Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10630 Oratio4
5.1
ORATIO V. AD DEUM. Ad obtinendam cordis compunctionem in oratione.
5.1
Ignosce, Domine, ignosce pie, ignosce et miserere, parce ignorantiae meae et multae imperfectioni meae. Noli me tanquam temerarium reprobare, quod audeam servus, utinam vel bonus et non etiam inutilis et malus, et ideo valde malus quia te omnipotentem Deum nostrum terribilem et nimis metuendum sine cordis contritione et lacrymarum fonte, sine reverentia debita et tremore laudo, benedico, atque adoro. Si enim angeli te adorantes et laudantes tremunt mira exsultatione repleti, ego peccator, dum tibi assisto, laudes dico, sacrificium offero; cur non corde paveo, vultu palleo, labiis tremo, toto corpore inhorresco, sicque obortis lacrymis coram te indesinenter lugeo? Volo, sed non valeo, quia nequeo quod desidero. Hinc enim mecum vehementer admiror, dum te nimis terribilem oculis fidei cerno.
5.2
Sed quis hoc sine ope gratiae tuae? Universa enim salus nostra magna misericordia tua. Miserum me, quomodo sic insensata facta est anima mea ut non terreatur terrore nimio, dum stat ante Deum, et suas illi laudes decantat? Miserum me, quomodo sic induruit cor meum ut oculi mei indesinenter non producant flumina lacrymarum, dum conservus sermocinatur coram Domino suo, homo cum Deo, creatura cum Creatore, qui factus est ex limo cum eo qui omnia fecit ex nihilo? Ecce. Domine, pono me ante te, et quid in secretis de me sentio, paternis auribus non taceo. Tu dives in misericordia, et largus in praemiis, da mihi de bonis tuis, ut ex eis serviam tibi. Non enim aliunde possumus tibi servire neque placere nisi de tuo munere.
5.3
Confige, quaeso, timore tuo carnes meas; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Utinam sic te timeret peccatrix anima mea, quomodo ille vir sanctus qui dixit: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Dator enim omnium bonorum Deus, da mihi inter laudes tuas fontem lacrymarum simul cum cordis puritate et mentis jubilatione; ut perfecte te diligens, et digne te laudans, ipso cordis palato sentiam, gustem, et sapiam quam dulcis et suavis es, Domine, sicut scriptum est: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Beatus vir qui sperat in eo. Beatus populus qui scit jubilationem. Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco quem posuit. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te.

Intertext edge

Open linked passage

Note