriosissimi testis tui Stephani, et caeterorum puerorum tuorum qui tecum sunt in sancto cubili tuo, requiescere possit, te miserante, te donante, Salvator mundi, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen.
39
ORATIO XXXIX. AD CHRISTUM, ET OMNES SANCTOS.( Ex ms. Corbeiensi.)
39
Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, Dominus meus et Deus meus, tu es vita mea, salus mea, sine quo non possum bene vivere, vel bene esse, quia et antequam essem et viverem, apud te eram et vivebam in te, et, antequam me nossem, noveras me. Benignissime, suavissime, dulcissime, fac me recordari miserationes tuas quas humano generi misericorditer impendisti, fac ex earum recordatione cor meum igne ignescere dilectionis tuae jugiter in flammam. Potentissime Domine, prius in utero matris meae me formasti, tua virtute natum de matre baptismo tuo sanctificasti, parentibus meis ut litterarum studio ac societati monachorum me traderent inspirasti, ingenium discendi litteras, quantum tibi placuit, ingrato mihi dedisti. Me quotidie peccantem usque nunc patienter exspectasti. Precor, oro, benignissime Domine, dulcissimam misericordiam tuam ne me sinas unquam ad pristinas sordes peccatorum meorum redire, sed fac me cum servis tuis in tuo servitio perseverare. Scio, Domine, quod non sum dignus exaudiri propter peccata mea, sed da mihi solatium et intercessionem sanctorum tuorum quos audeo coram te appellare, ut quod obsistentibus peccatis meis non mereor, eorum meritis suffragantibus obtinere possim, et ne me excludas ab eorum societate. Vos omnes sancti, filii misericordiae, pueri Domini Salvatoris, jam cum eo quiescentes in aeterna requie, quos ipsa charitas de suis visceribus genuit, vos ego peccator appello, sublevate meam orationem ad aures vestrae matris, altissimae charitatis. In primis audeo te suppliciter orare, quae vicinior existis saluti nostrae, quae vitam nostram peperisti, mundo perdito remedium attulisti, benedicta super mulieres Virgo mater ipsius misericordiae, sancta Maria, Domina mundi, Regina coeli, tuae sanctissimae pietati meam orationem qualemcunque committo, ut eam offeras dilectissimo Filio tuo Domino nostro. Vos etiam sancti angeli et archangeli, sancte Michael, sancte Raphael, sancte Gabriel, et omnes sancti coelestium ordines virtutum ad orationes meas ad Deum sublevandas advocare praesumo. Vos omnes sancti patriarchae et prophetae, qui praecessistis et annuntiastis adventum nostri Salvatoris, vos estote adjutores orationibus meis. Sancte Joannes, tu Baptista Domini, amicus ipsius summi Sponsi, tu esto adjutor orationibus meis. Sancte Petre, cui summus Pastor commisit suos agnos pascendos. Sancte Paule, vas electionis Domini Jesu Christi, doctor gentium. Sancte Andrea, sancte Jacobe, sancte Jacobe, sancte Joannes dilecte Domini Jesu, sancte Thoma, sancte Philippe, sancte Bartholomaee, sancte Matthaee, sancte Simon, sancte Thadaee, sancte Matthia, sancte Marce, sancte Luca, sancte Barnaba. Omnes sancti apostoli et evangelistae, orate pro me peccatore; vestris meritis orationes meas committo. Sancte Stephane protomartyr Domini nostri Jesu Christi, amice Dei, tuis meritis me commendo. Sancti martyres, Line, Clete, Clemens, Xiste, Corneli, Cypriane, Laurenti, Chrysogone, Joannes, Paule, Cosma, Damiane, Ignati, Alexander, Marcelline, Petre, Vincenti, Sebastiane, et omnes martyres qui pro Salvatoris amore sanguinem vestrum fudistis, orate pro nobis. Sancte Vedaste, Remigi, Benedicte, Martine, Ambrosi, Augustine, Hilari, Basili, Nicolae, Amande, Gregori, Germane et omnes sancti confessores qui per sanctitatem vitae vestrae Deo placuistis, orate pro nobis. Sancta Maria Magdalena, quae meruisti pedes Domini Salvatoris osculando tangere, lacrymis rigare, prima resurgentem a mortuis videre, sancta Felicitas, Perpetua, Agatha, Agnes, Caecilia, Lucia, Anastasia, et omnes sanctae virgines, viduae et continentes, orate pro nobis.
41.1
ORATIO XLI. AD CRUCEM DOMINI.
41.1
Sancta crux, per quam nobis ad memoriam crux illa reducitur, in qua Dominus noster Jesus Christus nos per mortem suam a morte aeterna in quam omnes misere tendebamus, ad vitam aeternam quam peccando perdideramus, resuscitavit; adoro, veneror et glorifico in te crucem illam quam nobis repraesentas, et in illa eumdem miseratorem Dominum nostrum, et quae per illam misericorditer operatus est. O crux amabilis in qua est salus, vita et resurrectio nostra! O lignum pretiosum, per quod salvati et liberati sumus! o signum venerandum, per quod Deo signati sumus! O crux gloriosa, in qua sola gloriari nos oportet!
41.2
Non enim es suscipienda secundum crudelium, qui te mitissimo paraverunt, insipientissimam impietatem; sed secundum ejus qui te sponte suscepit sapientissimam pietatem. Nam illi non potuerunt aliquid, nisi illo sapienter permittente; nec ipse quidquam sustinuit, nisi se misericorditer volente. Illi te elegerunt, ut per te scelus impietatis suae perpetrarent; ille te elegit, ut per te opus pietatis suae consummaret. Illi, ut per te justum morti traderent; ille, ut per te peccatores a morte erueret. Illi, ut vitam interficerent; ille, ut mortem perimeret. Illi, ut Salvatorem damnarent; ille, ut damnatos salvaret. Illi, ut vivificantem mortificarent; ille, ut mortuos vivificaret. Illi insipienter et crudeliter; ille sapienter et misericorditer. Non ergo es, o crux admirabilis, aestimanda secundum intentionem crudelis insipientiae, sed secundum effectum misericordis sapientiae.
41.3
Quomodo igitur te laudabo? Qualiter te exaltabo? Quo affectu te orabo? Qua jucunditate in te gloriabor? Per te infernus spoliatur, et omnibus per te redemptis obturatur. Per te daemones terrentur, comprimuntur, vincuntur et conculcantur. Per te mundus renovatur, atque veritate in eo lucente et justitia regnante decoratur. Per te humana natura peccatrix est justificata, damnata salvata, ancilla peccati et tartari liberata, mortua resuscitata. Per te civitas illa beata in coelis restauratur et perficitur. Per te Deus Dei Filius pro nobis voluit obediens esse Patri usque ad mortem; propter quod exaltatus accepit nomen, quod est super omne nomen. Per te paravit thronum suum, et instauravit regnum suum.
41.4
O crux, quae ad tam ineffabililia bona es electa et praeparata, laudant et exaltant te non tam humana sive angelica mens et lingua, quam opera quae per te sunt facta! O tu, in qua et per quam est salus et vita mea! O tu, in qua et per quam est totum et omne bonum meum, absit mihi gloriari nisi in te! Nam quid mihi concipi, nasci, vivere et omnibus hujus vitae bonis perfrui prodest, et postea in infernum descendere? Utique si sic mihi esset, melius mihi erat si nec conceptus fuissem. Et certe sic essem, si per te redemptus non essem.
41.5
Quo ergo affectu gloriabor in te, sine qua non solum mihi nulla esset gloria, sed insuper aeterne me possideret infernalis luctus et miseria? Qua delectatione jucundabor in te, per quam pro servitute tartarorum, haereditas mihi data est regni coelorum? Quo gaudio gratulabor in te, sine qua futurum erat ut horrerem me vel ad momentum esse, et per quam exspecto quia gaudebo me in aeternum bene esse? Nam etsi adhuc inter spem et metum Deo serviam; certus tamen sum quia ad haec bona, si gratias agendo, amando, vivendo in te gloriabor, per te perveniam.
41.6
Sit itaque per te et in te gloria mea, sit per te et in te vera spes mea. Per te peccata mea deleantur, per te anima mea a vita veteri mortificetur, et in novam vitam justitiae resuscitetur. Fac, obsecro, fac ut sicut me in baptismo mundasti a peccatis, in quibus fui conceptus et natus, ita me remundes ab eis quae contraxi postquam sum renatus: ut per te ad ea bona perveniam ad quae homo est creatus, praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui sit benedictus in saecula. Amen.
42.1
ORATIO XLII. AD SANCTAM CRUCEM. Ex Appendice edit. Gerberon hic revocatur.
42.1
Ave crux gloriosissima, et omnium lignorum pretiosissima et splendidissima, quae tactu Conditoris nostri es sanctificata et ejus pretiosissimo sanguine cruentata. Felix permanes, et permanebis in saecula: quae si non in paradisi tellure orta fuisti, non decore frondium propriaram aut pulchritudine foliorum, fere dignitate fructuum, sed castissimis membris regis aeterni, quae sustinuisti, dum omne redimeret saeculum. Modo non solum tua virtus splendet, verum etiam nomen tuum cuncto pretiosissimum est mundo. Terris et aethere fulges, saeculum reples, infernum perlustras. Te angelicae mirantur potestates, mundi adorant principes, daemonum timent satellites. Tu perdita restauras, restaurata conservas, consecrata sanctificas, destructa reparas, infirma et fracta consolidas, dolentia laetificas, daemoniacis artibus laesos salvificas.
42.2
In praesentia tua infernus gemit, daemones pavescunt et fugiunt, mors contremiscit, omnis virtus contraria audiens sanctum nomen tuum pertimescit. Sicut enim magnalia Jesu Christi, qui viva est hostia, praeponderant, magnaque et incomprehensibilia sunt; sic laudem tuam et virtutem tuam nulla unquam mortalium promere potest lingua: illic enim est Christus fructus tuus dulcissimus, ipse flos tuus pulcherrimus, odor tuus suavissimus, ornatus tuus pretiosissimus. Dulce lignum, dulce pomum, dulce onus. Tu felix, sola sustinuisti talentum mundi. Quapropter emptio nulla in te, pretia nulla sunt pro te, appretiatio nulla super te. In comparatione tui aurum est ut stipula, gemmae ut favilla, et ut stercus omnis gloria. Sol et nebulae, luna et sidera, et cuncta quae transeunt tibi non sunt aequalia. Non orbis partes quadriformes tam felicem ferunt arborem in radice, in fructu, in fronde, in flore, in sancto germine.
42.3
Idcirco ego servus tuus inutilis cantando, gemendo atque lamentando prosternor ante conspectum tuum, et ad te oro atque confiteor tibi, crux veneranda, per cujus lignum redemptus sum, cujus signo sum confirmatus, cujus vexillo sum munitus, cujus nomine sum defensus, cujus virtute nunc usque salvatus te adoro, te invoco, te deprecor. Tu es salus mea, tu virtus, tu protectio, tu murus, tu defensio, tu gaudium meum et consolatio mea. In vita ista me positum salva; me in angustiis recrea; in adversis conforta; in infirmitatibus corrobora; in morte a daemonibus me libera; a morte aeterna me subtrahe: januam paradisi pande, et Redemptori meo Domino Jesu Christo, qui in te crucifixus pependit, post hanc vitam miseram me conjunge. Amen.
43.1
275 ORATIO XLIII [ol. XLII]. AD CRUCEM DOMINI. De sancta cruce, et beata Virgine, et bono latrone.
43.1
Salve crux sancta, salus et vita mea. Salve crux, quam adorat et desiderat exercitus angelorum. Salve crux, quam adorat et invocat omnis chorus sanctorum. O vere sancta et venerabilis crux. Ecce peccator et infelix homo, ante te, et in te crucifixo manet, quamvis indignus; sed pro peccatis suis ita est anxius, ut fere nesciat quid agere debeat. Desiderat enim te adorare; sed non audet oculos ad te levare. Desiderium quidem bonum habet in te; sed nullum meritum sentit in se, pro quo confidat de te. Maneo itaque in conspectu tuo trepidus et dubius; ita ut coram te stare erubescam, et a te recedere pertimescam. Hortatur me stare ante conspectum tuum memoria divinae et tuae pietatis; sed dehortatur me conscientia miserabilis et inveteratae meae iniquitatis. Arctor quoque graviter ab iis duobus, et quid eligam fere ignoro. Elegi tamen magis opportuno conspectui tuo importune assistere, etiamsi debeas me occidere. Melius est enim mihi mori juxta te, quam vivere longe a te; quia nulla mors homini pejor est, quam cum homo longe a te est
43.2
Suppliciter ergo deprecor te, chara majestas et magna charitas, qui pendes in cruce, ut importunitatem meam non importune suscipias, sed ad necessitatem meam opportune et misericorditer respicias. Tu es enim spes mea, tu refugium meum, tu misericordia mea. Miserere igitur, miserere mei, et doce me quomodo adorare te debeam, et quomodo te diligere valeam. Quamvis peccatis meis exigentibus nesciam quomodo te adorare ac diligere debeam; tamen hoc est meum desiderium, ut te adorem et diligam. Obsecro te, vere piis exaudibilis Jesu, per omnem dilectionem quam habes in homine, dum pendes in ligno, ut hoc bonum specialiter facias cum servo tuo, ne stare in conspectu tuo et ante crucem tuam me aliquando taedeat aut pigeat, sed potius delectet et placeat. Delectet animam meam in conspectu tuo fideliter assistere; et placeat oculis Divinitatis tuae misericorditer in me respicere. Delectet me lugere miseriam meam, et placeat omnipotentiae tuae vertere in gaudium tristitiam meam.
43.3
Delectet autem me recordari hoc quod pendens in cruce benedictae virgini matri tuae dixisti: Mulier, ecce filius tuus. Et nunc, quaeso, benignissime Domine, dic mihi servo tuo: Homo, ecce Deus tuus, ecce redemptor tuus. Te quoque, obsecro, virgo inter omnes mulieres benedicta, ut dicas mihi: Homo, ecce filius meus, ecce Salvator tuus. Video quippe, venerabilis domina, filium tuum in praesepio jacentem, recognosco filium tuum in templo docentem; sed in nullo loco eum certius cognosco, quam in cruce pendentem. Ibi enim ipsemet de se testatur dicens: Mulier, ecce filius tuus. Hic ergo, felix mater et omni laude digna, hic intercede pro me misero apud ipsum qui, dum se filium tuum nominat, quodammodo se debitorem obligat, ut preces tuas cum amore suscipiat. Dic illi itaque: Fili, iste peccator clamat ad me, et lacrymabiliter deprecatur ut intercedam pro eo apud te, quatenus remittas ei peccata sua, quae insipienter commisit in te. Verum est, Domine mi, verum est certe. Ego reus confiteor coram te, Deus, et coram Genitrice tua quia ab infantia mea usque nunc veniens ante gloriosam crucem tuam et sanctae majestatis tuae conspectum non, ut debui, veni, supplicavi, nec adoravi. Sed tu, cui proprium est parcere et misereri, ne respicias fragilitatem meam et immunditiam meam pessimam, sed dimitte quidquid negligenter deliqui; quia tu es spes mea sola et vera, et non habeo in alio fiduciam meam, nisi in te solo Deo vivo et vero.
43.4
Dat etiam mihi grandem fiduciam, summe Redemptor meus, illa pia et dulcis oratio, quam pro crucifigentibus te apud Patrem fecisti, dicens: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Qui enim sic exorasti pro tuis crucifixoribus, nunquid non orabis pro tuis adoratoribus? Et qui in cruce recordatus es indulgentiae, nunquid in coelo oblitus es misericordiae? Miserere, quaeso, Domine, miserere mei servi tui; et vel tu ignosce, vel apud Patrem intercede ut ignoscat. Propter hoc namque maneo coram te, et adoro sanctam crucem tuam per quam redemisti mundum. Credo namque et confiteor quia per elevationem et extensionem corporis tui in ligno traxisti omnes ad te qui recte diligunt te. Trahe igitur me, dulcissime, Domine, trahe me et desiderium meum post te; ut ego sentiam virtutem crucis tuae in me.
43.5
Sentiam, Salvator meus, virtutem et odorem qui est de cruce tua, sicut sentiebat latro ille qui dicebat: Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Viderat forsitan latro iste te antea caecos illuminantem, vel mortuos suscitantem, et non adoraverat te. Tunc vero quanto videt te pendere in ligno, adorat te dicens: Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Hoc fecit in illum crux tua, quod non potuerunt facere miracula tua. Verius et perfectius cognovit iste te in cruce pendentem, quam in templo docentem, aut miracula facientem. O quanta est virtus crucis tuae, quanta est gloria pendentis in ligno! Latro iste ubi vidit tuum lignum, mox cognovit tuum regnum; et ubi te pendere aspexit, ibi quod regnares intellexit. O quantus odor de cruce exibat, qui omnem infidelitatem ab eo repellebat. O quam digne vocabat te Dominum suum, qui veraciter sciebat se servum tuum; quia oculis suis intuebatur pretium, quo redimebas penitus mundum universum.
43.6
Sed quid bone Jesu, quid, dulcissime Domine, respondisti latroni te oranti in cruce? Hodie mecum eris in paradiso. Et quid hoc est, o rex desiderabilis? Tu clavis affligeris, et paradisum promittis. Tu pendes in ligno, et latroni dicis: Hodie mecum eris in paradiso. Et, o desiderium animarum ubi est paradisus, quia dicis latroni: Hodie mecum eris in paradiso. An paradisus tecum est, et ubi tu vis, paradisus est? An tu indubitanter paradisus es, quia tam confidenter promittis: Hodie mecum eris in paradiso? Credo, Domine, credo certe quod ubi tu vis, et ubi tu es, ibi paradisus est; et esse tecum, hoc est esse in paradiso. Quoniam venerabilis ille confessor et gloriosus martyr tecum fuit per totum illud hodie, et postea omni tempore. O quam bonum est esse tecum! O quam beati sunt illi, qui tecum sunt! Illi vere sunt in paradiso, vere sunt in regnis, qui tecum sunt fide et dilectione.
43.7
Crux tua, Domine, paradisum promittit et paradisum tribuit. Et ideo suppliciter adoro crucem tuam, adoro te in cruce, et crucem in te. Denique adoro crucem propter pendentem in cruce. Adoro quem latro adorabat, et oro sicut ille orabat: Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Recognosce in me, 276 Domine, hanc orationem, sicut recognovisti eam in latrone. Suscipe hanc orationem a servo tuo, sicut suscepisti eam a famulo tuo. Memento mei de regno, sicut fuisti memor illius de ligno. Dic igitur, dic, quaeso, Domine, dic servo tuo, dic animae meae: Hodie mecum eris in paradiso, ut ego confortatus desiderabili tua promissione fideliter permaneam in tua fide et dilectione, Redemptor meus, mediator Dei et hominum; qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen.
44
ORATIO XLIV [ol. XLIII]. AD CRUCEM DOMINI. Laus sanctae crucis.
44
Ave, crux sancta, virtus nostra. Ave, crux adoranda, laus et gloria nostra. Ave, crux, auxilium et refugium nostrum. Ave, crux, consolatio omnium moerentium; salve, crux, victoria et spes nostra; salve crux, defensio et vita nostra. Salve, crux, redemptio et liberatio nostra. Salve, crux, signum salutis, atque inexpugnabilis murus contra omnem virtutem inimici. Sit mihi crux semper spes Christianitatis meae. Sit mihi crux resurrectio, mortis meae. Sit mihi crux triumphus adversus daemones. Sit mihi crux mater consolationis meae. Sit mihi crux requies tribulationis meae. Sit mihi crux baculus senectutis meae. Sit mihi crux medicina aegrotationis meae. Sit mihi crux protectio nuditatis meae. Sit mihi crux consolatio vitae meae. Sit mihi crux in omnibus angustiis meis solatium. Sit mihi crux remedium in tribulationibus meis. Sit mihi crux in infirmitatibus meis medicamentum, atque contra omnia adversa tutamentum. Amen.
45
ORATIO XLV [ol. XLIV.] AD CRUCEM DOMINI. Elevatio ad sanctam crucem.
45
Salva me, sancta crux, quae in corpore Christi dedicata es, et ex membrorum ejus compage tanquam margaritis ornata; quae praetium nostrum portare digna fuisti et vitam aeternam nobis attulisti. Jesu bone, praesta mihi ut per signum et reparationem sanctae crucis, me ab omnibus inimicorum incursionibus liberes et tua bonitate conserves, peccata dimittas, veniam indulgentiae tribuas; qui vivis et regnas Deus, etc.
46.1
ORATIO XLVI [ol. XLV]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. Cum recordatione meritorum ejusdem, et malorum nostrorum.
46.1
O beatissima et sanctissima semper virgo Maria, ecce asto moerens ante faciem pietatis tuae, et confundor nimis pro abominationibus peccatorum meorum, quibus deformis factus sum et horribilis coram Deo et te, et angelis ejus et sanctis omnibus. Expavesco vehementer judicium extremum damnationis, quando unicuique divinitus reddetur, prout gessit sive bonum, sive malum. Et quia propter hoc timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae, malorum actuum meorum, et intueor me leprosum et immundum; idcirco me dignum scio separari a societate fidelium, quos a me discernit candor et puritas castitatis: propterea flens et ejulans, deprecor, Domine, quatenus a me quatriduo mortuo, intolerabili fetore jam pleno, faciem tuam non avertas; sed potius aspicias quam gravi ulcere percussus sum, et consideres qualiter me coelesti medicamine cures, atque Filio tuo Domino nostro Jesu Christo, cujus tu mater es et qui de te natus est, me emundatum restituas. Tu enim nosti, misericordissima regina, quod ad hoc nata es, ut per te nasceretur idem Dominus noster Jesus Christus, verus Deus, verus homo, in quem veracissime credo, et de cujus pietate non despero; ut et ipse qui erat Conditor hominum, fieret et Salvator; teque talem haberet matrem, quae pro peccatoribus interveniens, perfectam obtineres ei salutem. Tu autem, domina mater ejus, virgo in partu, virgo ante partum, et virgo post partum. In te manet intacta castitas, pudor integer, et firma constantia. Quae laetaris quod virgo concepisti, et quod coeli Dominum castis visceribus portasti, et quod virgo partum edidisti, et quod es ab angelo salutata, a Spiritu sancto obumbrata. Et quod angelica nuntiavit puritas, ineffabilis perfecit Deitas, atque Deum illum gignere meruisti, qui cuncta nasci suo nutu concessit
46.2
Tu, domina, mirabaris et corporis tui integritatem, et conceptus fecunditatem, et gaudebas tuum paritura parentem, Dominum nostrum Jesum Christum: duobus enim gavisa es. muneribus. Miraris quod virgo peperisti, et laetaris quod Redemptorem mundi edidisti, Jesum Christum Filium Dei. Quapropter, ineffabilis misericordiae regina, credo quod non es vacua a visceribus pietatis, quae genuisti ipsum fontem totius. Et quae lactasti magni consilii Angelum, potes et mihi esse magni consilii angelus, si pro me depreceris Dei Filium, qui per te mundo, in carne apparuit, ut quem latentem apud Patrem incognitum habebat mundus, apparentem per carnem agnosceret, et agnitum crederet, et credendo in eum salvaretur per fidem. Qui suo inenarrabili munere praestitit ut natura humana ad similitudinem sui condita Creatoris, dissimilis per peccatum et mortem effecta nequaquam in aeterna damnatione periret; sed illam per te sua immensa pietate repararet, et ut tu nova et intemerata virgo facinus antiquae viraginis expiares.
46.3
277 O admirandam divinae dispensationis operationem? Tu benedicta inter omnes mulieres virum non cognovisti; et mater es, et post Filium natum virgo permansisti. Hanc fidem sanctam postquam suscepi, domina, non semper recto tramite tenui, quoniam praeceptis ejus non obedivi. Quibus si parere studuissem, me ad te clamantem facile audires, quem placere filio tuo scires. At quia seduxit me hostis antiquus, et sagittis suis vulneravit me, et vestibus candidis exuit, atque nigris et lacrymosis ac semiustis igne peccatorum meorum induit, idcirco deformibus vestibus indutus apparebo tibi. Propterea, clementissima regina et domina, ne contemnas me; sed memor fragilitatis humanae, annue ne desperans fugiam, sed exspectem consolationem tuam, quam tunc evenire probabo, si ea quae sunt in me incendia criminum et iniquitatum, et praecipue illarum quibus infatigabiliter uror, paulatim in me deficere tua virtute atque imbre intercessionum tuarum exstingui in corde meo et corpore persensero.
46.4
O mi domina, quid dicam, vel quid faciam? In tenebris sum, et lumen coeli non video. Quo ibo, aut quo a facie filii tui judicantis fugiam? Non ad orientem aut meridiem, vel ad occasum aut ad aquilonem, vel in profundo abyssi habeo effugium; ubique filius tuus, ubique totus, ubique praesens, ubique discernens et omnia judicans, et super coelestia habitans. Qui si me pro meis actibus juste judicaverit, expediisset mihi magis ut conceptus non essem, aut natus statim interiissem. Nec hoc mihi proficere potuisset, quia in peccatis tunc conceptus et natus, et sine baptismo mortuus absque dubio periissem. Ego namque de peccatoribus conceptus et natus peccator, baptizatus et salvatus, iterum peccator factus sum. Et non talis ut antea, sed sordidior et immanior; quoniam talis sum qualem pejorem non habet mundus. Ideo talem adjutorem requiro, qualem post fillum tuum potiorem et meliorem invenire non potest mundus. Habet orbis apostolos, patriarchas, prophetas, martyres; confessores, virgines, bones et optimos adjutores, quos ego supplex orare concupisco. Tu vero, domina, omnibus iis adjutoribus melior et excelsior es; quia istis et aliis sanctis omnibus, etiam angelicis spiritibus, nec non regibus et potestatibus mundi, divitibus, pauperibus, dominis, servis, majoribus et minoribus domina es, et quod possunt omnes isti tecum, tu sola potes sine illis omnibus. Quare hoc potes? Quia mater es Salvatoris nostri, sponsa Dei, regina coeli et terrae, et omnium elementorum. Te ergo requiro, ad te confugio, et tu me per omnia adjuves, suppliciter peto. Te tacente, nullus orabit, nullus juvabit. Te orante, omnes orabunt, omnes juvabunt.
46.5
Millies centena millia hominum( regina piissima) ad te clamant, et omnes salvantur; et ego clamabo ad te, et non auxiliabor? forsitan non; quia illis omnibus sum pejor et pessimus. Quid inde? Propterea non tacebo. Clamans igitur vociferor ad te. Egregia virgo, et piissima domina, parce mihi et exaudi me. Exaudi miserum, et solare moerentem; recollige errantem, refove desperantem. Sana in me quae conspicis vulnera, per tua sancta medicamina, tollensque a me sordida indumenta, viridia et splendida porrige vestimenta, quibus me renovatum repraesentes filio tuo Domino nostro Jesu Christo. Esto mihi contra diabolum turris fortitudinis, murus inexpugnabilis, brachium defensionis. Illum contra me saevientem suscipe, et ne me viribus imbecillem astutia sua confodiat, tu invincibiliter repugna. Ille callidus est et fraudulentus, et non metuit pugnare contra fortes, sed majores vires infert tentationis contra validos quam contra infirmos. Tu tamen, coelestis auxiliatrix, quae nosti dolositates ejus, sic commune robur ejus, ut me nulla ipsius callida suggestio decipiat tentando; sed cum nititur decipere, ipse confusus, ex tua virtute superatus discedat, et ego misellus tua defensione protectus, a tua filiique tui laude nunquam quiescam.
46.6
Fac, o felix domina et omni laude dignissima, ut ego famulus tuus qui in tota longaevitate dierum meorum miserabiliter per abrupta peccatorum corrui, nunc in extremis positus diebus, agam poenitentiam pro peccatis meis quaecunque gessi in cogitatione, voluntate, operatione et negligentia. Et quamvis diutissime, hoc est, ab exordio vitae meae, usque in hanc horam, perseveraverim in ipsis quae coepi peccatis; tu tamen, coelorum regina, obtine apud clementissimum filium tuum, ut ultra non regnet iniquitas in me, sed virtus divinitatis. Virtutum et orationum copia me justificet, mundet et muniat, et per semitas justitiae deducendo ad bonum perseverantiae perducat et provehat. In extremis quoque vitae positum nulla me oblivio hebetet, linguae officium nullius passionis vitium impediat. Expletoque dierum meorum numero, atque perfecto in me Ecclesiae sancto ministerio, merear suscipi ab angelo lucis, et liberari ab angelo mortis, ac perferri ante tribunal piissimi judicis, ubi per te, domina, percipiam quietem pacis vitae aeternae. Amen.
47.1
ORATIO XLVII [ol. XLVI]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM.
47.1
Beatissima Dei genitrix et virgo perpetua Maria, sacrarium omnium virtutum, gignendo Dominum virtutum et regem gloriae Christum, per eumdem Deum et Dominum nostrum Jesum Christum quem meruisti generare, tibi ad aeternam gloriam, et nobis ad aeternam salutem, precor per tuam clementiam suffragare mihi omni misericordia indigno apud divinam majestatem, exorabilemque te precibus tanti peccatoris praebere, domina, ne differas, ex qua et beatitudinis felicitas et redemptio nobis venit. Siquidem omnino, Deifera sanctissima Maria, indignus sum te adire precatum; sed fiduciam spei meae attribuit recordatio multorum Christum teque negantium, qui tandem conversi pristinam meruerunt per tua suffragia suae mentis integritatem, licet sim amplius peccator, quam possit lingua mea confiteri; proh dolor! plura sunt peccata mea, quam vix numero possint comprehendi. Et quamvis professionem Christianitatis minus recte observaverim post baptismum, tamen nunquam in negationis foveam corde vel ore incidi. Omnipotenti Deo gratias, qui me tenuit tuis sanctis orationibus. Ad hoc te Deus fecit, ut speramus, sui matrem; ut mater fieri deberes omnium in eum credentium, quo se patrem nos jussit vocitare.
47.2
Quid unquam potest dignius aestimari, quam ut sis mater quorum Christus dignatur esse pater et frater. Ipse namque, propter suam insolitam bonitatem, omnibus paternos praebebit profectus, si te, domina, senserit maternos non denegare affectus. Quo namque modo mihi non miserearis, mater misericordiae? Ubi est nisi in Deo, et in te, spes mea? Ergo sine te nihil pietatis est, nihilque bonitatis, quia mater virtutis et virtutum es omnium. Quapropter adjuva me, domina, quaeso; quia nihil sum et ad nihilum me venturum 278 scio, nisi digneris me adjuvare. Adjuva me ergo, nec uni deneges beneficium, quod omnibus confers etiam non rogata. Non habeo quo pergam solatium vitae quaerens, nisi ad quam omnes rei confugiunt. Ad te confugio, quia te filius tuus Dominus noster Jesus Christus providit nobis refugium post se. Suscipe me, oraque eum quatenus me talem efficiat qualem me jubet fieri; nec diutius sinat decipi suggestionibus daemonum, sed faciat sua pietate, tuaque intercessione me sic frui temporali vita, quo possim aeternam consequi, ipso auxiliante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
48
ORATIO XLVIII [ol. XLVII]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM.
48
Sancta et gloriosa Dei genitrix, semperque virgo Maria, quae mundo meruisti generare Salvatorem, exaudi me et miserere mei nunc et semper propter honorem sanctae et excellentissimae virginitatis tuae. Te deprecor humiliter, esto mihi salvatrix et adjutrix apud Deum omnipotentem, ut ipse me pius pastor et princeps pacis a peccatorum meorum maculis emundet, et ab inferni tenebris eripiat, et ad vitam perducat aeternam. Et qui per te, castissima virgo, venit in hunc mundum, et humanum genus suo sanguine salvavit, et inferni claustra destruxit, et coelestis regni januas aperuit; ille me per misericordiam suam salvare et conservare dignetur; et post finem hujus vitae labentis, aliquam partem aeternae beatitudinis precibus tuis in sanctorum societate concedat.
49.1
ORATIO XLIX [ol. XLVIII]. AD EAMDEM DEI MATREM.
49.1
Singularis meriti, sola sine exemplo, mater et virgo Maria, quam Deus ita mente et corpore inviolatam custodivit, ut digna existeres, ex qua sibi nostrae redemptionis pretium Dei Filius corpus aptaret: obsecro te, misericordissima, per quam totus salvatus est mundus, intercede pro me miserrimo et cunctis iniquitatibus foedato, ut vel jam donet Dominus infelici animae meae amorem puritatis, affectum munditiae, tenorem castitatis. Ego enim, ego infelix, ego totius innocentiae, totius sanctimoniae gratiam perdidi; ego templum Dei sanctum multipliciter violavi. Sed quid ago, obscenitates meas referens auribus illibatis? Horresco, domina, horresco; et arguente me conscientia, male nudus coram te erubesco. Cui vero moribundus offeram vulnus meum? Ad quem ibo, et apud quem deplorabo dolorem meum, aut quando aliunde sperem beneficia sanitatis, si mihi clauditur illud unicum reclinatorium aeternae pietatis? Audi ergo, domina, audi propitia, audi et exaudi civem perditum de sorte haereditatis tuae post longa exsilia, post longa suspiria, post saeva ludibria, post multa supplicia, revertentem ad ubera consolationis tuae.
49.2
Memini et meminisse delectabile est, qualiter ad commendandum miseris unicum patrocinium tuum, cuidam tuo servo agenti in extremis revelasti memorabile nomen tuum. Apparens enim ei, cum esset in angustiis, et requirens utrum te agnosceret, cum ille, minime, domina, tremens responderet, tu ei pro benignitate tua quam blande, quam familiariter tu, domina, dixisti: Ego sum misericordiae mater. Apud quem ergo miseri, apud quem desolati rectius ingemiscimus deplorantes mala totius calamitatis et miseriae nostrae, quam apud te veram et indubitatam matrem misericordiae? Mater sancta, mater unica, mater immaculata, mater incorrupta, mater misericordiae, mater pietatis et indulgentiae, aperi sinum pietatis et suscipe mortuum in peccatis. Ecce, domina, filius prodigus, nudus et attritus pedibus, de loco horroris, de nebula immunditiae et fetoris suspirat, clamat, et appellat matrem non immemor quoties eum foveris, texeris, excusaveris apud Patrem. Et quidem ille piissimus atque benignissimus pater, tu tam dulcis et suavis mater. Agnosce, benedicta, filios tuos quos unice dilectus unigenitus tuus non erubuit nominare fratres suos. Et si pro illo innocente filio tuo crucifixo pertransivit gladius animam tuam, quomodo super mortuis in peccato pupillis tuis te continere; quomodo unquam maternis fletibus et lacrymis, o domina, poteris temperare? Abstrahimur, diripimur, captivamur; non est qui eruat, non est qui redimat, qui consurgat diluculo et spondeat pro nobis. Surge, pia; surge, propitia; intra sacrarium exauditionis, et expande manus immaculatas ante altare illud aureum humanae reconciliationis. Erit per te impetrabile quod per te ingerimus, erit per te excusabile quod timemus. Nec diu poterit te sustinere pro nobis supplicantem, quem tu saepissime consolata es, dulcis mater, infantem vagientem. Quae ergo potentior meritis ad placandam iram judicis, quam tu quae meruisti mater esse ejusdem Redemptoris et judicis? Ne dubites, domina mea; ipse enim est os meum et caro mea, salutare meum et gloria mea, ipse caput nostrum, ipse cognovit figmentum nostrum.
49.3
Decus virginum, domina gentium, regina angelorum, fons hortorum, ablutio peccatorum, sancta et perpetua virgo Maria, succurre misero, subveni perdito; ut qui jam, proh dolor! non audet angelicam illam sperare stolam virginalem; tuis, gloriosa, meritis qualemcunque recipiat vestem nuptialem. Denique, et si non merebor, imo quia non merebor vicinius accedere atque interesse florigeris atque odoriferis gloriae vestrae choris; eminus saltem positus et longe constitutus videre merear et audire processus vestros, tympana vestra, concentus vestros, et quidquid illud gloriae et exsultationis erit, quando tripudiabitis sequentes agnum quocunque ierit.
49.4
Singularis virgo, summa et perpetua virgo, sola mater et virgo, sancta Maria, in fine orationis meae, in extremo hujus fatuae supplicationis indignus hoc unum rogo, hoc unum precor et obsecro in nomine dilecti filii tui, dona mihi misero jugem et perennem memoriam suavissimi nominis tui. Sit cibus dulcissimus, cibus suavissimus animae meae. Adsit mihi in periculis, adsit in angustiis, adsit in principio laetitiae meae. Si enim hoc Dei dono et tuo mereor obtinere, nullatenus certe, nunquam funditus vereor 279 interire. Aderit enim semper mihi gratia tua, aderit miseratio et protectio tua. Et si in infernum demersus fuero, eo me requires, et inde me extrahes, et reddes filio tuo, qui me redemit et lavit sanguine suo, Jesu Christo Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus.
50.1
ORATIO L [ol. XLIX] AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. Cum recordatione peccatorum, ad excitandum torporem.
50.1
Sancta, et inter sanctos post Deum singulariter sancta, Maria, mater admirabilis virginitatis, virgo amabilis fecunditatis, quae Filium Altissimi genuisti, quae perdito humano generi Salvatorem peperisti, Domina praefulgens tanta sanctitate, supereminens tanta dignitate, quam utique certum est non minori praeditam esse potentia et pietate. Tibi, o genitrix vitae, o mater salutis, o templum pietatis et misericordiae, tibi sese conatur praesentare miserabilis anima mea, morbis vitiorum languida, vulneribus facinorum scissa, ulceribus flagitiorum putrida, tibi nititur quantum moribunda valet supplicare, ut potentibus tuis meritis et piis tuis precibus digneris eam sanare. Sic enim, pia domina, alienata est a se immanitate stuporis, ut vix sensum habeat enormis languoris. Sic sordibus et fetore foedatur, ut timeat ne ab ipsa misericors vultus tuus avertatur; sic tabescit desperando respectus tui conversionem, ut etiam os obmutescat ad orationem.
50.2
Peccata mea, nequitiae meae, si habetis animam meam vestro veneno peremptam; vel cur sic facitis eam vestra foeditate horrendam, ut miseratio non possit aspicere illam? Si obruitis ei spem exauditionis vestra mole, vel cur obstruitis illis vocem orationis vestri pudore? Si mentem ejus vestri fecistis amore dementem, vel cur sensum ejus vestro redditis torpore non sentientem? Heu pudor sordentis iniquitatis, in praesentia nitentis sanctitatis! Heu confusio immundae conscientiae, in conspectu fulgentis munditiae! O tu benedicta super mulieres, quae angelos vincis puritate, sanctos superas pietate; anhelat moribundus spiritus ad tantae benignitatis respectum; sed erubescit ad tanti nitoris conspectum. Rogare enim te, domina, desidero, ut miserationis tuae respectu cures plagas et ulcera peccatorum meorum; sed confundor coram te ob fetorem et sordes eorum. Horreo, domina, apparere tibi in immunditiis et horroribus meis, ne tu horreas me pro eis, et non possum, vae mihi, videri sine eis.
50.3
O perturbata o confusa peccandi conditio En quippe vos, peccata mea, quomodo discerpendo distrahitis, distrahendo corroditis, corrodendo torquetis praecordia mea? Eadem enim peccata mea, o Domina, cognosci a te cupiunt, propter curationem, apparere tibi fugiunt, propter exsecrationem: non enim sanantur sine confessione, nec produntur sine confusione. Si celantur, sunt insanabilia; si videntur, sunt detestabilia. Urunt me dolore, terrent me timore. Mole me obruunt, pondere me premunt, pudore me confundunt.
50.4
O tu, illa pie potens, et potenter pia Maria, de qua ortus est fons misericordiae, ne contineas, precor, tam veram misericordiam, ubi tam veram agnoscis miseriam. Si enim ego confundor in obscenitate iniquitatis meae ad fulgorem tuae sanctitatis, tune domina, erubesces erga miserum affectum insitae pietatis? Si ego confiteor nequitiam meam, tune abnegabis benignitatem tuam? Si major est miseria mea quam mihi expediat, eritne minor misericordia tua quam te deceat? Quanto enim, o domina, magis delicta mea in conspectu Dei et tuo sordent; tanto magis ejus curatione et tua subventione egent. Sana ergo, clementissima, infirmitatem; et delebis, quae te offendit, foeditatem. Aufer, benignissima, languorem, et non senties quem horres fetorem: fac, piissima, ut non sit quod doleat; et non erit quod sinceritati tuae sorde at. Fac, domina; exaudi me, domina. Sana animam peccatoris servi tui, per virtutem benedicti fructus ventris tui, qui sedet in dextera omnipotentis Patris sui, superlaudabilis et supergloriosus in saecula.
51.1
ORATIO LI [ol. L]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM Cum mens timore premitur.
51.1
Virgo mundo venerabilis, mater humano generi amabilis, femina angelis mirabilis, Maria sanctissima, cujus beata virginitate omnis sacratur integritas, cujus glorioso partu omnis salvatur fecunditas. Domina magna, cui gratias agit concie laeta justorum, ad quam fugit territa turba reorum. Ad te, praepotens et misericors domina, ego peccator et utique nimis peccator anxius confugio. Videns enim me, domina, ante districti judicis omnipotentem justitiam, et considerans irae ejus intolerabilem vehementiam, perpendo peccatorum meorum enormitatem, et condignam tormentorum immanitatem. Tanto igitur, domina clementissima, horrore turbatus, tanto pavore perterritus, cujus enixius implorabo interventionem, quam cujus uterus mundi fovit reconciliationem. Unde securius velocem in necessitate subventionem sperabo, quam unde mundo processisse propitiationem scio? Aut cujus intercessio facilius reo veniam impetrabit, quam quae illum generalem et singularem justum ultorem et misericordem indultorem lactavit? Sicut namque, beatissima, impossibile est ut haec merita tibi tam singularia nobis tam necessaria obliviscaris; sic, mitissima, incredibile est ut supplicantibus miseris non miserearis. Bene quippe novit mundus, nec nos mundi peccatores ullatenus dissimulare patimur: satis, inquam, o domina, satis novimus, qui Filius hominis, vel cujus hominis filius venit salvum facere quod perierat. Nunquid ergo tu, domina mea, mater spei meae, nunquid oblivisceris tu, odio mei, quod mundo tam misericorditer est intimatum, tam feliciter divulgatum, tam amanter amplexatum? Ille bonus filius hominis venit perditum salvare sponte, et mater Dei poterit perditum clamantem non curare? Bonus ille filius hominis venit vocare peccantem ad poenitentiam 280; et bona mater contemnet precantem in poenitentia? ille, inquam, bonus Deus, mitis homo, misericors Filius Dei, pius Filius hominis venit quaerere errantem peccatorem; et tu bona mater ejus, potens mater Dei, repelles miserum orantem?
51.2
Ecce enim, o Virgo, homo de qua natus est Deus homo ut salvaretur peccator homo, ecce coram bono filio tuo, et coram bona matre ejus poenitet et confitetur, gemit et orat peccator homo. Obsecro ergo vos, bone Domine et bona domina, obsecro vos, pie fili et pia mater, obsecro vos per hanc ipsam veritatem, per hanc singularem spem peccatorum ut sicut vere tu es filius ejus, et tu mater ejus ut salvetur peccator, sic sic absolvatur et curetur, sanetur et salvetur hic peccator. Probet in se, probet hic vester peccator quia vere estis, sentiat in se quia propter salutem peccatorum estis tu filius, et tu mater. Vester certe amborum peccator. Cum enim peccavi in filium, irritavi matrem; nec offendi matrem, sine injuria filii. Quid ergo facies peccator? Quo igitur fugies peccator? Quis enim te reconciliabit filio, inimica matre; Qui tibi placabit matrem irato filio? sed et si ambo pariter offensi estis, nonne et ambo clementes estis? Fugiat ergo reus justi Dei ad piam matrem misericordis Dei. Refugiat reus offensae matris ad pium filium benignae matris. Ingerat se reus utriusque inter utrumque, injiciat se inter pium filium et matrem piam. Pie Domine, parce servo matris tuae; pia domina, parce servo filii tui; bone fili, placa matrem tuam servo tuo; bona mater, reconcilia servum tuum filio tuo. Qui me injicio inter duas tam immensas pietates, non incidam in duas tam potentes severitates. Bone fili, bona mater, non mihi sit frustra quod confiteor de vobis hanc veritatem, nec erubescam quod spero in vobis hanc pietatem. Amo enim veritatem quam confiteor de vobis, et deprecor pietatem quam spero in vobis.
51.3
Dic, mundi judex, cui parces? Dic, mundi reconciliatrix, quem tu reconciliabis: si tu, Domine, damnas; et tu, domina, averteris homunculum bona vestra cum amore, mala sua cum moerore confitentem? Salvator singularis, dic quem salvabis? Salutis mater, dic pro quo orabis? si te, Domine, praecipiente, et te, domina, consentiente, tormenta vexant peccatorem se exsecrantem, vos obsecrantem; si infernus absorbet reum se accusantem, vos deprecantem; si tartara devorant pauperem in se desperantem, in vobis sperantem.
51.4
Deus, qui factus es filius feminae propter misericordiam; femina, quae facta es mater Dei propter misericordiam, aut miseremini miseri, tu parcendo, tu interveniendo; aut ostendite ad quos tutius fugiam misericordiores, et monstrate in quibus certius confidam potentiores. Si enim est, imo quia est tam magna mea iniquitas, et tam modica fides mea, tam tepida charitas mea, tam fatua oratio mea, tam imperfecta satisfactio mea, ut non merear delictorum veniam, nec salutis gratiam; hoc est ipsum quod supplico: ut in quo merita mea mihi videtis non sufficere, in eo misericordiae vestrae dignentur non deficere. Precor, itaque, precor, exaudite me, sed propter vos non propter me, per pietatem qua exundatis, per potestatem qua abundatis, ut evadam meritos dolores damnatorum, et intrare merear in gaudia beatorum, te Deum laudaturus, qui es benedictus et superlaudibilis in saecula saeculorum. Amen.
52.1
ORATIO LII [ol. LI]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. Cum meditatione et laude meritorum ejus.
52.1
Maria, tu illa magna Maria, tu illa maxima beatarum Mariarum, tu illa maxima feminarum. Te, domina magna et valde magna, te vult cor meum amare, te cupit os meum laudare, te desiderat venerari mens mea, te affectat exorare anima mea, quia tuitioni tuae se commendat tota substantia mea. Enitimini viscera animae meae; enitimini quantum potestis, si quid potestis, omnia interiora mea, ut ejus merita laudetis, ut ejus beatitudinem ametis, ut ejus celsitudinem admiremini, ut ejus benignitatem deprecemini, cujus patrocinio quotidie indigetis, indigendo desideratis, desiderando imploratis, implorando impetratis. Et si non secundum desiderium vestrum, tamen supra vel certe contra meritum vestrum. Regina angelorum, domina mundi, mater ejus qui mundat mundum, confiteor quia cor meum nimis est immundum, ut merito erubescat in tam mundam intendere, nec digne possit tam mundam intendendo contingere. Te igitur, mater illuminationis cordis mei, te, nutrix salutis mentis meae, te obsecrant, quantum possunt, cuncta praecordia mea. Exaudi, domina mea, adesto propitia, adjuva potentissima, ut mundentur sordes mentis meae, ut illuminentur tenebrae meae, ut accendatur tepor meus, ut expergiscatur torpor meus, quatenus sicut beata tua sanctitas super omnia post summum omnium filium tuum, per omnipotentem filium tuum, ob gloriosum filium tuum, a benedicto filio tuo est exaltata: sic super omnia post Dominum et Deum meum et omnium filium tuum, te cor meum intelligat et veneretur, amet et deprecetur eo affectu, non quo desidero imperfectus, sed quo debeo a filio tuo factus et salvatus, redemptus et resuscitatus.
52.2
O genitrix vitae animae meae, altrix reparatoris carnis meae, lactatrix Salvatoris totius substantiae meae! Sed quid dicam? Lingua mihi deficit, quia mens non sufficit. Domina, domina mea, omnia intima mea sollicita sunt, ut tantorum beneficiorum tibi gratias exsolvant; sed nec cogitare possunt dignas, et pudet proferre indignas. Quid enim digne dicam matri Creatoris et Salvatoris mei, per cujus sanctitatem peccata mea purgantur, per cujus integritatem mihi incorruptibilitas donatur, per cujus virginitatem anima mea adamatur a Domino suo et desponsatur Deo suo? Quid, inquam, digne referam genitrici Dei et Domini mei, per cujus fecunditatem captivus sum redemptus, per cujus partum de morte aeterna sum exemptus; per cujus prolem perditus, sum restitutus, et de exsilio miseriae in patriam beatitudinis reductus? Benedicta in mulieribus: haec omnia mihi dedit benedictus fructus ventris tui in regeneratione baptismatis sui, alia in spe, alia in re; quanquam haec omnia ego ipse mihi peccando sic abstulerim, ut nec rem habeam, et spem vix teneam. Quid enim? Si mea culpa evanuerunt; nunquid ingratus ero illi per quam mihi tanta bona gratis evenerunt? Absit, ne addam hanc iniquitatem super iniquitatem. Imo gratias ago, quia habui; doleo, quia non habeo, oro ut habeam: certus enim sum quia sicut per filii gratiam ea potui accipere; sic eadem per matris merita possum recipere. Ergo, o domina, porta vitae, janua 281 salutis, via reconciliationis, aditus recuperationis, obsecro te per salvatricem tuam fecunditatem, fac ut et peccatorum meorum mihi venia et bene vivendi gratia concedatur, et usque in finem hic servus tuus sub tua protectione custodiatur. Insidiis et oppressionibus daemonum mundus tenebris obvolutus subjacebat; sed sole de te orto illuminatus eorum et laqueos devitat, et vires conculcat.
52.3
Tu aula universalis propitiationis, causa generalis reconciliationis, vas et templum vitae et salutis universorum, nimium contraho merita tua, cum in me homunculo vili singulariter recenseo beneficia tua, quae mundus amans gaudet, gaudens clamat esse sua. Tu namque domina admirabilis singulari virginitate, amabilis salutari fecunditate, venerabilis inaestimabili sanctitate, tu ostendisti mundo Dominum suum et Deum suum, quem nesciebat: tu visibilem exhibuisti mundo Creatorem suum, quem prius non videbat: tu genuisti mundo restauratorem, quo perditus indigebat: tu peperisti mundo reconciliatorem quem reus non habebat. Per fecunditatem tuam, domina, mundus peccator est justificatus; damnatus, salvatus; exsul reductus: partus tuus, domina, mundum captivum redemit, aegrum sanavit, mortuum resuscitavit.
52.4
Coelum, sidera, terra, flumina, dies, nox et quaecunque humanae potestati vel utilitati sunt obnoxia, in amissum decus sese gratulantur, domina, per te quodammodo resuscitata, et nova quadam ineffabili gratia donata. Quasi enim omnia mortua erant, cum amissa congenita dignitate favendi dominatui vel usibus Deum laudantium, ad quod facta erant; obruebantur oppressione, et decolorabantur abusu idolis servientium, propter quos facta non erant. Quasi vero eamdem resuscitata laetantur, cum jam Deum confitentium et dominatu reguntur, et usu decorantur. Nova autem et inaestimabili gratia quasi exsultaverunt, cum ipsum Deum, ipsum Creatorem suum, non solum invisibiliter supra se illa regentem senserunt, sed etiam visibiliter intra se eisdem utendo sanctificantem viderunt. Haec tanta bona per benedictum fructum benedicti ventris benedictae Mariae provenerunt.
52.5
Sed cur solum loquor, domina, beneficiis tuis plenum esse mundum? Inferna penetrant, coelos superant. Per plenitudinem enim gratiae tuae, et quae in inferno erant, se laetantur liberata; et quae supra mundum sunt, se gaudent restaurata. Per eumdem quippe gloriosum filium gloriosae virginitatis tuae, omnes justi qui obierunt ante vitalem ejus mortem, exsultant diruptione captivitatis suae, et angeli gratulantur restitutione semirutae civitatis suae. O femina mirabiliter singularis, et singula mirabilis, per quam elementa renovantur, inferna remediantur, daemones conculcantur, homines salvantur, angeli redintegrantur! O femina plena et superplena gratia, de cujus plenitudinis exundantia respersa sic revirescit omnis creatura! O Virgo benedicta et superbenedicta, per cujus benedictionem benedicitur omnis natura, non solum creata a Creatore, sed et Creator a creatura! O nimis exaltata, quam sequi conatur affectus animae meae, quo aufugis aciem mentis meae? O pulchra ad intuendum, amabilis ad contemplandum, delectabilis ad amandum, quo evadis capacitatem cordis mei? Praestolare, Domina, infirmam animam te sequentem: nec abscondas te, domina, parum videnti, animae te quaerenti. Miserere, domina, animam post te anhelando languentem.
52.6
Mira res, in quam sublimi contemplor Mariam locatam. Nihil est aequale Mariae: nihil, nisi Deus, majus Maria. Deus Filium suum, quem solum de corde suo aequalem sibi genitum, tanquam seipsum diligebat, ipsum dedit Mariae: et ex Maria fecit sibi filium, non alium, sed eumdem; ut naturaliter esset unus idemque communis Filius Dei et Mariae. Omnis natura a Deo est creata, et Deus ex Maria est natus. Deus omnia creavit, et Maria Deum genuit. Deus qui omnia fecit, ipse se ex Maria fecit; et sic omnia quae fecerat, refecit. Qui potuit omnia de nihilo facere, noluit ea violata sine Maria reficere. Deus igitur est pater rerum creatarum, et Maria mater rerum recreatarum. Deus est Pater constitutionis omnium, et Maria est mater restitutionis omnium. Deus enim genuit illum, per quem omnia sunt facta; et Maria peperit illum, per quem omnia sunt salvata. Deus genuit illum, sine quo penitus nihil est; et Maria peperit illum, sine quo omnino nihil bene est. O vere Dominus tecum, cui dedit Dominus, ut omnis natura tantum tibi deberet secum.
52.7
Maria, obsecro te per gratiam, qua sic Dominus esse tecum, et te voluit esse secum; fac propter ipsam secundum eamdem ipsam gratiam, misericordiam tuam mecum; fac ut amor tui semper sit mecum, et cura mei semper sit tecum. Fac ut clamor necessitatis meae, quandiu ipsa persistit, sit tecum; et respectus pietatis tuae, quandiu ego subsisto, sit mecum; fac ut congratulatio beatitudinis tuae semper sit mecum, et compassio miseriae meae, quantum mihi expedit, sit tecum. Sicut enim, o beatissima, omnis a te aversus et a te despectus necesse est ut intereat, ita omnis a te conversus et a te respectus impossibile est ut pereat; sicut enim, Domina, Deus genuit illum in quo omnia vivunt, sic o tu, flos virginitatis, genuisti eum per quem et mortui reviviscunt. Et sicut Deus per Filium suum beatos angelos a peccato servavit, ita o tu, decus puritatis, per Filium tuum miseros homines ex peccato salvabis. Quemadmodum enim Dei Filius est beatitudo justorum, sic, o tu salus fecunditatis, Filius tuus est reconciliatio peccatorum. Non enim est reconciliatio, nisi quam tu casta concepisti; non est justificatio, nisi quam tu integra in utero fovisti; non est salus, nisi quam, tu virgo, peperisti. Ergo, o domina, mater es justificationis et justificatorum, genitrix es reconciliationis et reconciliatorum, parens es salutis et salvatorum. O beata fiducia! o tutum refugium! Mater Dei est mater nostra; mater ejus in quo solo speramus, et quem solum timemus, est mater nostra; mater, inquam, ejus qui solus salvat, solus damnat, est mater nostra.
52.8
Sed, o benedicta et exaltata non tibi soli, sed et nobis quidem quam magnum, quam amabile est quod video per te evenire nobis, quod videns gaudeo, quod gaudens dicere non audeo. Si enim tu domina es mater ejus, nonne et alii filii tui sunt fratres ejus? Sed qui fratres, et cujus ejus, loquar unde jucundatur cor meum; an silebo, ne de elatione arguatur os meum? Sed quod credo amando, cur non confitebor laudando? Dicam igitur non superbiendo, sed gratias agendo. Qui enim fecit ut ipse per maternam generationem particeps esset naturae nostrae, et nos per vitae restitutionem essemus filii matris ejus, ipse nos invitat, ut confiteamur nos fratres ejus. Ergo judex noster est frater noster; Salvator mundi est frater noster; denique Deus noster est factus per Mariam frater noster. Qua igitur certitudine debemus sperare, qua consolatione possumus timere, quorum sive salus, sive damnatio, de boni fratris, et de piae matris pendent arbitrio! Quo etiam affectu hunc fratrem et hanc matrem amare debemus? Qua familiaritate nos illis committemus? Qua securitate ad illos confugiemus? Qua dulcedine confugientes suscipiemur. Bonus igitur frater nobis dimittat quod deliquimus; ipse avertat quod delinquentes meruimus, ipse donet quod poenitentes petimus. Bona mater oret et exoret pro nobis, ipsa postulet et impetret quod expedit nobis. Ipsa roget filium pro filiis, unigenitum pro adoptatis, dominum pro servis. Bonus Filius audiat matrem pro fratribus, Unigenitus pro his quos adoptavit, Dominus pro his quos liberavit. O Maria! quantum tibi debemus, domina mater per quam 282 talem fratrem habemus! Quid gratiarum, quid laudis tibi retribuemus!
52.9
Magne Domine, tu noster major frater, magna domina, tu nostra melior mater, docete cor meum qua reverentia vos debeat cogitare. Bone tu, et bona tu; dulcis tu, et dulcis tu dicite et date animae meae, quo affectu vos memorando de vobis delectetur, delectando jucundetur, jucundando impinguetur. Impinguate et succendite eam vestra dilectione; vestro continuo amore langueat cor meum, liquefiant omnia ossa mea, deficiat caro mea. Utinam sic viscera animae meae dulci fervore vestrae dilectionis exardescant, ut viscera carnis meae exarescant! Utinam sic intima spiritus mei dulcedine vestri affectus impinguetur, ut medullae corporis mei exsiccentur!
52.10
Domine Fili dominae meae, domina mater Domini mei, si ego non sum dignus qui sic debeam vestro amore beatificari, certe vos non estis indigni, qui sic, imo plus debeatis amari. Ergo, benignissimi, ne sic denegetis mihi petenti id quo me confiteor indignum, ut auferatur vobis id quo certe vos negare non potestis dignos. Date itaque, piissimi, date, obsecro, supplicanti animae meae, non propter meritum meum, sed propter meritum vestrum; date illi quanto digni estis, amorem vestrum. Date, inquam, mihi quo sum indignus, ut reddatur vobis quo estis digni. Si enim non vultis dare, ut habeam quod desidero, saltem nolite negare ut reddam vobis quod debeo.
52.11
Forsitan praesumendo loquar, sed utique bonitas vestra facit me audacem. Loquar ergo adhuc ad Dominum meum et dominam meam cum sim pulvis et cinis. Domina et domina, nonne multo melius est cum vos gratis donatis petenti quod ipse non meretur, quam cum vobis subtrahitur quod vobis juste debetur? Illud quippe praedicandae misericordiae est, istud est nefandae injustitiae. Impendite igitur, piissimi, gratiam, ut recipiatis debitum; facite vos mihi misericordiam vestram quae mihi expedit et vos decet, ne faciam ego vobis injustitiam meam quae nulli expedit et nullum decet. Estote vos mihi misericordes, quod obsecro vos, ne sim ego vobis injustus, quod exsecror. Date benigne et benigna, ne sitis exoratu difficiles, date animae meae amorem vestri, quem ipsa non injuste petit, et vos juste exigitis; ne ipsa bonis vestris sit ingrata; quod ipsa juste horret, et vos non injuste punitis.
52.12
Certe, Jesu fili Dei, et tu, Maria mater, et vos vultis, et aequum est ut quidquid vos diligitis diligatur a nobis. Ergo, bone Fili, rogo te per dilectionem, qua diligis matrem tuam, ut sicut tu vere diligis, et diligi vis eam, ita mihi des ut vere diligam eam. Bona mater, rogo te per dilectionem, qua diligis filium tuum, ut sicut tu vere diligis et diligi vis eum, ita mihi impetres, ut vere diligam eum. Ecce enim peto quod ut fiat vere est in vestra voluntate. Cur ergo propter peccata mea non fiet, cum sit et in vestra potestate? Amator et miserator hominum, tu posuisti reos tuos et usque ad mortem amare, et poteris te roganti amorem tui et matris tuae negare? Mater hujus amatoris nostri, quae illum in ventre portare, et in sinu meruisti lactare, an tu non poteris, aut non voles poscenti ejus amorem et tuum impetrare? Veneretur igitur vos, sicut digni estis, mens mea; amet vos, sicut aequum est, cor meum; diligat vos, sicut sibi expedit, anima mea; serviat vobis, sicut debet, caro mea, et in hoc consummetur vita mea, ut in aeternum psallat tota substantia mea. Benedictus Dominus in aeternum; fiat, fiat.
53.1
ORATIO LIII [ol. LII]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM, ET AD SANCTUM JOANNEM EVANGELISTAM.
53.1
O intemerata et in aeternum benedicta, specialis et incomparabilis virgo, Dei genitrix Maria, gratissimum Dei templum, Spiritus sancti sacrarium, janua regni coelorum, per quam post Deum totus vivit orbis terrarum, inclina aures tuae pietatis, et illos tuos misericordes oculos indignis supplicationibus meis, et esto mihi peccatori pia in omnibus auxiliatrix.
53.2
Et, o beatissime Joannes, Christi familiaris amice, qui ab eodem Domino nostro Jesu Christo electus es, et inter caeteros magis dilectus atque mysteriis coelestibus supra omnes imbutus, apostolus ejus et evangelista factus praeclarissimus, custosque matris ejus individuus, te invoco etiam cum matre ejusdem Salvatoris, ut mihi opem tuam cum ipsa ferre digneris.
53.3
O duae gemmae coelestes, Maria et Joannes! o duo luminaria divinitus ante Deum lucentia! vestris radiis effugate scelerum meorum nubila. Vos estis illi duo, in quibus Deus Pater per Filium suum specialiter aedificavit sibi domum, et in quibus ipse Filius Dei unigenitus, ob sincerissimae virginitatis meritum, dilectionis suae confirmavit privilegium, in cruce pendens uni vestrum ita dicens: Mulier, ecce filius tuus. Deinde ad alterum: Ecce mater tua. In hujus ergo sacratissimi amoris dulcedine, qua ita tunc ore Dominico velut mater et filius invicem conjuncti estis, vobis duobus, ego N. peccator corpus et animam meam commendo, ut omnibus horis atque momentis intus et exterius firmi custodes et pii apud Deum intercessores mihi existere dignemini. Credo enim firmiter, fateor indubitanter quod velle vestrum, velle Dei est; et nolle vestrum, nolle Dei est. Unde et quidquid petitis. sine mora obtinetis. Per hanc ergo tam potentissimam vestrae dignitatis virtutem, poscite mihi corporis et animae salutem. Agite, quaeso, agite vestris gloriosissimis precibus ut cor meum invisere et inhabitare dignetur Spiritus almus, qui me a cunctis vitiorum sordibus expurget, virtutibus sacris exornet, in dilectione Dei et proximi perfecte stare et perseverare faciat, et post hujus vitae cursum ad gaudia ducat electorum suorum benignissimus Paracletus, gratiarum largitor optimus, qui Patri et Filio coaeternus et consubstantialis cum eis, et in eis vivit et regnat omnipotens Deus per infinita saeculorum saecula. Amen.
54.1
283 ORATIO LIV [ol. LIII]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM.
54.1
O sancta, o benedicta, in necessitatibus nostris adesse digneris nostrum consilium et auxilium, quae omnibus es promptior, potentior, efficacior, amabilior, gratiosior et dulcior. Dulcis es in ore te laudantium, in corde te diligentium, in memoria te deprecantium. Magnifica es in omni sexu, in omni aetate, in omni conditione, in tribubus, populis et linguis. Tu es luna in medio firmamenti, candelabrum in medio mundi, lignum vitae in medio paradisi; tu es myrrha electa, piscina in Esebon, virgula fumi ex aromatibus, fasciculus myrrhae et thuris inter ubera sponsi, terebinthus extendens ramos gratiae et salutis, inter benedictas superbenedicta es, superelecta es, superspeciosa, supergratiosa, supergloriosa, mater illius qui gratiam, et gloriam et honorem, et aeternitatem praestat.
54.2
Surge, beatissima Virgo, misericorditer ora pro nobis; surge, et amplectere misericordiam Redemptoris; et da preces jugiter pro nobis, quos cernis tam graviter offensos ante oculos conditoris. Per te, domina gloriosa, ad Jesum filium tuum mereamur ascendere, qui per te ad nos dignatus est descendere. Per te, beata Virgo, venire valeamus in ipsius gloriam, qui per te in nostram venit miseriam. Per te accessum habeamus ad Filium tuum, qui per te redemit mundum. O benedicta inventrix gratiae, genitrix vitae, mater salutis, per te suscipiat nos, qui per te datus est nobis. Excuset, piissima domina virgo Maria, apud piissimum filium tuum integritas tua culpam nostrae corruptionis, et humilitas tua Deo grata nostrae veniam impetret vanitatis. Copiosa charitas tua gloriosam fecunditatem nobis conferat meritorum. Generaliter omnes te, gloriosa virgo Maria, invocantes exaudi, omnibus adesto, omnibus subveni, omnes in angustiis et necessitatibus te sentiant adjutricem quicunque te credunt esse Dei genitricem.
54.3
Specialiter vero illos tua quotidiana et assidua defendat oratio, quorum frequens tibi famulatur devotio, et quicunque sunt memores tui in terris, memor sis illorum ante piissimum filium tuum Dominum nostrum in coelis. Domina nostra, mediatrix nostra, tuo filio nos commenda, reconcilia nos filio tuo, tuo filio nos repraesenta. Fac, o benedicta, per gratiam quam invenisti, per praerogativam quam meruisti, per misericordiam quam peperisti, ut qui te mediante fieri dignatus est particeps miseriae et infirmitatis nostrae, te quoque intercedente particeps nos faciat suae gloriae atque beatitudinis aeternae.
55.1
ORATIO LV [al. LIV]. AD EAMDEM SANCTAM VIRGINEM MARIAM.
55.1
O alma virgo Maria, tanto omnibus angelorum spiritibus omnibusque electorum animabus, in cuncta filii tui Christi Domini nostri haereditate es gloriosior, quanto ab ipso fieri meruisti beatior. Obsecramus ergo te lacrymosis suspiriis, ut nunc ad gemitum nostri moeroris aures inclines magnificae pietatis. Nos siquidem peccatores proni innumerabilibus delictis infernale supplicium meruimus, ubi nullatenus poenitentiae datur locus quoniam fidem aliquando Deo promisimus, sed male vivendo hactenus mentiti sumus. O sancta Dei Genitrix, omnium creaturarum dignissima atque purissima, caecorum cordium oculos terge, atque semitas justitiae nobis ostende. Orando a nobis vitia subtrahe, atque sacrarum virtutum plantaria insere. Impetra aeterni tripudii cursum, quem assidue sequitur supernum bravium.
55.2
Sic, quaeso, piissima domina, pro nobis ora in coelis, ut deleas quidquid deliquimus in terris. Non est enim aliquid tam parvum in nobis quod oratio, si tibi placet, delere non possit. O sanctissima virgo Maria, nos qui credimus quod virgo et mater Dei sis, credendo sentiamus quod pro nobis depreceris. Et qui confitemur te peperisse Deum et hominem, gaudeamus per te nobis advenire salutem. Et qui fatemur te omnibus hominibus meliorem gaudeamus per te percipere felicitatem. Et quotiescunque processerit ad nos divina miseratio tua, ne inflemur adsit tuitio. Et si venerit tribulatio, vel tentatio ne labamur, praesens sit tua sancta oratio. Sic quaeso, domina clemens, pro salute nostra preces funde in coelis, ut paradisi post obitum frui mereamur gaudiis.
55.3
O beata Dei genitrix, virgo Maria, templum Dei vivi, aula Regis aeterni, sacrarium Spiritus sancti. Tu virga de radice Jesse, tu cedrus de Libano, tu rosa purpurea in Jericho, tu cypressus in monte Sion; quae singulari privilegio sicut nescis in omnibus comparationem, ita nihilominus et angelicam superas dignitatem, cui novo et inaudito miraculo datum est ut Verbum quod ante saecula Deus genuit, fieret filius tuus, Deus et homo. Tu eum in fine saeculi genuisti, ut verus atque perfectus esset Dei Filius gemina quidem natura, sed una persona, Deus et homo, unus Emmanuel. O gloriosa puerpera, in qua sola reperitur fecunda virginitas, quae sic intemeratis visceribus Filium Dei protulisti ut illibatae pudicitiae cresceret integritas, non libido virginalis integritatis sigillum violaret.
55.4
Tibi, dum conciperes, Spiritus sanctus obumbravit; non( quod absit!) ut ipse in tuo sanctissimo utero fieret pro semine sobolis, sed potius virtute ac potentia Creatoris. De te summus Pontifex noster sui corporis hostiam sumpsit, quam in ara crucis pro totius mundi salute sacrificium obtulit. Tu lux oriens Nazareth. Tu laetitia Israel. Tu decus mundi. Tu nobilitas populi Christiani. O regina et domina mundi, scala coeli, thronus Dei, janua paradisi, audi preces pauperum, ne despicias gemitus miserorum. Inferantur per te vota nostra atque suspiria in conspectum Redemptoris; ut qui nostris excludimur meritis, per te locum obtineamus ad aures tuae pietatis. Dele peccata, relaxa facinora, erige lapsos, solve compeditos. Per te succidantur vepres et germina vitiorum, prodeant flores et ornamenta virtutum. Placa precibus Judicem, quem singulari puerperio genuisti Salvatorem, ut qui per te particeps factus est humanitatis nostrae, per te quoque nos consortes efficiat divinitatis suae. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
56
284 ORATIO LVI [al., LV]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. In Nativitate ejus.
56
Dignare me laudare te, virgo sacrata; da mihi virtutem contra hostes tuos, et contra hostem totius humani generis. Da mihi virtutem te humiliter deprecandi. Da mihi virtutem te cum precibus obnixe laudandi, per merita tuae sacratissimae nativitatis, quae nata es in mundum universae Christianitati gaudium, spes vitae et solatium. Quando nata es, Virgo sanctissima, tunc illuminatus est mundus. Stirps beata, radix sancta, et benedictus fructus tuus, quae sola meruisti Spiritu sancto plena virgo Deum concipere, virgo Deum portare, virgo parere, virgo post partum permanere. Miserere igitur mihi peccatori, et adjuva me, domina, ut sicut nativitas tua gloriosa ex semine Abrahae, orta de tribu Juda, clara ex stirpe David gaudium annuntiavit universo mundo; ita me gaudio vero repleat, et emundet ab omni peccato. Ora pro me, Virgo providentissima, vel laetissima gaudia tuae saluberrimae nativitatis velamen indulgentiae conferant cunctis meis peccatis. Sancta Dei Genitrix, florens ut lilium, ora tuum dulcem natum pro me misero peccatore. Amen.
57
ORATIO LVII [ol. LVI]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. In Annuntiatione ejus.
57
Precor te, Virgo dulcissima, per merita tuae saluberrimae annuntiationis, et per illud angelicum ave, quod accepisti a sancto Gabriele nuntio salutis tuae, nuntio Incarnationis Verbi divini, nuntio vitae aeternae, nuntio salutis nostrae per te, ut accipias preces nostras. Misericordissima domina, magna sunt peccata mea, sed major est gratia tua; quia tu es gratia plena, et Dominus tecum est; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Mater totius gratiae, ora pro me, ut sicut annuntiatio tua finis appropinquans exstitit veteri culpae, spes autem promissae gratiae, et omnibus exspectantibus eam in veritate origo et via fuit gratiae futurae; ita a me in honorem tui gaudii corde recogita, ore pronunciata ejusdem annuntiationis tuae recordatio fiat in me finis et abolitio totius culpae meae veteris ac novae, et gratia salutaris jugis castimoniae. Adjuva me, domina mea, spes viventium, et consolatio moestorum, subventrix inopum, miseratrix omnium, ut qui culpam meam per ipsa flagella moeroris et tristitiae et infirmitatis agnosco; per gaudia tuae sanctissimae annuntiationis de infirmitate remedium, et de moerore gaudium tua misericordia consequi merear; ut in utili moerore, in castimonia cordis et corporis, in humilitate mentis, in fidei integritate, et omni bonitate studeam de caetero placere Deo, et exsultet spiritus meus in Deo salutari meo omni tempore vitae meae. Sancta Dei Genetrix, succurre et intercede apud dulcem natum tuum pro me peccatore. Amen.
58.1
ORATIO LVIII [ol. LVII]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. In Partu ejus.
58.1
Virgo sanctissima, da mihi virtutem per merita tui sanctissimi virginei partus, contra hostes tuos. Benedicta es enim Maria, quae Dominum omnium portasti Creatorem saeculorum. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes Virgo. Beata viscera, quae portaverunt aeterni Patris Filium. Beata ubera tua, quae lactaverunt Christum Dominum. Beata et venerabilis es, Virgo Maria, omnium bonorum beatitudine plena. Beata mater, quae sola sine dolore genuisti, quia tu sola peperisti Virgo. Beata et benedicta inter mulieres; quia natus ex te Virgine Christus Deus noster, sua sanctissima nativitate primi parentis, et primae mulieris in dolore poenaliter parturientis solvendo maledictionem, dedit per te sine dolore parturientem, dimissa veteri culpa, novae gratiae et salutis aeternae mellifluam benedictionem. Per gaudia tui sanctissimi virginei partus miserere mei, domina mea, et exaudi orationem meam. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
58.2
In peccatis sum natus, et in peccatis conversatus sum per omne tempus vitae meae. Tu autem, domina mea, sine tactu pudoris inventa es mater Salvatoris. Miserere mihi immundo, qui in peccatis conceptus et nutritus sum; et adjuva me tuis sanctis precibus, Virgo serenissima: ut sicut nativitas filii tui Domini nostri Jesu Christi ruina fuit horribilis tristitiae, nativitas universis fidelibus novae exsultationis; ita et mihi haec eadem gaudia Dominicae Nativitatis sint initium vitae religiosae et salutaris continentiae, et ruina totius injusti moeroris et iniquae tristitiae, et nativitas spiritualis gaudii et exsultationis, et amor et desiderium coelestis patriae et supernae laetitiae. Sancta Dei genitrix, succurre et intercede apud dulcem tuum natum pro me peccatore. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note