Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
58.1
ORATIO LVIII [ol. LVII]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. In Partu ejus.
58.1
Virgo sanctissima, da mihi virtutem per merita tui sanctissimi virginei partus, contra hostes tuos. Benedicta es enim Maria, quae Dominum omnium portasti Creatorem saeculorum. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes Virgo. Beata viscera, quae portaverunt aeterni Patris Filium. Beata ubera tua, quae lactaverunt Christum Dominum. Beata et venerabilis es, Virgo Maria, omnium bonorum beatitudine plena. Beata mater, quae sola sine dolore genuisti, quia tu sola peperisti Virgo. Beata et benedicta inter mulieres; quia natus ex te Virgine Christus Deus noster, sua sanctissima nativitate primi parentis, et primae mulieris in dolore poenaliter parturientis solvendo maledictionem, dedit per te sine dolore parturientem, dimissa veteri culpa, novae gratiae et salutis aeternae mellifluam benedictionem. Per gaudia tui sanctissimi virginei partus miserere mei, domina mea, et exaudi orationem meam. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
58.2
In peccatis sum natus, et in peccatis conversatus sum per omne tempus vitae meae. Tu autem, domina mea, sine tactu pudoris inventa es mater Salvatoris. Miserere mihi immundo, qui in peccatis conceptus et nutritus sum; et adjuva me tuis sanctis precibus, Virgo serenissima: ut sicut nativitas filii tui Domini nostri Jesu Christi ruina fuit horribilis tristitiae, nativitas universis fidelibus novae exsultationis; ita et mihi haec eadem gaudia Dominicae Nativitatis sint initium vitae religiosae et salutaris continentiae, et ruina totius injusti moeroris et iniquae tristitiae, et nativitas spiritualis gaudii et exsultationis, et amor et desiderium coelestis patriae et supernae laetitiae. Sancta Dei genitrix, succurre et intercede apud dulcem tuum natum pro me peccatore. Amen.