Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
59.1
285 ORATIO LIX [ol. LVIII]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. In Purificatione ejus.
59.1
O virgo serenissima, per merita tuae piissimae purificationis da mihi virtutem contra hostes tuos; Virgo sanctissima, corpore castissima, moribus omnium pulcherrima. Virgo virginum, nec corde unquam polluta, nec ore, sed tota pulchra, tota sine macula. Intemerata virgo corpore, intemerata virgo mente, nihil debens legibus, nullis tacta excessibus, ut humilitatis in te ostenderes exemplum, imples purificationis officium pollutis matribus statutum. Ad templum detulisti tecum mundandum, qui tibi integritatis decus homo genitus adauxit. Intacta genitrix ad templum detulisti tecum mundandum, qui delicta nostra intelligens, quia illi omnia nuda sunt et aperta, ab occultis nostris quotidie per confessionem et poenitentiam mundat, et ab alienis per spiritum continentiae parcit servis suis. Ad templum detulisti tecum mundandum, cujus sanguis in cruce passionis suae ab originali nos lavans contagio quotidie etiam in ara crucis per sacrosancta mysteria et nos poenitentes et confessos emundat a nostris criminibus. Ad templum detulisti tecum mundandum, qui pro nobis Pontifex factus secundum ordinem Melchisedech quotidie compatitur infirmitatibus nostris, et est misericors nobis, et Pontifex fidelis ad Deum propitiando peccata populi, quotidie nos Deo Patri reconciliat, et per id quod Deo Patri offert Deus de Deo quotidie, si conversi fuerimus et peccata nostra confessi. Fidelis et justus et patiens Deus ignoscet nobis et absolvet nos.
59.2
In nomine ejus, Virgo integerrima, confugio ad te. In ejus ergo nomine dulcissimo et amore, suscipe me, domina mea clementissima, confugientem ad te, et adjuva me per merita tuae castissimae purificationis, ut sentiam et gaudeam me a sordibus conscientiae ita perenniter purificari, ut nunquam doleam de caetero me aliqua contagione aut perpetratione sceleris coinquinari. Sancta Dei Genitrix, suscipe et intercede pro me peccatore apud tuum dulcem natum Jesum Christum benedictum fructum ventris tui, et miserere mei.
60.1
ORATIO LX [ol. LIX]. AD SANCTAM VIRGINEM MARIAM. In Assumptione ejus.
60.1
Virgo serenissima, Dei genitrix sancta Maria, per merita tuae gloriosae assumptionis, et per amorem tui dulcissimi filii, a quo assumpta es in coelum, da mihi virtutem contra hostes tuos, et in regnum aeternum ingredi. Felix namque es sacra virgo Maria, et omni laude dignissima, quia ex te ortus est sol justitiae Christus Deus noster. Sicut cedrus exaltata in Libano, et sicut cypressus in monte Sion, quasi myrrha electa dans suavitatem odoris( Eccli. XXIV, 17, 20). Exaltata super choros angelorum gaudens et gloriosa in perpetuum regina coelorum, ubi adjuvas omnes qui te dominam glorificant, et sanctum nomen tuum humili prece frequentant.
60.2
Beata ergo et venerabilis virgo Maria, quae benigna es omnibus ad te pio corde clamantibus, pia et exorabilis esto mihi peccatori te humiliter invocanti; sub tua protectione confugio, ubi infirmus accepi virtutem. Illam animi et corporis virtutem cum tuo praesidio fac me accipere, ut per te liber a peccatis et desideriis peccatorum, sine timore de manu inimicorum visibilium et invisibilium liberatus filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum possim omni tempore benedicere, et semper laudem ejus in ore meo habere. O Virgo gloriosa, quae mortem subiisti, sed mortis nexibus deprimi non potuisti, quia tu sola Virgo genuisti eum, qui erat mors mortis, et morsus inferni. Adjuva me per mortem tuam, et per gaudia tuae assumptionis in coelum, ut residuum vitae meae possim cum sincera fide tuo adjutorio ducere, et finem vitae meae feliciter terminare in cinere et cilicio in terra prostratus cum lacrymis; in confessione et poenitentia peccatorum meorum; insuper, quod majus est, in confessione nominis Christi, et in perceptione corporis et sanguinis ejus; et in commendatione spiritus mei in manibus misericordiae suae. Ora pro me, sancta Dei Genitrix, ut qui conscius peccatorum multorum tribunal filii tui tremebundus perhorresco, per tuam venerabilem intercessionem gaudeam emundari ab omnibus criminibus meis, cordis compunctione irrigante, et rore piissimae confessionis a te exhibito. Nulla de caetero macula peccati anima mea inquinetur; sed mundo corde et casto corpore per merito tuae saluberrimae nativitatis, annuntiationis, et sanctissimi virginei partus tui, et castissimae purificationis, et gloriosissimae assumptionis in excelso coelorum palatio possim praesentari, in quo gloriosa exsultas et regnas regina angelorum et hominum, Mater Domini nostri Jesu Christi. Succurre meis criminibus, mater misericordiae, tuis virgineis precibus veniam mihi obtinendo apud tuum dulcem natum Jesum Christum Dominum nostrum. Qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat benedictus, etc.
62
ORATIO LXII [ol. LXI]. AD ANGELUM CUSTODEM.
62
Obsecro te, angelice spiritus, cui ego ad providendum commissus sum a Deo, ut custodias me indesinenter et protegas, visites et defendas ab omni incursu diaboli vigilantem et dormientem, nocte ac die, horis continuis ac momentis confove me; ubicunque ideo comitare mecum. Repelle a me omnem tentationem Satanae, et quod mea non exigunt merita, tuis precibus obtine apud misericordissimum judicem et Dominum nostrum, qui te mihi tutorem assignavit, et me tibi commendavit, ut nihil in me loci habeat contrariae virtutis admistio. Cumque me per abrupta vitiorum deviare perspexeris, per semitas justitiae ad Redemptorem meum reducere satagas me, et in quacunque angustia me perspexeris, auxilium Dei omnipotentis tuo obtentu super me esse sentiam. Precor ergo, si fieri potest, ut notum mihi facias finem meum, et cum de hoc corpore eductus fuero, non dimittas malignos spiritus terrere me, aut illudere, neque in foveam desperationis inducere. Et non me derelinquas, donec perducas ad visionem Conditoris mei, ubi perenniter cum omnibus sanctis tuo interventu merear laetari, praestante Domino nostro Jesu Christo.
63.1
ORATIO LXII [ol. LXIII]. AD SANCTUM JOANNEM BAPTISTAM. Cum recordatione peccatorum.
63.1
Sancte Joannes, tu ille Joannes, qui Deum baptizasti, tu prius ab archangelo laudatus quam genitus a patre; prius plenus Deo quam ex matre; prius noscens Deum, quam notus in mundo, tu ante monstrans matri gravidam Matrem Dei, quam gravida mater tua te dici: tu es de quo dixit Deus: Inter natos mulierum non surrexit major. Ad te, domine, tam magnum, tam sanctum, tam beatum, ad te venit scelerosus vermis, aerumnosus homuncio, jam emortuo sensu vix se dolens, sed mortua anima sibi nimis dolendus peccator. Ad te, tam magne amice Dei, valde timens venit dubius de salute sua, quia certus de magna culpa sua, sed sperans de majori gratia tua. Major enim est gratia tua, domine, quam culpa mea, quia plus potes apud Deum quam delere scelera mea. Ad te ergo, domine, quem gratia fecit tam amicum Dei, ad te fugit anxius, quem iniquitas fecit tam reum Dei; ad te, quem tam beatum fecit gratia, ego quem tam miserum fecit nequitia. Vere, domine, fateor, iniquitas mea me fecit talem; sed te talem, non tu, sed gratia Dei tecum. Memento ergo, domine, ut sicut gratia Dei te sic sublimavit, sic misericordia tua erigat quem culpa sua sic humiliavit.
63.2
Heu me, qualem me feci? qualis eram? Deus, qualem me fecisti, et qualem me iterum feci? In peccatis eram conceptus et natus; sed abluisti me, sed sanctificasti me, et ego pejoribus sordidavi me. In necessariis eram tunc natus, nunc sum in spontaneis volutatus; in illis nesciens conceptus, istis volens plenus et opertus; ex illis misericorditer a te eductus, in haec misere a me inductus; ab illis pie redemptus, in istis impie peremptus. Sanaveras, pie Deus, animam a parentibus vulneratam, ego impius interfeci sanatam. Exueras, misericors Domine, vetustis pannis originalis peccati, et indueras me veste innocentiae, promittens alteram incorruptibilitatis, et ego, illa rejecta quam dedisti, operui me sordibus nequitiae; illa despecta quam promisisti plus elegi dolores aeternae miseriae. Filium irae tuae fecisti filium gratiae tuae; et ego, illa contempta, feci me filium odi tui. Reformasti in me amabilem imaginem tuam 288, et ego superimpressi odibilem imaginem. Heu, heu! cujus? Cujus, miser et demens homuncio, cujus imaginem superimpressi super imaginem Dei? O cur vel non puduit facere quod sic expavesco dicere? O cur non odi ejus imitationem, cujus sic horreo nomen? Ille sponte cecidit, ego volens sordui. Sed ille, nulla praecedente delicti vindicta, superbiens peccavit; ego, visa ejus poena, contemnens ad peccatum properavi. Ille semel in innocentia constitutus, ego restitutus; ille contra eum, qui se fecit et referit, ille dereliquit Deum promittentem, ego fugi Deum prosequentem; ille perstat in malitia Deo reprobante, ego in illam cucurri Deo revocante; ille obduratus ad punientem, ego obduratus ad blandientem. Etsi ambo contra Deum, ille contra nec requirentem se, ego contra pro me morientem.
63.3
O infelix et nimis infelix homuncio, si tamen non omnis recessit humanitas ubi tanta malitiae incessit immanitas! Ecce cujus imaginis horrebam horrorem, in multis aspicio me horribiliorem. Fuge, fuge, tu, horribilis nescio quae substantia, fuge teipsam exterrita a teipsa. Sed, vae, fugere te non potes. Ne ergo aspicias te, quia non toleras te. Nam si tolerare potes sine doloris horrore, hoc ipsum ne toleres, quia tolerare potes. Quanto enim hoc potes, tanto primo peccatori similior, et Deo es intolerabilior. Non enim est fortitudo, sed mentis hebetudo, non est sanitas, sed obdurata iniquitas; non est ex consolatione, sed ex damnatione. Ne ergo sine inani rugitu cordis tui toleres horrorem interioris vultus tui. Quia ergo fugere te non potes, vel te non aspicias, quia te non toleras. Sed ecce pejus, si non aspicio me; nam egomet fallo me.
63.4
O nimis gravis angustia! si me inspicio, non tolero meipsum; si non inspicio, nescio meipsum. Si me considero, terret me facies mea; si non considero, fallit me damnatio mea. Si me video, horror est intolerabilis; si non video, mors est inevitabilis. Malum hinc, pejus inde; malum undique. Sed nimis malum hinc, nimis pejus inde, et nimis malum undique. Nimis enim miser, quem torquet conscientia sua quam fugere non potest. Nimis miserior quem exspectat damnatio sua, quam vitare non potest. Nimis infelix qui ipse sibi est horribilis. Nimis infelicior, cui mors erit aeterna sensibilis. Nimis aerumnosus, quem terrent continui de sua foeditate horrores. Nimis aerumnosior, quem torquebunt aeterni pro sua iniquitate dolores. Malum hoc, et malum hoc; sed nimis hoc, et nimis hoc.
63.5
Peccare, quam mala et quam amara res es! peccata, quam faciles aditus, quam difficiles exitus habetis! Peccatores, quo vos inducitis? Intra quos vectes vos includitis? Intelligite, intelligite quam malum et quam amarum est reliquisse Dominum. Qui peccastis, reddite; volentes peccare, nolite. Nolite, inquam, nolite. Vere malum et amarum est, expertus sum; in hoc ipso sum. Aut enim continui dolores torquebunt poenitentem vitam meam, aut aeterni cruciatus vexabunt puniendam animam meam. Utique est malum et amarum utrumque. Et certe juste angitur reus Dei inter malum et pejus; nimis malus, inter nimis malum, et nimis pejus. Juste fit, recte fit, juste judex meus; sed utique tu es ipse Deus et Dominus et Creator meus. Tolle ergo, Creator, tolle tantum malum de creatura tua, si gratias agit quia est factura tua. Erue, Domine, erue de tantis malis servum tuum, si gaudet fateri te Dominum suum. Parce, Deus, parce peccatori tuo, si non desperat de bonitate tua; nam etsi judicem sic me nequius illo primo peccatore deliquisse, non odi te ut ille, nec detestor bonitatem tuam. Renova ergo per merita magni baptistae tui, renova in me gratiam baptismi tui. Praevenit me gratia tua, subsequatur me misericordia tua. Da per poenitentiae lamentum quod dedisti per baptismi sacramentum. Dona petenti quod donasti nescienti. Reforma faciem quam foedavi, restaura innocentiam quam violavi. Qui abstulisti peccata quae attuli nascendo, tolle peccata quae contraxi vivendo. Tolle, qui tollis peccata mundi, quia ista sunt peccata mundi, quae porto de conversatione mundi. Tolle, qui tollis peccata mundi, per merita illius qui hoc testimonio te ostendit mundo, tolle peccata quae contraxi in mundo. Tolle de me quod non est ex te, quia odi quod est a me, et adhuc spero de te.
63.6
Et tu, sancte Joannes, qui ostendisti mundo tollentem peccata sua, per gratiam tibi datam, fac mihi hanc misericordiam ut tollat peccata mea. Tu, Deus, tollis peccata mundi; tu, amice ejus, dicis: Hic tollit peccata mundi. Ecce ante vos onustus peccatis mundi. Tu tollis, et tu dicis: Ecce me cui tu tollas, quod tu dicis. Ecce medicus, et testis ejus; et ecce aeger, servus medici, et opus ejus, rogans medicum et testem ejus. Vere medice, oro te, sana me. Verax testis ejus, precor te ora pro me. Proba te mihi in me, tu actum tuum, tu dictum tuum. Experiar quod audio, sentiam quod credo. Jesu, bone Domine, si tu operaris quod ille testatur, fiat in me opus tuum. Joannes monstrator Dei, si tu testaris quod ille operatur, fiat in me verbum tuum. Sana me, Domine, tu cujus est sanare. Impetra mihi hoc, domine, tu qui potes impetrare. Tu enim es magnus Dominus, et tu coram Domino magnus. Tu summe potens per teipsum, et tu valde potens apud ipsum. Tu summe bonus Deus, et tu valde bonus amicus ejus, qui est in aeternum misericors et benedictus Deus. Amen.
64.1
ORATIO LXIV [ol. LXIII]. AD SANCTUM PETRUM APOSTOLUM. Cum lamentabili deploratione peccatorum.
64.1
Sancte et benignissime Petre, fidelis pastor ovium Dei, princeps apostolorum, princeps tantorum principum, qui ligas et solvis quod vis, qui sanas et resuscitas quem vis, qui das regnum coelorum cui vis: magne Petre, magne, tot et tantis donis ditate, tot et tantis dignitatibus sublimate; ecce ego pauperrimus et infimus homuncio, multis et gravibus aerumnarum circumdatus angustiis, miserabiliter indigeo auxilio tuae magnae potentiae: sed nec os meum habet verba, quibus necessitatem meam, sicut ipsa est, exprimat, nec cor meum habet devotionem quae de tam infimo ad tuam tantam sublimitatem attingat. Iterum atque iterum conor mentem meam torpentem concitare, et dissolutam per inania restringere: sed omnibus viribus collectis, nec torporis sui tenebras, quas contraxit de sordibus peccatorum suorum, potest dirumpere, nec in eadem intentione diutius valet consistere. Heu me miserrime miserum! Ita quippe est, non est simulatio; ita est.
64.2
Quis ergo subveniet misero, qui nec valet exhibere tribulati vocem, nec dolentis mentem? O magne Petre, si clamor tribulationis meae non ascendit usque 289 ad te; respectus tuae pietatis descendat usque ad me, dirumpat duritiam meam, scindat tenebras meas, circumspiciat aerumnas meas. Respice, benigne pastor, commissi tibi gregis ovem, et miserere miserabiliter laborantem, et, non quantum sua mala exigunt, sed quantum permittunt, orantem. Ecce enim ante fidelem pastorem jacet et gemit morbida ovis coram Domino pastoris et ovis. Fugitiva redit, erroris et inobedientiae veniam petit. Pio medico et pastori morsus luporum et scissuras vulnerum, quae errando incurrit, et ulcera quae longa incuria nutrivit, revelat, et misereri sibi dum adhuc spiritum trahit, plus miseriam suam coram misericorde pastore expandendo quam obsecrando, exorat.
64.3
Pastor bone Petre, ne sis exoratu difficilis, ne avertas misericordes oculos; respice, precor ne abjicias poenitentem, ne differas exaudire supplicantem. Quia enim fastidivit salutifera pascua, languet defectu virium; quia indulsit pestiferis, torquetur attactu morborum. Adulta ulcera, et illisa vulnera putrescendo pejorata cito eam trahunt ad mortem. Lupi jam gustato ejus sanguine, exspectantes abjiciendam in insidiis latent. Inimicus ejus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens eam ut devoret. Pastor fidelis, converte oculos tuos ad eam, et recognosce tibi commissam. Si enim erravit, tamen Dominum et pastorem non negavit. Inspice in faciem ejus, et adverte signum Domini tui et ejus. Si sub tanto squalore non agnoscis faciem lotam et candidatam in fonte Christi, agnosce vocem confessionis sub nomine Christi, qui ter interrogans utrum eum amares. tibi ter confitenti dixit: Pasce oves meas. Certe amator est ovis, qui ante commendationem sic discutit amorem pastoris. En confiteris te amatorem ejus, et haec confitetur se ovem ejus. Cur ergo spernis ovem Christi, pastor ejus? Petre, pastor Christi, recollige ovem Christi. Dominus tuus imposuit in humeros suos gaudens quaesitam et inventam, ne repellas eam redeuntem et supplicantem; Dominus emit eam sanguine suo nondum natam, pastor ejus ne vilipendas jam renatam, et tam diligenter tibi commendatam. Heu! quandiu non sentiet se receptam, curatam et refocillatam.
64.4
O sancte Petre, si te non movet nomen pastoris et ovis, moveat te nomen apostoli, principis apostolorum, et nomen Christianae animae. Nempe haec est ovis a me tibi oblata, anima mea, baptismo Christi regenerata. Haec vulnera, quae dixi, haec ulcera, hae scissurae non sunt ovinae carnis, sed sunt spiritus rationalis. Haec fames, hi defectus virium, hae torsiones non sunt pecorini ventris, sed sunt humanae mentis. Hi lupi et hi leones non sunt quadrupedes, sed daemones. Haec tanta mala, paupertas est virtutum, et coacervata peccata. Quia igitur nondum sentio me exauditum, urgentibus angustiis, a principio repetam narrationem meam, et multiplicabo orationem meam. Exponam coram janitore regni coelorum et principe apostolorum fidelem animam miseram sub regno peccatorum, ad regnum coelorum inhiantem, et ob hoc Petrum janitorem regni coelorum et principem apostolorum invocantem.
64.5
Ecce ergo, misericors Petre, coram te exhibeo animam meam nervis virtutum dissolutam, catenis vitiorum ligatam, pondere peccatorum aggravatam, delictorum sordibus foedatam, discissam vulneribus daemonum, putridam et fetidam ulceribus criminum. His et aliis gravibus malis, quae melius me vides, obrutam, oppressam, circumdatam, obvolutam, bonorum omnium relevamine, ut cernis, destitutam. Ecce miseram animam, et misericordem apostolum Petrum, coram misericorde Deo, qui apostolo Petro misericordiam fecit et facere praecepit, et faciendi potestatem dedit. Ecce miseria, et ecce misericordia. Misericordia Dei, et Petri apostoli ejus; miseria animae Deum confitentis, et Deum et Petrum invocantis. Ergo miseria premet diutius animam ad Deum et Petrum respicientem, et videbit hoc misericordia Dei et Petri?
64.6
O Deus, et tu major, apostolorum ejus, quae est haec miseriae meae immanitas, si non potest adversus eam misericordiae vestrae immensitas? Aut si potest, sed non vult, quae est haec enormitas culparum mearum, quae excedit multitudinem miserationum vestrarum? An quia cuncta, quae peccavi, non confiteor! en cuncta quae scitis me peccasse, vera esse confiteor. An quia nec sufficienter poenitendo, nec malis bona rependendo, satisfacio? Utique sic est, fateor; sed haec est ipsa miseria qua torqueor. Ergo quo plus coarctat miseria, plus lenta erit misericordia? O inauditum verbum a misericorde in supplicantem! Sed intelligo, juste Deus, intelligo quid respondeas animae meae: Merito patitur quod sponte subiit, et digne non exauditur quae non obedivit. Heu! desperationis amaritudo? Agnosco certe, agnosco hanc sententiam esse justitiae, non misericordiae. Quis vocavit justitiam in causam meam? Cum misericordia sermo mihi erat, non cum ea. Panem misericordiae mendicat a te, Deus, in tribulatione aerumnosa anima mea. Cur lapide justitiae perfringis ossa ejus? Misericordia tua, misericors Deus, per merita et intercessionem beati Petri apostoli tui, acceleret et eruat eam dimittendo peccata ejus. Sancte Petre, princeps apostolorum, per misericordiam tibi factam et potestatem tibi datam, solve vincula ejus, sana vulnera ejus. Libera eam de miseria regni peccatorum; et introduc eam in beatitudinem regni coelorum, ut tecum gaudens, gratias agens, laudet Deum in saecula saeculorum. Amen.
65.1
ORATIO LXV [ol. LXXII]. AD SANCTUM PAULUM APOSTOLUM. Cum terrore judicii extremi et peccatorum.
65.1
Sancte Paule, tu magne Paule, tu ille qui unus ex magnis apostolis Dei, omnes alios tempore sequens, labore et efficacia praecessisti in agricultura Dei. Tu qui adhuc mortalitate gravis raptus es usque ad tertium coelum, et raptus in paradisum, audisti quae non licet homini loqui. Tu inter Christianos non solum tanquam nutrix fovens filios suos, sed et sollicitudine mirabilis affectus iterum parturiens filios tuos. Tu, inquam, omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceres. Ad te, domine, ad te his et aliis multis dictis et factis mundo cognitum apud Deum esse magnae potestatis, et erga homines immensae pietatis, ad te venit unus certe nimis peccator, unus nimis accustus apud potentem et districtum judicem Deum, non uno, non paucis, sed innumeris criminibus; non solum parvis, sed et immensis; non dubiis, sed certis; non brevi accusatione, sed tam longa quam longa est vita ejus; non uno accusatore, sed tot quot sciunt delicta ejus. Nam ipse judex est districtus accusator meus, et ego sum manifestus peccator eius. Omnes etiam spiritus boni et mali coram Deo accusant me cum eo: boni, quia Deo debent aequitatem; mali, quia meam servant iniquitatem: boni, quia testantur veritatem quam considerant; mali, quia quaerunt poenam meam quam desiderant. Ipsi quoque judicant in hoc meam nequitiam, quia sciunt me debere damnari secundum justitiam.
65.2
Heu! quot judices, quot accusatores super unum miserum! quam graves super imbecillem! quam districti super manifestum! Heu! quem habebit excusantem, qui Deum habet accusantem? Quis vel unus erit intercessor ejus, si omnes sunt accusatores et judices ejus? Sed et ego ipse, conscientia cogente, sum accusator et judex meus. Fateor enim me nimium deliquisse, et ideo gravem damnationem meruisse.
65.3
O ipsa etiam irrationalia et insensibilia, si non sum insensibilis, me confundunt. Intelligo enim coram omni creatura me debere erubescere, quia in illum peccavi qui tam potens est ut posset, et tam bonus ut vellet eam facere. Confundor et a meipso, quia et ego factus sum ab ipso. Vae, unde tot et tanta mala irruunt, quae sic miserum istum obruunt? Peccata mea mala, de vobis in me fluunt haec omnia mala. Vos attrahitis accusatores, vos removetis excusatores, vos damnatorem adducitis; vos intercessorem excluditis, vos provocatis ultorem, vos avertitis indultorem, vos intellectum vestram inducitis in timorem et confusionem, vos ab illo abscinditis spem et consolationem, vos in aeternum interitum impellitis, vos auxilium omne repellitis. Et ut miserius sit quidquid mihi misere facitis, hoc insuper ad cumulandam miseriam additis, ut cum vere res ita sit, sic mihi sit quasi non ita sit. Sic enim esse veritas ostendit, et tamen affectus non sentit. Sic ratio docet, et cor non dolet. Sic video quia est, et, heu! nequeo liquefieri totus in lacrymas, quia sic est. Si hoc possem, forsitan sperarem, sperando orarem, orando impetrarem. Cum vero sensus et dolor in me secundum aerumnas meas non sit, qualiter sperabo? quomodo sine spe orabo? quid sine oratione impetrabo?
65.4
Infelix homuncio, ad quid devenit oratio tua? quo evanuit spes et fiducia tua? Incoeperam orare cum fiducia temeritatis, et occurrit desperatio ex intellectu veritatis, et deficit oratio ex desperatione alicujus erga me pietatis. Si enim quidquid est, juste contra me est, cujus pietas mecum est? Si omnia quae sunt, recte mihi sunt adversa, cujus miseratio ad me erit conversa? Si Creator et creatura merito me despicit, cujus aspectus me respicit? Miser peccator, si sic est, nihil tibi remanet, nisi a spe torpere, et ab oratione tacere, et sic semper in miseria tua jacere. Utique qui te sponte fecisti miserum, juste necesse est semper te esse miserum. Utique misera delicta, sic redditis vestra promissa. Dum attrahitis, dulcia promittitis; cum pertrahitis, possessum vestrum amaritudine perfunditis. Dum suadetis, ungitis; postquam persuadetis, usque ad mortem animae pungitis. Dum vocatis in foveam vestram, quasi facilem reditum per poenitentiae dolorem monstratis; cum vero praecipitatis, praecipitatum obruitis, obrutum obcaecatis, obcaecatum obduratis, obdurato omnem exitum obturatis. Et sic miserum vestrum deceptum, captivatum, ligatum facitis desperare, tacere, et insensibilem, velut perditum Dei et oblitum Dei jacere, donec illum vendatis mercatoribus inferni, qui merces suas comportant in lacum mortis. Hoc totum de me fecistis, haec omnia expertus sum, nisi quia nondum mercatoribus illis traditus sum. Quod tamen et ego exspecto misere timendo, et illi praestolantur maligne gaudendo.
65.5
Heu! quam malum est sic desperare, sic tacere, sic jacere! Et heu! quam vanum est sine spe clamare, sine spe conari! Deus, cujus bonitas non exhauritur, cujus misericordia non exinanitur, cujus scientia non deficit, cujus potestas quod vult efficit, unde potero respirare qui sic ob peccata mea cogor desperare? Nam etsi irascaris peccantibus, soles tamen, benigne Domine, dare consilium petentibus; doce me, Domine, unde debeam sperare ut possim orare. Orare namque te volo; sed nec scio, propter ignorantiam meam, nec possum, propter duritiam meam, et prohibeor desperatione, propter iniquitatem meam. Quaero aliquid quod me excuset, et nihil est quod me non accuset. Quaero qui oret pro me, et invenio quidquid est esse contra me. Quaero qui miseri misereatur, et omne quod est misero adversatur.
65.6
Jesu, bone Domine, cur de coelo venisti? Quid in mundo fecisti? Ad quid te morti dedisti, nisi ut peccatores salvares? Sancte Paule, quid aliud mundum perambulando docuisti? Ad hanc fidem ipse et apostoli ejus, et tu maxime nos peccatores invitatis, hoc solum tutum refugium nobis monstratis. Quomodo ergo non sperabo, si hoc credo, et in hac fide peto? Aut quomodo me frustrabitur spes ista, si de qua nascitur, non me fallit fides ista? Jesu Deus, et tu apostole ejus, huic fidei peccator me vestro monitu credo, in hanc me jacto, imo jam olim jactavi. Hac inductui accessi vos oraturus. In hac peto, in hac quaero, in hac pulso, ut peccatori miseramini; tu parcendo, tu intercedendo; tu salvando, tu orando. Hac fide coram vobis me obvolvo, ut possim latere inquisitores et exactores peccatorum meorum, et tui, Deus, districti judicii percussionem. Hanc petit vestro consilio peccator absconsionem; obsecro, ne prodatur judicio vestro ad damnationem.
65.7
Sed heu! ecce occurrit et aliud grave malum. Sperabam me per fidem spem obtinere, et ecce video nec fidem me tenere. Putabam me in hac fide esse obvolutum, et cognosco ab illa me exutum. Confidebam me in illa latitare, et sentio me ab illa exsulare; fides enim sine operibus mortua est; fides vero mortua, fides non est. Qui ergo mortuam fidem habet, fidem non habet. Vae! fecunditas malorum operum prohibebat me spem habere, et sterilitas bonorum operum probat me fide carere. Vae male agenti! vae bona negligenti! sicut enim necesse est in malis operibus Deo displicere, ita impossibile est sine fide, quae bonis operibus nulla est, Deo placere.
65.8
Imo si justus ex fide vivit, qui fidem non habet, mortuus est. Sed si sterilis bonorum mortuus est, fertilis malorum quanto magis mortuus est? Nam si arbor, quae non facit fructum bonum, excidit ut arida, quae facit fructum malum, utique eradicatur ut noxia. Mors haec non carnis est, sed animae. Quam magis, et quam pejus moritur qui hac morte moritur, quam qui carnis morte moritur. Omnis enim humana caro mortua aliquando resurgit, sed non omnis anima mortua resurgit. Et magis perimit mors illa, quae aufert vitam forsitan nunquam reversuram, quam quae tollit vitam ex necessitate quandoque redituram. Et pejus moritur qui perdit vitam justitiae, per quod perdit vitam beatam, quam qui amittit istam miseram vitam. Denique valde magis et miserius interit qui dimittit vitam, quae servata et amissam corporis vitam meliorem restituit, et sine qua expedit nec natum esse, quam qui deserit illam, sine qua nihil prohibet animam beatam esse. Haee misera vita vivo, et ab hac beata vita mortuus sum. In eo vivo quod de me vilius est; in eo mortuus sum quod melius est. Plus ergo mortuus sum quam vivus; et deterius mortuus sum quam carne moriturus sum. Non enim mors illa mala mihi erit, nisi quia ista jam praecedit.
65.9
Sancte Paule, veni ad te ut peccator reconciliandus, et ecce inventus sum coram te mortuus resuscitandus. Veni ut reus opus habens intercessore, et inventus sum male mortuus, indigens resuscitatore. Ut miser veni, et miserrimum me inveni. Accessi velut vivus accusatus, et ecce coram te sum mortuus damnatus. Nam etsi nondum sum traditus morti torquenti, jam tamen dimissus sum morti illam attrahenti. Nam licet nondum sim detrusus in carcerem tormentorum, tamen jam sum conclusus in fovea peccatorum. Quamvis enim non sum adhuc in inferno sepultus, jam sum tamen ut sepeliendus, delictis obvolutus. Hoc erat certe, quod orare nec poteram nec sciebam. Hoc erat vere, quia me omni rei exsecrabilem intelligebam, et velut insensibilis non dolebam. Intelligebam per naturae rationalitatem, non sentiebam per mortis insensibilitatem. Vere mortuus eram, et mortuus veni, et ideo me mortuum inveni.
65.10
O Deus, quis orabit pro mortuo isto? Sancte Paule, tibi attuli eum; ne avertaris eum; ora pro eo. Domine, Elias et Eliseus, ut mortuos suscitarent, mortuis se junxerunt, et membra membris, viva mortuis coaptaverunt. Domine, vivi mortuos attactos vivificaverunt, et mortui vivis nihil nisi gloriam intulerunt. Domine, tu quoque dicis teipsum omnia omnibus factum, ut omnes lucrifacias. Amice Dei, exempla aliorum me faciunt praesumere, dicta tua me hortantur confidere. Dicam ergo, domine, dicam; domine, domine, descende ad mortuum istum, expande te super mortuum istum, fac te non mortuum, sed tanquam mortuum istum. Calefiat confotus tuae compassionis attactu mortuus iste, revivat tuae potestatis effectu mortuus iste, ut vivus glorificet Deum et te mortuus iste. Domine, non es impotens hunc mortuum suscitare, quia teste Deo sufficit tibi gratia Dei. Nam si in terra degenti tibi suffecit, utique in coelo manenti non defecit. Cur, domine, diutius jacebit oblatus tibi mortuus sine vita, cum Deus testetur tuam potentiam, et tu testeris ipse tuam pietatem? Domine Deus, tu dicis Paulo: Sufficit tibi gratia mea. Sancte Paule, tu dicis nobis: Omnibus omnia sum factus. Et ecce verborum vestrorum effectum exspectat mortuus, hac spe vobis allatus. Vos dicitis, et mortuus audiens sperat. Vos promittitis, et mortuus orans exspectat. Vos dicitis, et a vobis est prolatum, obsecro, sentiam affectu quod mundus gaudet per vos esse propalatum. Si a vobis dictum non negatis, cur poscenti effectum denegatis? aut cui securius mortuus resuscitandus portatur, si a vobis oblatus, a vobis mortuus reportatur? Quo illum mittitis, si sic eum dimittitis? Quo ibit, si a vobis abibit? O Deus, quis resuscitat, si Deus non resuscitat? A quo speratur, si a Deo desperatur? A quo amissa vita recipitur, nisi a quo prius accipitur?
65.11
Sancte Paule, quis indigenti et dolenti pius erit, si ille, qui cum infirmantibus infirmari se promittit, durus erit? Quis orare pro misero dignatur, si ille, qui se omnibus omnia factum publicat, dedignatur? Aut quis vel auditur, si ille, cui gratia Dei sufficit, non exauditur? An illi pietas vel potestas deficit, cui gratia Dei sufficit? O vos ambo, quid vos movet, si haec non movent? Unde assumam, nisi de vobis, quod ad excitandam misericordiam vestram obtendam vobis? Mortua anima quid obtendet de se, nisi quia peccatrix et misera est? Poenitens tamen et dolens orat. O si ille qui de coelo venit vocare peccatores in poenitentiam, et ille qui post eum ad hoc ipsum plus omnibus laboravit, si ideo contemnent poenitentem animam quia peccatrix est! Si ille, qui de sinu Patris exivit portare dolores nostros, et ille, qui se cum infirmantibus dicit infirmari, si idcirco despiciunt dolentem, quin misera est! Si ille, qui ut mortuas animas suscitaret, mortuum se fecit, et ille qui se omnibus omnia factum perhibet, si ob hoc rejiciunt orantem, quia mortua est! Non ita Deus, non ita sit: Absit! non ita sit. Si ita est, periit compassio. Si sic est, mortua est miseratio.
65.12
Anima projecta et rejecta, cum peccasti projecta, cum supplicas rejecta, quo te convertes? Converte te ad importunitatem. Importunum dolentem quaerunt, pertinacem miserum volunt, incessantem lugentem amant. Quaere ergo adhuc in eis quod infatigabilis objicias ei. O sancte Paule, ubi est illa nominata nutrix fidelium, fovens filios suos? Quae est illa affectuosa mater, quae se ubique praedicat filios suos iterum parturire? Dulcis nutrix, dulcis mater, quos filios parturis aut nutris, nisi quos in fide Christi docens gignis et erudis? Aut quis Christianus post te doctrina tua non est in fide natus et confirmatus? Nam etsi benedicta fides ista ab aliis quoque apostolis nobis sit nata et nutrita, utique magis a te, quia plus omnibus in hoc laborasti et effecisti. Cum ergo illi sint nobis matres, tu magis nostra mater. Ergo, sancte Paule, filius tuus est mortuus iste. Mater, mortuus iste certe filius tuus est. Dulcis mater, recognosce filium tuum ex voce confessionis, recognoscat ille matrem suam ex affectu compassionis. Recognosce filium ex confessione Christianitatis; recognoscat ille matrem ex dulcedine pietatis. Offer, mater, tu quae iterum parturis filios tuos, offer mortuum filium tuum iterum resuscitandum illi qui morte sua resuscitavit servos tuos. Offer, mater, illi qui morte sua indebita revocavit reos suos a morte debita, offer illi filium tuum, ut revocet ei vitam perditam. Per baptismum enim eductus a morte, per sterilitatem et pravitatem reductus est in mortem. Mater famosi affectus, sentiat filius tuus viscera maternae pietatis. Exhibe eum illi qui te resuscitavit, et viventem servavit. Ora eum pro filio tuo, quia servus ejus est; ora eum pro servo suo, quia filius tuus est.
65.13
Sed et tu, Jesu, bone Domine, nonne et tu mater? Annon es mater; qui tanquam gallina quae congregat sub alas pullos suos? Vere, Domine, et tu mater. Nam quod alii parturierunt et pepererunt, a te acceperunt. Tu prius propter illos, et quos pepererunt, parturiendo mortuus es, et moriendo peperisti. Nam nisi parturiisses, mortuus non esses; et nisi mortuus esses, non peperisses. Desiderio enim gignendi filios ad vitam, mortem gustasti, et moriens genuisti. Tu per te, illi jussi et adjuti a te. Tu ut auctor, illi ut ministri. Ergo tu, Domine Deus, magis mater. Ambo ergo matres. Nam etsi patres, tamen et matres. Vos enim effecistis, tu per te, tu per illum, ut nati ad mortem renasceremur ad vitam. Patres igitur estis per effectum, matres per affectum; patres per auctoritatem, matres per benignitatem; patres per tuitionem, matres per miserationem. Ergo et tu mater, et tu mater; etsi quantitate affectus impares, in qualitate tamen non dissimiles. Quamvis magnitudine benignitatis non coaequantes, voluntate tamen concordantes; licet plenitudine miserationis non convenientes, intentione tamen non disconvenientes. Cur taceam quae dicitis? Ad quid celem quod proditis? Cur abscondo quod facitis. Matres vos divulgatis, filium me fateor. Gratias ago; filium me genuistis cum Christianum me fecistis; tu per teipsum, et tu per eumdem ipsum; tu per doctrinam a te factam, et tu per doctrinam tibi inspiratam; tu per gratiam a te mihi concessam, et tu per gratiam ab illo acceptam. Paule mater, et te ipse genuit. Pone ergo filium tuum mortuum ante pedes Christi matris tuae, quia filius ejus est. Imo jacta illum in sinum pietatis ejus, quia plus ipse mater est. Ora ut resuscitet mortuum filium, non tam tuum, quam suum. Ora pro filio tuo quia mater es, ut vivificet filium suum, quia mater est. Fac, mater animae meae, quod faceret mater carnis meae. Utique si speraret, oraret quantum posset, nec cessaret donec impetraret si posset. Certe si vis, non potes desperare; et si oras, potes impetrare. Insta ergo ut anima mortua, quam tu vivam peperisti, vitae restituatur; nec cesses donec tibi viva reddatur.
65.14
Tu quoque, anima mortua per teipsam, curre sub alas Jesu matris tuae, et conquerere sub pennis ejus dolores tuos. Postula ut plagas tuas confoveat, et ut confotis vita redeat. Christe mater, qui congregas sub alas pullos tuos, mortuus hic pullus tuus subjicit se sub alas tuas. Nam lenitate tua exterriti confoventur, odore tuo desperantes reformantur. Calor tuus mortuos vivificat, attactus tuus peccatores justificat. Agnosce, mater, filium tuum mortuum, vel per signum crucis tuae, vel per vocem confessionis tuae. Refove pullum tuum, resuscita mortuum tuum, justifica peccatorem tuum. Exterritus tuus a te consoletur, a se desperans a te confortetur, et in integram et inseparabilem gratiam tuam per te reformetur. A te namque fluit consolatio miserorum, qui sis benedictus in saecula saeculorum. Amen.
66.1
ORATIO LXVI [ol. LXIV]. AD SANCTUM ANDRAEAM APOSTOLUM
66.1
Sancte et pie Andraea, frater principis apostolorum, piissime apostolorum, mitissime sanctorum; tu Joannis discipulus et sedulus auditor; tu Agni peccata mundi tollentis promptus insecutor, et mansionis ipsius diligens investigator; in Simonis germani tui et concivis vestri Philippi avidus ad Jesum deductor: tu, inquam, crucis praedicator et amator, et magistri boni per eam pius imitator, ad pietatis tuae januam sedet et clamat mendicans anima mea. Adhibe aurem miserationis, aperi januam pietatis, et admitte clamorem pauperis ad te confugientis: tu, cujus pietas tanta exstitit, ut ab universis pius Andraeas cognomineris. Non est interventor qui pro me tibi suggerat; non est qui indigentiae meae necessitatem coram te proferat. Ipsa itaque pietas tua pro me suggerat apud te, et te exorabilem reddat circa me. Si a te misera et miserabilis anima mea aversa fuerit, si a te misericordiae panem non acceperit, ad quem ibit? Quem exorabit? Ab aliis exclusa confugit ad te, quem audierat praedicabilem immensa pietate. Fame consumpta prorsus deficiet, quia de longe veniens non habet quod manducet, nec aliquis est, qui illius misereatur, 290 et aliquid boni sibi eroget. Quin etiam incidit in latrones, qui amore Dei et cunctis virtutibus eam spoliarunt, mortiferis etiam telis vitiorum convulneraverunt, relinquentes eam non dico semivivam sed pene omnino exstinctam. Veniat tandem tibi in mentem miseratio illa quam super tales exhibuit fons ille totius pietatis, a quo hausisti tantam pietatem. Misereor, inquit,, super turbam esurientem, quia jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Audisti, affuisti, interfuisti, quando miserans eos, de quinque panibus satiavit ad plenum plusquam quinque millia hominum. Continebis itaque viscera pietatis tuae super animam fame jam deficientem, panem misericordiae a te exquirentem, et tandin jam te sustinentem? An mihi soli impius eris? An quia nimium deliqui, ut mihi misericordia omnino denegetur, promerui? Certe misericordia et pietas non est necessaria, ubi non est miseria aut indigentia. Et quanto major perurget indigentia, tanto praedicabilior est misericordia. Quis ergo imitabitur magistrum pietatis in exsequendo praecepto pietatis, si tu non imitaris, qui prae caeteris pius praedicaris? Inquietaris importunitate mea? Sed quid agam? Si enim non clamavero, mors mihi est, quia deficiam et peribo. Si autem clamare non omisero, molestus tibi esse timeo. Doctor bone, edoce cor meum quid orare, et quomodo cum aliqua efficacia debeat te exorare.
66.2
Doctor bone, ab eo qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, edoctus, respice miserationis respectu in animam peccatricem, quae converti ac reverti concupiscit ad suum Creatorem. In limo vitiorum demersa nititur et conatur exsurgere, sed non habens vires, quibus se valeat erigere, deficit jam miserabili lassitudine. Jam diu laborando clamat, et sustinet te. Defecerunt oculi illius dum sperat in Deum suum. Ubi itaque est pietas, ubi bonitas, ubi miseratio tua? Ne desperatione prorsus intereat, porrige manum petenti, erige, tene, sustine, donec ad eum quem sitit, ad quem desiderat, videlicet ad sui Creatoris misericordiam perveniat. Pastor Ecclesiae, admitte aberrantem ovem, quae reverti cupit, explorat et implorat, ut mereatur admitti. Excludes introire volentem, quam redire nolentem revocares, et humeris impositam deportares? Si excluseris, sentiet summus pastor detrimentum gregis sui. Leo enim circuiens quaerit quem devoret, a quo tu ipse forte devorari metuebas, quando pia et exorabili prece de cruce clamabas: Non me permittas, Domine, famulum tuum diutius a te separari errantem, sicut ovem non habentem pastorem. Audivit et exaudivit tunc clamorem tuum summus pastor, et protinus assumptum secum collocavit in coelo. Audi itaque nunc clamorem perditae ovis, quae revertitur de longe, et deprecatur admitti. Exhibe ei eamdem miserationis opem quam tibi exhibuit pastor pius, cum eamdem subires necessitatem. Suscipe eam ad ovile redire volentem gregi suo, a quo aberraverat, sociari toto corde anhelantem. De illo quippe sauciato quem Samaritanus curavit, cum Dominus commemorasset, quid tandem subintulit? Vade, et tu fac similiter? Ecce coram te jacet sauciata et male laniata anima mea. Infunde oleum miserationis, adhibe suffragia tuae interventionis, si aliquo modo queat evadere periculum aeternae mortis. Audiet te libenter supplicantem pro nobis, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Tu quoque, anima mea, pecus morbidum, ovis perdita per temetipsam, recurre ad pastorem. Et quia per te non mereris admitti, roga Andraeam pium, ut te admittat ad sinum suae protectionis, ut ejus intercessione pius Salvator, qui venit quaerere quod erraverat, et salvum facere quod perierat, sanet morbidam, salvet perditam, et ad ovile reducat erroneam, et gregi societ, qui est benedictus in aeternum. Amen.
67.1
ORATIO LXVII [ol. LXV]. AD SANCTUM JOANNEM EVANGELISTAM. Pro timore damnationis.
67.1
Sancte et benedicte Joannes, altissime evangelistarum Dei, dilectissime apostolorum Dei; tu sic praecipue dilecte Deo inter tam praecipue dilectos ejus, ut supereminens dilectio tibi sit proprium signum inter eos; tu ille Joannes, cui familiare fuit recumbere supra illud gloriosum pectus Altissimi; tu, quem Deus substituit matri suae filium pro se, cum corporaliter eam moriendo desereret: Ad te, o beate tam amice et tam amate Dei, ad te exorandum accedit homuncio iste, reus Dei, ut per tam dilectum intercessorem vitet imminentem sibi iram Dei. Cogit namque, Domine, criminosum sua necessitas quaerere interventorem, et occurrit ei illa tua famosa familiaritas apud illum quem timet ultorem. Certus igitur, domine, per eamdem familiaritatem de potestate tua, quoniam apud eum quod voles efficies, et sperans de pietate tua, quia miserum in angustiis ad te clamantem non despicies, ad te me converto, quamvis tepido, toto tamen affectu mentis meae, et potentem illam tuam interventionem praesumo precari peccatrici animae meae, ut per te retrahatur a tormentis, ad quae illam pertrahunt multimodae iniquitates meae. Sed heu me miserum! quam contrarie promittunt mihi mea delicta! Ecce enim dum conor confortari per tuam apud Deum familiaritatem, plus cogor per eamdem deterreri, propter meam contra Deum pravitatem. Etenim, o Dilecte Dei, cum peccavi in dilectorem tuum, certus sum meruisse me odium quoque tuum.
67.2
O reatus immoderatus! reatus contra Deum, qui non solum ipsum offendit, sed et illos qui intercedere possunt apud eum. Verum enim est quia criminosus Dei, digne odiosus est amicis Dei, nec solum amicis ejus, sed certe et sibimet, et omni creaturae ejus. Peccata, peccata, quomodo plus horretis plus considerata! Vos namque, vos unde abducitis, quo perducitis miserum homunculum, quem seducitis? Unde cadit, quo praecipitatur infelix anima quae vos sequitur? Quid perdit, inquam, quid acquirit aerumnosa illa, quae ab amore Dei, quem potuit tenere per innocentiam, detruditur in horrorem Dei et omnium creaturarum ejus per vestram malitiam? Si ergo peccata sic universalem exsecrationem contrahunt illi, quem a Deo abstrahunt, ubi se abscondet, cui se ostendet homuncio, circumferens sarcinam peccatorum suorum, quam ipse deponere non potest, horrens et fetens vulneribus et ulceribus delictorum suorum, quae ipse sanare non potest? Talis accedit, dilecte Dei Joannes, talis accedit coram te anima mea, imo haec est, haec misera anima mea, quae se amicam hujus saeculi faciens, et peccatorum numerositate se obruens, inimicam Dei se constituit. 291 Heu! nomen exsecrandum omni rei, nomen inimici Dei! Heu! quam inique a me attractum, quam juste mihi imputatum! Angustiae! Convincit me inimicum Dei rei veritas, et prohibet confiteri horroris immanitas. Angustiae! Deum et omnia provocavi ad ulciscendum et nihil mihi reservavi inoffensum ad intercedendum. Moerores, dolores, gemitus, rugitus, ubi adestis, si hic deestis? Ubi fervetis, si hic tepetis? Dirumpite torquendo compagem meam, consumite urendo interiora mea, tumultuamini in praecordiis meis, si qua forte misericordia respiciat miseriam meam. O vos misericordes amici Dei, miseremini tam indigenti, per illam misericordiam quam fecit vobis Deus. Succurrite, ne me obvolvat ira Dei cum inimicis ejus. Nolo, detestor, exsecror esse vel dici inimicus ejus; licet confitear me peccatorem ejus. Succurrite, vel aliquis.
67.3
Tu ille, discipule, quem diligebat Jesus, si agnoscis signum tuum, rogo te per hanc dilectionem ipsam, agnoscam in tanta necessitate auxilium tuum. Joannes, Joannes, si tu es discipulus ille quem diligebat Jesus, precor te per hoc ipsum, sim ego per te peccator ille, cui indulgeat Jesus. Si tibi gloriosum pectus illud fuit familiare reclinatorium, rogo sit idem mihi per te salutare propitiatorium. Fateor, Domine mi, dilecte Dei, quia tu juste quoque iratus es in Deum dilectorem tuum peccanti: sed certe solet Dominus per amicum pacari servo supplicanti. Ergo, o beate Joannes, qui tanta dilectione praeditus es apud Deum, te obsecrat reus servus ejus, ut reconcilies eum. Non est, dilecte Dei, non est contra Dei dilectionem, si subvenis reo ejus, non defendendo, sed per intercessionem. Non obtendo iniquitatis meae defensionem, nec opto defendentem si prodo confessionem, et quaero intervenientem. Amice Dei, ne deputes illum Dei vel tuum esse inimicum, qui, quantum potest, amando credit et confitetur Deum tuum esse amicum. Si credo, si confiteor, si volo amare tibi concessum tantum amorem Dei, rogo te per hanc tibi datam gratiam, averte a me mihi debitum odium Dei. Fac, Domine, propter ipsum amatorem tuum, fac quia sum opus ejus et servus et redemptus ejus, fac ergo propter eum apud eum, ne perdat quod fecit, ne perimat quod redemit. Fac, sicut vere diligis opus ejus et confessionem benedicti nominis ejus.
67.4
Jesu, cui inique peccavi; Domine, quem nequiter contempsi; omnipotens, cujus iram superbe irritavi, dilector Joannis beati apostoli tui, ad ipsum te fugit territus reus tuus, peccator tuus, offensor tuus, quantumcunque scelerosus, quantumcunque flagitiosus, obtendit nomen dilecti tui, inter se et imminentem sententiam justi judicii tui. Per illam beatam dilectionem, parce quaerenti ejus tuitionem. Domine, per cujus nomen misereris peccatoris tui, si damnas orantem per nomen dilecti tui? Domine, sub quo tegmine protegitur, si sub nomine dilecti tui percutitur? Ubi est refugium, si sub dilecto tuo est periculum? Non sentiat, Domine, non sentiat odium tuum, qui fugit ad dilectum tuum. Domine, Domine, non plus valeat mea nequitia ad damnationem, quam ejus gratia ad miserationem. Bone, bone, non plus possit odium mei ad perdendum opus, quod fecisti; quam ejus dilectio ad parcendum servo, quem redemisti.
67.5
Benignissime, qui nihil odisti eorum quae fecisti, ecce quem fecisti et refecisti. Cur ergo damnabis, Domine, se accusantem, te invocantem, si non odisti aliquid eorum quae fecisti? Fac ergo, bone Domine, propter illum, quem inter discipulos tuos familiarius dilexisti, ne sis mihi damnator, quia tu solus es salvator. Benedictus tu in saecula. Amen.
68.1
ORATIO LXVIII [ol. LXVI]. AD EUMDEM APOSTOLUM. Pro gemina Dei dilectione et proximi impetranda.
68.1
Sancte Joannes, tu ille Joannes unus de magnis apostolis Dei, de magnis principibus regni Dei; unus, inquam, ditissimorum dilectione qua diligit et diligitur Deus, et ditissimus eorum dilectione quos diligit Deus. Ecce, o opulente tam beatis divitiis, et dives tam beata opulentia, ecce aerumnosa sed Christiana anima, pauper et inops harum divitiarum quibus sic opulenter abundas, esuriens accedit ad ostium clementiae tuae, suppliciter mendicans eleemosynam opulentiae tuae, quatenus ex eo quod tibi et multis sine diminutione sufficere potest, saltem illi tantum impertiaris unde ipsa vel vivere possit. Porrige igitur, dives amice Dei, porrige animae pauperis servi dilectoris tui Dei, de illa opulenta cella mentis tuae hanc tibi parvam, mihi magnam; tibi facilem, mihi vitalem eleemosynam, ut Dominus meus, cui placuit ad multos ditandos te ditare, dignetur eam propter te vel ad vitam tuendam refocillare. Pauper certe est, Domine mi, dilecte Domini nostri, pauper est anima mea, quod cogor et erubescor confiteri, utriusque dilectionis Dei; quia valde infra quam debet, diligit Deum, et multo minus quam eget, diligitur a Deo. Equidem in uno fateor me valde injustum, in altero justum Deum; in utroque sentio me nimis miserum, justo judicio Dei. Non sum oblitus hoc dicens, o tu juste et misericors Deus: nec sum ingratus multimodis beneficiis tuae erga me dilectionis ab initio creationis meae; sed donec satietur utraque tua dilectione, semper se pauperem et egenam clamat esuriens anima mea.
68.2
Quippe hoc ipsum est de maximis, de gratissimis mihi tuis beneficiis, quia per suavem gustum tui hanc in me excitasti aviditatem, ut renuat consolari anima mea, nisi per ejus satietatem. Ad quam impetrandam quoniam non sufficit supplicatio minus dilecti peccatoris tui; ad eam impetrandam, invoco merita multum dilecti dilectoris tui. Ergo, tu bone dulcis, et dulcis bone, a quo est omne bonum, fac illum mihi et te illi, imo et te illum mihi exorabilem, ut per illum assequar hujus satietatis desideratum bonum. Scio, Domine, scio et fateor quia ego non sum dignus quem tu diligas; sed certe tu non es indignus quem ego diligam. Da ergo mihi, Domine, per ejus merita, unde tu es dignus, et ero dignus, unde sum indignus. Sed oret pro me potius, quia ipse potest efficacius ille dilectus tuus, Domine Jesu. Oret ille pium pectus tuum, dulce reclinatorium suum pro me; et exaudi tu desiderium meum per illum propter te.
68.3
Sancte Joannes, dilecte Jesu Christi Domini mei, rogat te servus amici tui, ut propter nomen Domini sui dilectoris tui impetres illi mutuam dilectionem Dei, impetra ergo mihi quatenus sic diligar ab illo, ut et ego digne diligam illum. Certe namque, dilecte Dei, si ipse diligit nos propter te, misericordiam nobis impendis; et si nos diligamus illum per te, gratiam illi 292 rependis. Certe, Domine, si illum convertis ad nos amandum, facis nos tibi tanti boni debitores; et si nos accendis ad illum amandum, facis te illi debiti redditorem. Certe beate, quantumcunque facias ut plures amet, nihil tibi minuis; et quanto facis ut plures illum ament, tanto plus illi retribuis. Fac ergo, Domine, hanc supplici tuo misericordiam, unde et me tibi tanti boni debitorem, et te Deo unius animae facias redditorem. Fac, precor, Domine, fac ne renuas, unde nulli damnum eveniet, sed servo tuo salus, tibi gratia, et Deo gloria proveniet. Dilectissime discipule pietatis, cur negabis abundans egenti, potens poscenti quod nulli est noxium et tot bonis obnoxium? Si enim obsistunt optanti peccata sua; cur non potius assistunt oranti merita tua? An peccata mea potentia sunt ad nocendum, et merita tua impotentia sunt ad subveniendum? Absit, Domine, ne cogar sentire quod horreo dicere. Cur denique petenti negetur propter peccata sua, qui ea confitendo, nihil per sua merita quaerit sed per tua? Cur, inquam, cum potiora sint merita quae ab eo obtenduntur, quam delicta quae illi objiciuntur? Certus enim sum, Domine, quia si vis plus valet gratia tua apud Deum dilectorem tuum, quam ut, dimissis peccatis meis, me amando faciat amatorem suum.
68.4
Ergo, o beate Joannes, fac ut qui te diligit, me quoque diligat per illam charitatis latitudinem quam docuisti et habes; et qua nulli invides, sed commune vis esse bonum quo gaudes. Fac per vicem dilectionis quam illi debes, ut meam quoque dilectionem cum tua illi solvas, cui pro sola sua non solam tuam, sed multas debes. Quippe, beate Joannes, ipsa tua beatudine es expertus quia sicut nullus Deo prius quam debeat potest tribuere; sic nec plusquam debet, valet retribuere. Si ergo quotquot Deum amatorem tuum per te diligunt, non possunt compensari; precor, Domine, ne abjicias illum qui in illis poscit connumerari. Accende amore ejus tepentem, et redde ferventem. Adjuva nitentem, exaudi orantem.
68.5
Jesu Domine, quem opto exauditorem; Joannes, quem postulo intercessorem, sic me cogit desiderium meum, ut cogere vos desideret cor meum; verum non invitos, sed spontaneos; non nolentes, sed volentes. Patimini igitur et parcite; et si quid excogitat cor meum, torquete ad amorem. Sustinete, inquam, me, quia amor amoris Dei cogit me. Domine et Domine, credo, scio quia invicem vos diligitis. Sed unde hoc ipse experiar; si quod peto propter invicem, non conceditis? Jesu? unde tu mihi, aut ego cuiquam probo quia amas illum, si nec amari a te, nec vel amare te, das optanti mihi propter illum? Joannes, unde ego sentiam quia diligit te, si non mihi impetres ut diligat et me; aut quia tu illum, si non me adjuvas, ut et ego. Excusa excessum meum; amor Dei tuus compellit me sic loqui. Ergo, o tu Deus, et tu dilecte ejus, nolite vos diligere solis vobis beatis, sed et nobis miseris. Congaudemus vobis, compatimini nobis. Nolite vos soli confruendo claudere tantum bonum intra vos; sed et fluat aliquid super nos, quod diffusum intra nos impinguet et laetificet animas nostras.
68.6
Dilecte dilector Dei, Joannes, qui de te securus in illa mutuae vestrae dilectionis beata plenitudine gloriaris, esto pauperi a te mutuam Dei dilectionem mendicanti tanto largior, quanto te sentis in majori ejus abundantia, et me vides in majori indigentia. Nosti quippe tu, Domine, nosti tu illum qui in epistola sua decrevit ne quis habens substantiam mundi, et videns fratrem necessitatem habere, claudat viscera sua ab eo. Quid ergo, Domine, si quis habens substantiam aeternae vitae, viderit animam proximi necessitatem habere, claudet viscera sua ab eo? Misericors praeceptor, si voluisti viscera substantiam mundi habentis non claudi necessitatem patienti, nonne multo magis meliorem substantiam habentis majorem necessitatem patienti! Ecce audio te de laxandis visceribus praecipere, et video te substantiam diligendi, Deum et diligendi a Deo habere: et tu vides animam meam necessitatem habere. Ecce jubens et habens, et coram illo indigens, invicem sese aspiciunt. Si igitur, Domine, visio tua plus est pia, quam oratio mea devota; visio tua sit oratio mea. Non enim scripsisti: si quis videns fratrem orare clauserit viscera sua; sed, si videns fratrem necessitatem habere.
68.7
Age ergo, Domine, vide necessitatem meam, imo ecce vides eam. Anima, anima mea, collige totum affectum tuum, et ingere te in aspectum ejus; inclama, ingemina intimo affectu in conspectu ejus: Vides me. Alterna ibidem, et importune repete: Vides me; et: Vide me; Joannes certe vides, vides me. Ergo vide me, Domine; vides me noscendo, vide me miserando. Vides et scis, vide ut sciam. Vides et scis necessitatem meam, vide ut sciam pietatem tuam. Vide, vide me, quia vides me. Olim scio; jam nunc sentiam quia vides me. Scio, sentiam. O quid audit intellectus meus objici mihi! Concedo, Domine, quia fratri jussisti laxanda viscera. Sed utrum ego sim frater aut proximus, nec audeo asserere quod opto, nec volo concedere quod mihi non expedit. Jesu magister ejus, aspice nos, Domine, ante rivum anxiatur siti anima mea; sed non est quod bibat, nisi fluat de fonte. Fons misericordiae, fluat a te in illum ut bibam de te in illo. Bone, responde pro me. Ad fontem recurro; ultra nequeo. Ne pereat ad fontem vivum anima siccitate; ne obturetur haustus arenti. Audiat satiatus tuus sententiam tuam, et hauriat de illo sitiens tuus clementiam tuam. Dic illi: Joannes, quis tibi videtur proximus illi fuisse, qui incidit in latrones: Responde, beate Joannes, quod genus humanum respondet de Samaritano suo, gratias illi agens: Responde, qui fecit misericordiam in illum. Age, bone Jesu; incepisti adjuvare orationem meam, jam in manus tuas commendo eam; tu, sicut perfecte bonus es, perfice eam. Dic, precor, Joanni dilecto tuo, et propone me illi servum tuum. Vade et tu fac similiter.
68.8
Spera et gaude, gaude et dilige, anima mea. Ipse quem tu dubitando desiderabas exauditorem, ipse tibi parat intercessorem. Mendicando obsecrabas per alium, quia per te ad ipsum non confidebas; et ecce accurrit ille, et peroravit ubi tu deficiebas. O bonitas, o pietas, o amator! Ecce quantum tibi ostendit quia te diligit; et quantum te accendit, ut illum diligas. Insta ergo, et spera, non de te, sed de illo; quia exaudiet desiderium tuum, qui sic consummat orationem tuam. Cor meum, et caro mea, exsultate in illum, et diligite illum, et omnia quae intra me sunt, benedicite illum. Amen.
69.1
293 ORATIO LXIX [ ol. LXVII]
69.1
Sancte Stephane, beate Stephane, benigne Stephane, fortis miles Dei, primus in beato agmine martyrum Dei, potens princeps, unus de magnis principibus coeli; didici, Domine, et credidi, et gaudens amplector quod adhuc in terris positus tanta sanctitatis luce splenduisti, ut venerabilis vultus tuus angelica dignitate fulgeret; quod tanta cordis munditia nituisti, ut beati oculi tui Deum in gloria sua viderent; quod tanta charitatis pietate arsisti, ut pium os tuum pie pro impiis te perimentibus oraret. Sic fuit, bone Stephane, sic fuit. Sic gaudeo fuisse; et sic gaudeo, laetor, et exsulto me cognovisse. Quippe metuens justi judicis districtam sententiam, metuens, inquam, ego peccator et reus, meritam poenam, opus habeo adjutore, et dulce et tutum habeo te mittere intercessorem, ut places mihi omnipotentem amicum tuum, Dominum et Creatorem meum et tuum. Scio enim, domine, et certus sum ex magnis meritis tuis quia potes; confido ex copiosa charitate quia voles; spero ex immensa misericordia judicis quia non negabit. Anxius itaque et tremens refugit ad te male conscius sibi peccator.
69.2
Vide ergo, pie Stephane, angustiam meam, et dilata super eam charitatem tuam. Ecce enim astat reus ante tremendum judicem. Accusatur multis et magnis offensis. Convincitur teste propria conscientia, et testibus oculis ipsius judicis. Bona non egit, quae male actis compenset. Nullum familiarem judicis aliquo praeterito obsequio meruit intercessorem, omnes offendendo meruit accusatores. Judex terribiliter districtus, intolerabiliter severus, immoderate offensus, vehementer iratus. Sententia ejus semel prolata immutabilis, carcer irremeabilis apertus. In carcere tormenta immania disposita, tortores parati, ut, data sententia, damnatum ad tormenta rapiant. Tormenta sine fine, sine intervallo, sine temperamento, tortores horribiles, qui nusquam lassescunt, qui nunquam miserentur. Timor reum turbat, conscientia confundit, cogitationes increpant, fugere non licet. Sic stat suspensus ad gravissimam sententiam. Ecce miserum in angusto periculo, in periculosa angustia. Ecce hominem indigentem festino auxilio. Ubi nunc est? Nunc subveniat, qui sub pressura lapidum misertus est se lapidantium. Nunc oret pro eo, qui apud eumdem judicem exstitit pro suis homicidis orator. Stephane, Stephane, et vere Stephane, quia vere coronate. Stephane, inquam, Stephane, en locus pietatis, en tempus misericordiae, en utique occasio exhibendae charitatis. In hoc namque periculo consisto incessanter, nisi quia non semper hoc cogito; et tunc miserior et miserabilior, cum oblivisci possum. Semper enim videt me Deus, et peccata mea; semper minatur districta justitia ejus peccatrici animae meae. Semper infernus apertus, et tormenta ejus parata, semper invisibiles insidiatores parati, ut illuc rapiant miseram animam.
69.3
Sic sum positus, cum vigilo; sic sum cum dormio, sic sum cum rideo; sic sum cum jocor; sic sum cum superbio, cum detraho; sic cum irascor, cum me vindico; sic sic sum cum delicias corporis miserabiliter amplector. Denique sic sum semper et ubique. Accelera ergo, pie, precor, accelera antequam damner, antequam me rapiant tortores, hostes humani generis, priusquam me absorbeat carcer infernalis, priusquam me consumant tormenta gehennae.
69.4
Sed o vos, o vos, peccata mea, magna estis nimis, multa estis nimis, ut merito negetur animae meae venia vestra. Scio: etiam certe, ita est, confiteor, ita est. Sed quanto gravior mea infelicitas, quanto angustior mea necessitas; tanto mirabilior erit pietas indultoris, tanto major apparebit apud indultorem gratia intercessoris. Scio satis, Domine, dilecte Dei Sephane, quia eum Deum offendi, te quoque et omnes sanctos ejus offendi. Verum tanta est necessitas mea, ut cogat me poscere subsidium etiam ab iis a quibus merui supplicium. Et tantum repleti estis tu et alii sancti illo copioso, illo inaestimabili fonte pietatis, ut delectet vos etiam eos pie liberare, quos juste potestis damnare. Magna sunt, magne Stephane, magna sunt merita tua, ut sufficere possint tibi et mihi; et si prosunt mihi, nihil tibi minuetur. Ecce coram Deo, et coram te, beate Stephane, sunt cuncta peccata mea, quae territant, quae sollicitant, quae gravant animam meam. Dic ergo, o pie, piissimo et dilectissimo dilectori tuo, dic, Domine, ne statuas illi haec peccata. Dic, inquam, pro egeno tibi supplicante, quod dixisti pro populo te trucidante. Dicat tantum pia charitas tua; et certus sum quia remittet benignissimus Deus cuncta mala mea. Ipse enim est misericors et Creator meus, ego miser et opus ejus, tu dilectus amicus ejus qui est benedictus in saecula. Amen
70.1
Retractatio charitatis S. Stephani.
70.1
Cum enim insani inimici tui te opprimerent amicum suum, sicut Scriptura verax testatur, tu positis genibus clamasti voce magna: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. O cor opulentum pinguedine charitatis; de quo, cum affligeretur, tam copiosa misericordia supereffluebat! O mens vehementer ardens amore, copiose uncta charitate; de qua, cum tribularetur, tam suaviter ardentes et tam ardenter suaves scintillae micabant! O favus pinguis melle dilectionis; de quo, cum premeretur, tam opulentae, tam jucundae guttae distillabant. Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Vir beate, quantam spem donas peccatoribus amicis tuis, cum audiunt te sic fuisse sollicitum pro impiis inimicis tuis? Vas charitatis superabundans plenitudine, qua ubertate potabis desiderantes amplecti te intra cor suum, cum sic perfundis ejicientes te extra civitatem suam?
70.2
Cum sic propinas furore anhelis irruentibus in te: quomodo refocillabis timore anhelos fugientes ad te? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Quomodo respondebit invocatus, qui sic objurgabat provocatus? Quam benigne fovebit humiles exaltatus, qui sic superbis succurrebat humiliatus? Qua celeritate liberabit afflictos potenter liberatus, qui sic affligentibus subveniebat afflictus? Illi festinabant auferre animam tuam; tu satagebas animabus eorum reddere vitam suam. Illi rigido collo, magno furore fremebant, ut te perimerent; tu positis genibus voce magna orabas, ne illi perirent. Utique voce magna, quia charitate magna; et positis genibus, quia vera simplicitate. Superbia humilitatem sub cote tribulabat, et odor charitatis inde fragrabat. Charitas ab odio cum petra percutiebatur, et tinnitus pietatis reddebatur. Impietas pietatem lapide premebat, et oleum misericordiae ebulliebat.
70.3
294 O si unquam merebor de charitate Stephani oleum precibus elicere, quod illi potuerunt lapidibus exprimere! Languet namque anima mea languore gravissimo, qui non sanatur nisi misericordiae oleo. Utinam vel semel suggerat Deo pro me, et pro cuncto peccato meo: Domine ne statuas illi hoc peccatum Doce me, beata anima beati Stephani, quo sapore jucundabaris, qua satietate aestuabas, cum eructavit cor tuum verbum tam bonum. Quam dulce faucibus animae meae eloquium tuum, super mel et favum ori meo. Mandendo, magis ac magis dulcescit; sugendo plus et plus suavissimus sapor ejus affluit. Plus videndo, plus fulgescit; omni modo tractatum, semper ad delectationem crescit. Formam gerit fidei, soliditatem habet patientiae. Simplicitatis puritate nitet, benignitatis colore lucet. Charitatem sapit, pietatem olet, tactu reddit mansuetudinem, sono repraesentat misericordiam. Dic ergo, beate Stephane, quid intus fovebas, unde misturam tot suavitatum foras erumpebas? Nimirum iis omnibus plenus eras, omnibus iis ornatus eras, omnibus iis accensus eras. Per has omnes virtutes quibus abundabas, te precor, o charitative Stephane, ora ut charitatis adipe et pinguedine repleatur arida anima mea. Adjuva, ut pane charitatis satietur esuriens anima mea. Fac ut igne charitatis flagret frigido anima mea, praestante eo qui creavit eam.
71.1
Retractatio dormitionis S. Stephani.
71.1
Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. O obdormivit! o somnus cum requie, requies cum securitate, securitas cum aeternitate! Requiescis, o felix, in gaudio, gaudes in requie. Gloriaris, o secure, in satietate, satiaris in gloria. Laetitia tua non mutabitur, lumen tuum non deficiet. Quidquid non vis, procul abest; quidquid vis, ad votum adest. Sitivit anima tua ad Deum fontem vivum. Venisti ad eum, et bibis de torrente voluptatis ejus quantum vis, quomodo vis, quandiu vis. Semper satiatus semper bibis, quia semper delectat te bibere, nec unquam fastidis. Nec bibis, ut fiat tibi satietas quasi nondum habenti; sed semper bibis, ut semper duret satietas jam possidenti. Semper enim desideras quod semper habes, et quod semper securus es te semper habere. Incessanter quippe et delectabiliter desideras ipsum delectabile desiderium; et semper bibis cum delectabili ardore ipsum desiderium, cum copiosa satietate. O sufficiens beatitudo, et beata sufficientia! Quam felix obdormire, obdormire in Domino! Quanta pace obdormiunt, qui obdormiunt in Domino! Non enim gravabunt eos amplius pondera carnis, non eos affligent dolores corruptionis. Non impugnabunt stimuli tentationum, non terrebit conscientia peccatorum. Nulla eos sollicitabit indigentia. Abstersit Deus omnem lacrymam ab oculis eorum..
71.2
O dives et beata pax, quam longe sum a te! Ecce enim qui conor vel tenuiter gustare salivam alienae felicitatis, cogor affluenter glutire acerbos haustus meae infelicitatis, qui me commovent tacere ea bona quae nec possum cogitare, et flere gravia mala quae sufferendo possum palpare. Heu me miserum! ubi non sum, et ubi sum, qui nescio ubi futurus sum. Discordat quippe miserabiliter anima mea cum copulata sibi carne mea, quam sequi non vult, nec potest sine timore: relinquere non audet, nec valet sine dolore; trahere eam post se vult, et nequit vel cum labore. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?. Precor, o beate Stephane, precor, compatere tu mihi misero indigenti, qui congaudeo tibi beato, licet non indigenti. Liberet me de corpore mortis hujus tuis meritis gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, ut quandoque in pace in idipsum dormiam et requiescam in Domino, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
72.1
ORATIO LXX [ol. LXVIII]. AD SANCTUM LAURENTIUM.
72.1
Beatissime martyr ac ferventissime Salvatoris dilector, verae felicitatis laurea redimite Laurenti, tu illud pretiosum vas domus Dei, tu ille fidelis dispensator thesauri coelestis, et benignissime pauperum Christi provisor, te invoco in auxilium mihi desideranti deprecari faciem Dei, sed pro peccatorum magnitudine ad eum faciem levare non audenti. Age ergo, testis fortissime potentiae Christi, ostende in me benevolentiam tuam, et attende necessitatem meam, et defer illi orationem meam. Evacua pia intercessione peccata mea, exstirpa misericordi subventione vitia mea, ut ab ipsis eruta, charitatem illam, qua in Christi desiderium totus feliciter exarsisti, quoquomodo in se accendere valeat anima mea. Ob hoc, pretiosissime Domine, ad te potissimum accedo, quia charitatis hujus in te mirabilem flammam considero. Quis enim cogitare, quae mens aestimare, quis intellectus capere sufficiat quo ardore, quo aestus sancti affectu, ejus amorem in corde tuo fixum tenebas; imo cor tuum amori ejus infixeras, quando sic interius illius dulcedine replebaris, ut flammas exterius te prementes parvipenderes? Ingredere, anima mea, interiora spiritualis intuitus, et penetra si potes secretum beati pectoris, tam igniti dilectoris domini tui, et considera quam nectareo divinae vinculo charitatis felix mens ejus fuit colligata; cum carnem exterius crudele torreret incendium, et affectus interior exsultando laudes dirigeret in coelum. Attende, inquam, et admirare, mirare et gaude, gaude et ama, ama et lauda; quantumcunque enim te ad considerandum intenderis, longe tuum superat intellectum dulcedo illa qua ipse jucundabatur per affectum, et beatificabatur per effectum. Ad hoc tamen inde cogitando proficis, ut ea satiari esurias, et quandiu satietas abest, ejus esuriem patiaris. Quia nimirum quo plus esurie afficieris, eo abundantius percepta satietate gaudebis. Non ergo cesses clamare, non erubescas mendicare ad januam hujus divitis thesaurarii, cujus imploras auxilium; suppliciter orans ut sicut thesauros Ecclesiae tanquam fidelis et prudens dispensator pauperibus distribuit; sic de thesauro charitatis tantum tibi saltem distillet, quo in dies desiderio ejus magis famelicus fias, et illius sutietatem semper desideres.
72.2
Ad te igitur, potentissime et pretiosissime Salvatoris mundi testis Laurenti, ad tuae pietatis januam clamat hic famelicus, hic esuriens pauper; non ut ejus famem evacues, sed ut qualicunque charitatis gustu refocillatam magis accendas, quantulamcunque stillam dulcedinis ejus sitienti animae meae infundendo, sitim illius in me augeas; ut onerosa mihi sit omnis dulcedo, quae illius ex fonte non manat; si tamen dulcedo recte dicenda est, quae de illa saporem non habet. Non itaque, benignissime domine, licet nimis tepidam famem cordis mei, quam hac esurie patitur, satietas aliqua mundanae voluptatis evacuet: non ejus sitim delectatio quaelibet carnalis exstinguat; sed in mente tui humilis dilectoris 295 in dies excrescat. Sit anima mea hujus avida famis, ad omnia terrena fastidiosa, ut ab iis deficiens, in illam proficiens, per spiritualem esuriem ad beatam perveniat satietatem, qua ipse insignibus dives meritis satiari et beatificari meruisti. Adeant alii pauperes januas divitum, ut terrenis epulis satiati corporeae famis expellant incommoda; ego ad tuae pietatis januas pulso, ut satietatem terrenae delectationis evadere, et famem supernae dulcedinis indeficientem merear obtinere. Hanc esurire, hanc sitire, ad hanc gemere, huic suspirare inardesco.
72.3
Consule mihi, martyr gloriosissime. Ecce indiscreta fortasse verbositas dicit: Satis oratum est, et affectus desiderii clamat: Adhuc ardentius orationi insiste. Itane, dulcissime domine et ferventissime Christi amator, sese habet non ficta orandi devotio, ut orationi quo plus intendit, plus accendatur? Siccine in spiritu et veritate orantes incomparabilis attrahit odor charitatis, ut dum oratio ad terminum dicitur, diutius orare delectet? Ita plane. Beata mens illa, quam tale veraciter inflammat incendium. Sed ut jam mea qualiscunque claudatur oratio, deprecor te, beatissime martyr et praecipua columna Ecclesiae Dei Laurenti, qui feliciter a benignissimo Jesu audire meruisti, veni, desiderator bone; suscipient te angeli mei, quoniam assatus non negasti me, probatus confessus es me: te, inquam, deprecor, subleva tuis sublimibus et potentissimis meritis orationem meam, quatenus quod summe desidero( videlicet ut a me exstirpetur omnis iniquitas, et vera usque in finem in me proficiat charitas), te interveniente, et bono Domino Jesu favente, merear obtinere, praestante eodem Domino et Redemptore nostro, qui est cum Patre et Spiritu sancto vita et regnum in aeterna saecula. Amen.
73.1
ORATIO LXXI. AD SANCTUM MARTINUM. Pro homine in abysso peccatorum existente.
73.1
Peccator homuncule, tu multum indigens, tu qui nimis Deum contristasti, excita mentem tuam, intende in necessitatem tuam, et invoca misericordiam super miseriam tuam. Anima mea, evigila; misera mea, expergiscere, scelerata mea, clama ad Deum iratum tuum, si forte migitet super te vultum suum. Sed altissimus est, et infimus sum. Quomodo attinget vox mea ad illum? Levabo super me animam meam, ut intendat in eum qui est super eam si forte vocatus audiat eam. Sed utique justissimus est, et nimis iniquus sum. Quomodo audiet clamorem meum? Intrabo intra meipsum, excludam omnia, praeter illum et meipsum; et effundam animam meam et quae intra me sunt ante ipsum. Excitabo ut dolens et dolendus affectum meum; expandam aerumnas meas ante eum, si forte illa sua magna pietas moveat eum. Sed nimis immensa, nimis infinita sunt delicta mea; non sufficit sine intercessore, nec susceptibilis est oratio mea.
73.2
Rogabo aliquem de illis magnis familiaribus Dei, si forte illum audiat pro me Deus. Vocabo Martinum illum magnum confessorem, cujus nomen glorificatum est per orbem. Martine. O si et ipse me audies; tu ille, magne Martine. Sed si Deus me despicit, quis me respicit. Si Deus faciem suam a me avertit, quis suam ad me convertit? Aut si Deus odit me, quem audit pro me? Misericors et miserator Deus, an sic detestaris ad te revertentem, ut pati non possis misereri ejus ullum tibi adhaerentem? aut tantum exsecraris unum dolentem tuum, ut propter eum non audias ullum amicum tuum? Tu, inquam, qui benignus et misericors praestabilis super malitiam vocaris, an ita exardescis in peccatorem poenitentem, ut quod es obliviscaris? Propter temetipsum aut audi me, aut concede aliquem audire me, quem audias pro me. Domine, si contines a peccatore auditum tuum, quia justus es; vel ne prohibeas alienum auditum a misero supplicante, quia pius es. Benigne, plus es clemens quam possum cogitare, non minus hoc sentiam quam praesumo sperare. Tantum confidit, Domine, de tua pietate creatus et recreatus a te servus tuus, ut te petere praesumat intercessorem reus tuus. Nullus enim me respiciet, nisi te jubente: nullus mihi proderit, nisi te annuente. Et tamen spero ut quod mihi propter peccata mea negas, propter alicujus familiaris tui merita concedas. Bone, ne te ultorem exhibeas, a quo peto interventorem; si non das pro pane lapidem, pro pisce serpentem, pro ovo scorpionem. Da ergo, Domine, mihi intercessorem Martinum illum magnum confessorem, cujus per totum mundum beatum glorificasti nomen.
73.3
Sancte Martine, per illum te precor, qui totum mundum venerari facit nomen tuum, ne deneges indigenti et supplicanti auxilium tuum. Cur es, domine, per orbem ab omnibus vocatus, nisi ut omnium rogantium sis advocatus? Ad quid sonat in ore omnium: Dominus meus sanctus Martinus; dominus meus sanctus Martinus, nisi ut dicere possint: Adjutor meus sanctus Martinus; adjutor meus sanctus Martinus? Ut quid est ubique nomen tuum diffusum, nisi ut mundo per hoc sit aliquod magnum bonum infusum? Fama tua vocat me ad te, miracula tua mittunt me ad intercessionem tuam, opera tua trahunt me ad intercessionem tuam, opera tua trahunt me ad auxilium tuum. Sed quare narrem miracula tua, cum major sit potentia tua? Ut quid retractem opera tua, cum superemineat apud Deum gratia tua? Cur recitem subventiones, quas multis impendisti, cum meliora sint spiritualia quae potes, quam corporalia quae in coelo habitans facis, et in terra peregrinans fecisti? Non enim ista solum potes, et illa non potes. Non, inquam, in his solis es potens quae ad nihilum deveniunt, et in illis impotens, quae ad aeternitatem proveniunt. Nempe non ad haec tantummodo facienda sic profecisti. Non ad ista solummodo tribuenda tantum ascendisti. Spiritualia impartire, quibus gloriaris; aeternis laetifica, quibus laetaris; celestia infunde, in quibus conversaris. Illorum per te sentiamus indigentes exundantiam, quorum perpetuam plenus suscipis inundantiam.
73.4
O bonorum tuorum inundantia, et malorum meorum abundantia. Quanta est eo um distantia? quam vehementer illa te facit felicem; quam nimis ista me infelicem? Illa ex plenitudine Dei descendit; ista ex indigentia mea ascendit. Illa fluit ex Dei copia, ista surgit ex mea inopia. O si illius inundantiae exundantia inundabit, ut diluat malorum meorum abundantiam! O si plenitudo illius satietatis replebit vacuitatem meae egestatis! Non dubito, domine, te hoc mihi impetrare, si tantum velis pro me judicem meum dilectum dilectorem tuum exorare. Ne exspectes, Domine, ad exaudiendum meam importunitatem; quia tu scis ad orandum diu meam imbecillitatem. Velox enim sum ad deficiendum; sed esto tu velocior ad 296 subveniendum. Certe si cor meum contritum fuerit, si viscera mea commota fuerint, si liquefacta fuerit anima mea, si rivi diu fluxerint ab oculis meis; tunc sperabo quia Martinus adest precibus meis. Concute ergo, domine sancte Martine, concute spiritum meum, excita cor meum, commove mentem meam ad affectum secundum necessitatem suam, ut sentiam miserationis tuae effectum secundum potentiam tuam.
73.5
Sed heu! quanto tempore languet mens mea, quanto stupore induratum est cor meum, quanto torpore obruitur anima mea? Sancte Martine, quid est quod sic me impedit? Quid est quod cervicem meam sic premit? Unde sic tenebratur intuitus meus? Unde sic clauditur circuitus meus? Vult, domine, vult ad Deum et ad te anima mea erigere faciem suam, et plumbeo pondere curvata gravatur. Cupit in vos dirigere intuitum suum, et caliginosis tenebris obscuratur. Conatur se expedire, et ferreis catenis astringitur. Tentat exire, et aeneo carcere clauditur. Quid sunt ista, Deus, quid sunt ista, quae sic animam meam obtenebrant et gravant, claudunt et ligant? Forsan quae sunt peccata mea; imo vere haec sunt peccata mea. Certe haec sunt. Affectus carnalis infatuavit in me saporem spiritualium; intentio infimorum incurvavit animam meam ab intuitu supernorum; amor terrestrium exstinxit in me delectationem coelestium; usu vitiorum evanuit in me sensus verorum bonorum. Ab illis bonis sum elongatus, in his malis occupatus, seclusus ab illis, inclusus in istis; ab illis devolutus, in istis obvolutus. Hinc est ille carcer et vincula. Hinc sunt illae tenebrae et pondera.
73.6
Peccata mea, cui servatis in his vinculis et hoc carcere, sub his tenebris et hoc pondere? Cui nisi districto judici, et tortoribus vestris, et tormentis aeternis? Cui, nisi carceri inferni, et vinculis sempiternis? Cui, nisi caligini perpetuae noctis, et ponderi indesinentis mortis? Certe his malis me servatis, ad haec mala me trahitis. Certe in his ero obvolutus, si prius a vobis non fuero solutus. Vere horum illiberabilis servus ero, si liber a vobis prius non fuero. Utique prope est dies illa, prope, inquam, est et incognita. Subito venit, et forsitan hodie erit.
73.7
Delicta mea, an eratis tam noxia futura, cum animam meam vestra dulcedine potabatis, cum cor meum vestra voluptate ungebatis? Cur haec me celabatis? Cur me tradebatis? Imo non vos me tradidistis, sed ego me tradidi, qui vobis credidi. Non vos me decepistis; sed ego me decepi, qui vos intra me suscepi. O inaudita insania! sciebam in vobis non esse fidem, et tamen habui vobis fidem. Imo non habui fidem, nec credidi vobis; sed quodam horribili modo videns, caecus commisi me vobis. Videns eram, quia vos cognoscebam, et quae mala vos sequuntur, sciebam; caecus eram, quia non a notis cavebam. Heu peccatum, nomen horrendum, res detestabilis, nulli malo comparabilis! Caecus non videt foveam, in quam cadit; insanus putat se debere facere quod facit: qui autem sponte peccat, videns et sciens praecipitio se tradit. Mors et tormenta quaelibet, tormenta tantum sunt; nec in se foeda sunt, quia ordinata sunt. Peccatum in se habet suam foeditatem, et secum trahit aeternam infelicitatem. Melius ergo erat eligere tormentum aeternum quod per se foeditatem aeternam non attrahit, quam peccatum quod cum foeditate sua dolores aeternos jungit. Et certe, o miser homo, ipsa sola plus tibi vitanda erat peccati foeditas, quam quaelibet tormentorum immanitas. Quippe in peccando foedissima perversitate praeposuisti te Deo Creatori tuo, quo nihil injustius: in tolerantia tormentorum ordine pulcherrimo subjiceret se factura suo factori, quo nihil est justius.
73.8
O homo, quo evanuit humanitas tua? Didiceras quoniam qui facit peccatum, servus est peccati; et ut tanti mali servus esses, peccatum fecisti. Sciebas quia spiritus es vadens et non rediens; et in peccati abyssum irremeabilem et sine fundo te jecisti. Vere abyssus sunt peccata mea, quia incomprehensibilia sunt pondere et profunditate; et inaestimabilia sunt numero et immensitate. Quae abyssus irremeabilis est, quia nullus inde redit, nisi per gratiam retrahatur; et sine fundo, quia qui sponte peccat, merito in infinitum cadit, si non per misericordiam retineatur. O abyssus abyssum invocat peccata mea! tormenta quoque, quibus me servatis, abyssus sunt; quia infinita et omnino incomprehensibilia sunt. Vae, carcer et vincula, tenebrae et pondera peccatorum terrebant me; sed mali nulli malo comparabilis servus factus sum: et sic in abyssum mersus sum, et cum hac dolenda servitute, et abysso, in alteram abyssum sepeliendus sum. Vae super vae timor super timorem; dolor super dolorem. Ecce tertia abyssus, et ipsa nimis terribilis: judicia Dei abyssus multa; forsan in voce harum cataractarum abyssus mea abyssum invocat. Cataractae occultae sunt, judicia Dei occulta sunt: abyssus agitur abyssum in voce cataractarum Dei invocat, quia peccatorum abyssus tormentorum abyssum meretur, quod judicia Dei pronuntiant. Si peccata mea non essent abyssus, timenda tamen multum erat judiciorum Dei abyssus multa; quoniam supra humanum sensum sunt occulta.
73.9
Nunc ergo judicia Dei abyssus, peccata mea abyssus, debita mihi tormenta abyssus, abyssus judiciorum os super me, abyssus inferni subtus me, abyssus peccatorum in qua sum, et ipsa intra me. Illam quae supra imminet timeo, ne in me irruat, et me cum abysso mea in illam, quae subtus patet, obruat, ubi tormenta nunquam peccata delebunt; sed peccata semper tormenta tenebunt.
73.10
Miser, cui peccavi? quo deveni? quo abii a Deo? ubi perditus sum ab eo? Quis me in abysso inter abyssos quaeret? Aut perditum Dei quis inveniet? aut quis extra abyssum peccatorum audit clamantem de profundo eorum? Sed, o tu Domine, qui intueris abyssos, quo ivi a spiritu tuo, et quo fugi a facie tua? Certe non ubi adhuc sum, abes; quia et si descendero, in infernum ades. Et si ego nequiter fugi te, et in abysso mea damnabiliter abscondi me; ubi quoque vides me. Quis enim, nisi tu, ad poenitendum movet animam meam? Aut tu quomodo moves eam, si in abysso sua non vides eam? Bone Domine, tu pulsasti et excitasti eam in abysso delictorum suorum, velut in lecto dormientem. Tu concussisti torpentem, tu sollicitasti negligentem, tu fecisti poenitentem unde jucundabatur, et dolentem unde delectabatur. Tu, ut peteret intercessorem, consuluisti; tu illi eum exhibuisti. Bone Deus, omnia haec fecisti in abysso; et non audis clamantem de abysso? Haec praeveniendo fugitivo tuo fecisti; et non subsequeris ad te reverti volentem, ut perficias quod incoepisti?
73.11
Bone Domine, gratias tibi. Vere quaesivisti in abysso perditum tuum: et invenisti, quem ita de peccatis suis exterruisti. Per merita sancti Martini dilecti tui, reduc de abysso peccatorum, quem quaesitum invenisti perditum tuum; ne perdas amplius inventum tuum, ne in abysso inferni, ubi nullum invenis, perdas quaesitum et inventum servum tuum. Audio, Domine, quia jubes me redire, sed miserabiliter ligatus, et nimio pondere gravatus non possum exire.
73.12
Sed, o sancte Martine, cur ergo per merita tua oro Deum: cum te melius hoc possis, qui es ante eum? Precor te, domine, per nomen ejus, ne avertaris quem ipse jam respexit, quamvis reum servum ejus; adesto mihi, rogo, apud Deum, non ut defendas me, sed ut ores pro me. Peccata enim mea coram eo non defendo, sed ostendo; non excuso, sed accuso. Ego sum reus, ego ipse sum sub illo et pro illo accusator meus.
73.13
297 Non accuset me, qui fecit me; solus suffeci ad peccandum, solus sufficiam ad accusandum: denique si judex est ad judicandum reum suum, est et Dominus ad tuendum servum suum; est et Creator ad servandum opus suum; est Deus ad salvandum credentem et baptizatum suum. Aut quomodo judicabit peccatorem, ut contemnentem, qui se de peccatis miserum cognoscit et fatetur poenitentem? aut quomodo damnabit ut adversarium peccatorem, qui se peccasse dolet, et fugit ad tam amicum ejus intercessorem? Deus, in te pono spem meam. Sancte Martine, tibi committo orationem meam. Super ambos jacto curam meam; imo vobis jacto animam meam, hoc est, quod a me magis exigitis, tu jubendo, tu consulendo. Suscipite eam vobis jactatam, habete eam vobis prostratam. Reducite eam de abysso peccatorum: quam quaesitam invenistis perditam, ne perdatis inventam. Custodite eam, cum dormio; servate eam, cum aliud facio; videte eam, cum aliud cogito: tu per concessionem, tu per intercessionem, tu propter merita tui tam dilecti confessoris, tu propter nomen tui et mei Creatoris, qui es benedictus in saecula. Amen.
74.1
ORATIO LXXII [ol., LXX]. AD SANCTUM BENEDICTUM.
74.1
Sancte et beate Benedicte, quem tam opulenta benedictione virtutum superna gratia ditavit, ut non solum te ad desideratam gloriam, ad beatam requiem, ad coelestem sedem sublimaret; sed et alios innumerabiles ad eamdem beatitudinem tua admirabilis vita attraheret, dulcis admonitio incitaret, suavis doctrina instrueret, miracula provocarent: ad te, inquam, Benedicte Dei, quem benedictione tam larga benedixit Deus, ad te confugiens angustiosa anima mea tibi se prosternit quam humili mente potest; tibi fundit preces quanto affectu potest. Tuum auxilium implorat quanto desiderio potest. Nimis enim est immanis et intolerabilis ejus necessitas: vitam namque sanctae conversationis, quam promisi, nomine et habitu monachi profiteor; sed ab hac vita longe exsulando, mentiri Deo et angelis et hominibus ipsa mea conscientia convincor. Adesto, pie Pater, adesto supplicanti. Rogo ne abhorreas tam mendosum et tam mendacem; sed attende confidentem, et plusquam merear, miserare dolentem.
74.2
Utique, o praeclare dux inter magnos duces exercituum Christi, tuo me addixi ducatui, quamvis imbecillem militem. Tuo me subdidi magisterio, licet ignavum discipulum. Secundum tuam regulam devovi me vivere, quanquam carnalem monachum. Perversum namque cor meum ad ploranda perpetrata peccata lapideum est et aridum; ad resistendum vero instantibus est molle et luteum. Depravata mens mea, ad inutilia et noxia perpetranda velox est et infatigabilis; ad vel cogitanda salubria, fastidiosa et immobilis. Obcaecata et distorta anima mea ad praecipitandum et volutandum se in vitiis facilis est et prompta; ad saltem reminiscendum virtutes, difficilis et pigra. Longum est nimis, charissime Pater, commemorare singula. Nimis, inquam, longum est enumerare gastrimargiam, somnolentiam, levitatem, impatientiam, cenodoxiam, detractionem, inobedientiam, et caetera vitia, quibus facta est infelix anima mea quotidianum ludibrium, quae modo sibi vicissim trahunt et distrahunt ad illudendum hunc aerumnosum, et quasi pannosum homunculum; modo eidem cum turba insultant conculcando, et conculcant insultando. Ecce, beate Benedicte quam strenue pugnat hic miles Christi sub tuo ducatu; ecce quam efficaciter proficit hic tuus discipulus in tua schola; ecce bonum monachum, qui sic mortificatis vitiis, et voluptatibus carnis, sic fervet et vivit solis virtutibus; imo cui sic turba dominatur vitiorum, premit moles peccatorum. Proh pudor!
74.3
O impudens monache, qua fronte audes dici miles Christi, discipulus sancti Benedicti; false professor, qua impudentia potes pati videri in te tonsuram et vestem professionis, cujus non habes vitam? Heu dolor! O angustiae, quae mihi sunt undique! Si enim summum regem meum, et bonum magistrum meum, et professionem factam nego, mors mihi est; si autem eorum militem, et discipulum, et monachum me profiteor, cum vita me arguat mendacii, judicium mihi est. Anxiare in me spiritus meus, turbare in me cor meum. Erumpe et clama, anima mea: Jesu, bone Domine, vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Adjutor meus esto, Domine, ne derelinquas me, neque despicias me, sed doce et adjuva me facere voluntatem tuam ut vita mea testetur quod cor et os libenter confitentur.
74.4
Intende voci orationis meae, rex meus, et Deus meus, per merita et intercessionem pii Benedicti, dilecti tui, ducis mei et magistri mei. O tu mi bone dux, o suavis magister, o dulcis Pater Benedicte, oro et obsecro per misericordiam, quam erga alios habuisti, et per illam quam erga te Deus habuit, compatere miseriae meae, qui congratulor felicitati tuae. Succurre te patronum clamanti; exonera mole peccatorum obrutum, solve delictorum funibus ligatum, expedi criminibus irretitum, erige jacentem, sustine nutantem, instrue spiritualibus armis, id est virtutibus inermem, doce et protege pugnantem, expugna impugnantes; erige mihi victoriam, et perduc me ad coronam. Age, advocate monachorum, per charitatem, qua sollicitus fuisti quomodo vivere deberemus; esto sollicitus, ut sufficienter velimus et efficaciter possimus vivere quemadmodum debemus; ut et tu de nostro discipulatu, et nos de tuo magisterio gloriemur coram Deo qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
75.1
ORATIO LXXIII [ol. LXXI]. AD SANCTUM DUNSTANUM. Cum recordatione miraculorum ejus.
75.1
Sancte Dunstane, dulcis ad invocandum, et benignus ad exaudiendum, pius ad subveniendum; tu ad te fugientibus nunquam incertum refugium, tu ad te clamantibus nunquam imparatum auxilium; sancte, benigne ac pie Dunstane, respice miseriam animae meae: si enim respexeris, si calamitatem meam et miseriam attenderis, profecto misericordiae tuae viscera non continebis. Timore, tremore, horrore cruciatur anima 298 mea; timet, tremit et exhorret immania, quae meretur, supplicia; et non est quo effugiat constituta ante judicem. Sola assistit; nullus, qui pro ea agat, existit. Vita discutitur, damnabilis invenitur. Bona etenim acta requiruntur; vix, aut nulla reperiuntur. Deferuntur admissa; negari non possunt tam multa et tam grandia, quae omnem veniae spem excludunt. Longanimem sui patientiam judex exigendo praetendit; nihil nisi pertinacem sui impoenitentiam ista obtendit. Circumsistunt accusantes, iterant et reiterant, replicant et explicant delatas accusationes. Undique accusatur, a nullo excusatur. Astant et exspectant crudeles ac horrendi tortores, ut prolata damnationis sententia mox eam ad cruciandum abripiant. Tanta miseriarum mole obruta miserabilis anima quaerit, et circumspicit; et ecce, qui consurgat, et pro ea respondeat, nullum aspicit.
75.2
Tu ergo, pie, misericors et clemens Dunstane, surge, surge, exhibe solitam opem miserationis, adhibe viscera pietatis, impende suffragium interventionis: ad te clamandum invitabant et exhortabantur opera pietatis, quae de te praedicantur; sed repellunt, ac obtundunt opera impietatis, quae a me commissa a te horrore intolerabili abominantur atque exsecrantur. Ecce miseria, ecce angustia; ubi reus condemnatur, et omnis Dei misericordiae ac pietatis sinus obseratur; sic arguitur, confunditur, obtunditur, accusatrice conscientia, ut nec judicem deprecari audeat, nec qui deprecetur pro ea: sed, o tu, misericors et pie, ubi pietas, ubi miseratio, ubi misericordia, nisi ubi miseria? Cui pius, cui misericors fies, nisi misero? Agnosco, agnosco, agnoscens obmutesco. Intentans enormitatem criminum meorum; attamen quanto major miseria, tanto fit praedicabilior misericordia; nec miseria mea tanta erit, ut deficiens fiat potentia tuae virtutis. An eo usque amplificatur miseria mea, ut angustetur misericordia tua? An invalitudo mea praeponderabit potentissima merita tua? imo meritorum tuorum praeponderans gratia sustollat, leviget ac evacuet impietatum mearum pondera. Libentissime tibi judex ipse donabit quidquid tua tam dilecta et chara eum familiaritas postulabit: non negabit tibi unius salutem miseri, salus ipsa cui tam familiaris existis; facile reddet tibi unius mortui vitam, vita ipsa apud quam tantam habes gratiam.
75.3
Ne deficiat, quaeso, in me uno tuae benignitatis munificentia, cujus in multis et tam innumeris redundant beneficia. Obtineam per te indulgentiam, ut tam dilecti et diligentis Dei, ac Domini tui in omnes praedicent ac magnificent misericordiam. O quam praedicandis monstrabat Deus indiciis quantum ei tu gratus esses ac familiaris! O inaestimabilis cordis tui puritas, cum qua tam crebro sermocinabantur angeli Dei! o inaestimabilis apud Deum familiaritas, cui sic familiaris erat angelorum dignitas! O decus ac praemium virginitatis, cui sic adgaudet natura angelicae dignitatis! In coelum deducebaris, intereras beatis agminibus illorum, oblectabaris modulationibus angelicis, cantans cum illis canticum, quod solus cantat chorus virginalis. Rursus tibi in terris hymnam celebranti vicissim aderat et consonabat melodia coelestis; concinebant agmina virginitatis, summa dignitas supernae civitatis. Potens ac praepotens gratia, cui sic obsequens erat dignitatis angelicae potentia! Excellens ac praecellens meriti eminentia, quam sibi acceptam, sic pretiosam divina monstrabat superexcellentia! Nunquam ergo tam dilecti, tam familiaris sui precem avertet, ut reo uni veniam non donet. Denique ipse testatur quoniam non vult ut peccator moriatur: libenter itaque animae peccatrici salutem dabit, cujus testatur se nolle mortem.
75.4
Rursus occurrunt spes et confidentia ereptionis meae apud ipsum judicem, insignia familiaritatis tuae. Quos enim praenuntios, quos apparitores ad te praemisit, cum directam tuam beatam animam jam carne abituram, illum adituram, ac secum permansuram adjudicavit? ne ullo metu terreretur, stupore turbaretur, incertitudine sollicitaretur, dies praedicitur, aeternae beatitudinis mansio promittitur, ducatus curiae coelestis adducitur; a quo hilari securitate, ac secura hilaritate perducatur.
75.5
Quanta et o quanta, quali et o quali suscipitur exsultatione, qui cum tali ac tanta deducitur apparitione? quantum jucundatur et glorificatur susceptus, cujus sic honorificatur adventus? Quanta denique veneratione, quanta glorificationis exhibitione fit ipsa annuntiatio migrationis tuae? Per visum tibi sedenti in cathedra tua pontificali astans et circumstans angelorum frequentia supernorum civium curia, quaerit a te quoad tibi placeat commorari in carne ista; refert nuntium, indicat votum totius supernae concionis optantis, orantis ac deprecantis, ut jam cum eis ante summum pontificem perpetuum Sanctus decantes in coelis. Respondisti te nunc non posse abire; quia Dominicae Ascensionis aderat festum, in quo allocuturus et communicaturus eras commissum tibi populum. Fit concessio justae et charitativae excusationis; indicitur dies, in qua nulla occurreret causa dilationis. O insignis et admirabilis gratia familiaritatis; cujus solius voluntati, totius supernae dignitatis votum ac voluntas cedit! Concedit dilationem sui, ne hujus non habeat adimpletionem; quod non vult, illa fieri mavult, quam ne non fiat quod ista vult. Quo ergo amore praesentia ejus amatur et amplectitur, cujus absentia sic desideratur et exspectatur? Quod a Deo gratiae donum accepit in coelis, cui tantum gloriae munus in terris concessit? Splendidus in stola virginitatis, quam veneranter suscipitur ad nuptias Agni. Inter primos discumbit; quia cum decore integritatis induitur virtute humilitatis; praeditusque gratia charitatis ac totius virtutis sequitur Agnum quocunque vadit. Quomodo ergo tam amatus, tam familiaris apud ipsum auctorem salutis, misericordiae ac pietatis, non obtinebis salutem unius peccatoris, si voluntas adest, constat quia possibilitas non deest; nec voluntatem fas est abesse, quia te voluntati ejus fas non est contrarium esse, qui omnes homines vult salvos facere. Obtine itaque quod vis, et quod potes obtine: liberetur et vivat tua intercessione anima mea, pro qua, ut viveret. mori voluit vita beata, Deus ipse misericordia mea, qui est benedictus in saecula. Amen.
76.1
299-301 ORATIO LXXIV [ol. LXXIII]. AD SANCTAM MARIAM MAGDALENAM, Cum retractatione amoris ad Christum.
76.1
Sancta Maria Magdalena, quae cum fonte lacrymarum ad fontem misericordiae Christum venisti, de quo ardenter sitiens abundanter es refocillata, per quem peccatrix es justificata, a quo amarissime dolens dulcissime es consolata. Tu, domina mea charissima, per temetipsam es experta qualiter peccatrix anima Creatori suo reconcilietur, quod consilium miserae animae expediat, quae medicina languenti salutem restituat. Satis enim scimus, chara amica Dei, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. Non ego sceleratissimus, domina beatissima, non ego sceleratissimus peccata tua improperando retracto; sed immensitatem clementiae, per quam deleta sunt, pertracto; et per eam respiro ne desperem, et ad eamdem suspiro ne peream; ego, inquam, miserabiliter in profundum vitiorum praecipitatus, ego nimio pondere criminum gravatus, ego in obscuro carcere peccatorum a memetipso detrusus, et in torporis tenebris obvolutus.
76.2
Ergo, electa dilectrix, et dilecta electrix Dei, ego miser rogo te beatam, tenebrosus illuminatam, peccator justificatam, immundus mundatam. Memento, benignissima, quid fuisti, et quantum misericordia indiguisti, et postula mihi indulgentiam, sicut eam tibi fieri voluisti. Impetra mihi compunctionem pietatis, lacrymas humilitatis, patriae coelestis desiderium, terreni exsilii fastidium, poenitentiae amaritudinem, aeterni cruciatus timorem. Prosit mihi, charissima, familiaris conversatio, quam habuisti et habes circa fontem misericordiae; hauri mihi ab illo unde lavem peccata mea; propina mihi de illo unde satietur sitis mea; infunde mihi de illo unde irrigetur ariditas mea: non enim erit tibi difficile quidquid volueris obtinere a dilectissimo et suavissimo domino, et amico tuo.
76.3
Quis enim explicet, o beata sponsa Dei, quam benigna familiaritate et familiari benignitate, ipse calumniantibus te, respondendo pro te, se opponebat; quam pie, superbo Pharisaeo de te indignante, ipse te defendebat; quomodo ipse te excusabat, sorore tua de te conquerente; qualiter ipse opus tuum laudabat, Juda in te fremente? Quid denique, quid dicam, vel potius quomodo dicam, cum ejus amore flagrans eum ad monumentum quaerendo flebas, et flendo quaerebas? Quam affabiliter, quam amicabiliter te, quam consolari venerat, magis accendebat; cum ipse se celabat videnti, et ostendebat non videnti; dum praesens ipse quem quaerebas, quem quaereres et cur fleres quaerebat.
76.4
Sed, o tu, piissime Domine, tu cur quaeris quid plorat? nonne viderat te cor suum, et dulcem vitam animae suae, crudeliter mactari? o stupenda pietas! heu horrenda impietas! cum in quodam ligno extensus et ferreis clavis confixus penderes, velut latro ad ludibrium impiorum: et dicis: Mulier, cur ploras? et quia nequivit juvare, ne te occiderent; vel corpus tuum volebat unguentis diu servare, ne putresceret: ut quia vivo loqui non posset, saltem mortuum flere posset; et vitalem doctrinam, quam a vivo audierat, juxta mortuum exosa vitam semifractis verbis recitaret. Nunc insuper ipsum corpus, quod utcunque gaudebat sibi dimissum, credit amissum: et dicis: Mulier, quid ploras? O incitatio luctus! oculis suis viderat( si tamen aspicere potuit), quae crudeles in te crudeliter fecerant; et residuum manuum eorum, ut putabat, perdiderat. Omnis spes de te jam fugit quia nec reliquias tuas ad tui memoriam tenere potuit: et quaerit aliquis, quem quaeris, quid ploras? Saltem tu, o singulare gaudium ejus, cur concitas dolorem ejus? ipse enim sciebas, et sic fieri volebas, quia causam tanti ploratus narrare posset, nisi crebro verba interrumpendo et ingeminatos gemitus erumpendo. Non enim amorem ignorabas, quem ipse inspirabas. Noveras utique tu hortulanus ille, quid plantaveras in horto tuo animae suae. Puto quia quod plantaveras, rigabas. Rigabas, dicam an probabas? Sed, ut verius dicam, et rigabas et probabas? Sed, o bone Domine; o benigne magister, ecce fidelis ancilla et discipula tua nuperrime redempta sanguine tuo, ecce aestuat et anxiatur desiderio tui, circumspicit, interrogat, et nusquam apparet, quem desiderat: displicet ei quidquid videt, quia te solum quem aspicit non videt. Quid ergo? sufferet hoc diu Dominus meus dilectus ejus? An perdidisti compassionem, quia invenisti incorruptionem? An pietatem amisisti, quia immortalitatem acquisisti? Absit, Domine! non enim despicis nos mortales, quia factus es immortalis, pro quibus factus es mortalis, ut faceres immortales: quippe pia dilectio nec illam gementem, nec se latentem potest tolerare diutius. Erumpit amantis dulcedo, ut non erumpat flentis amaritudo. Nominat Dominus consuetum ancillae nomen, et cognoscit ancilla consuetam Domini vocem. Puto, vel certe affirmo quia sensit solitam suavitatem, qua vocari consueverat, Maria. O vox delectabilis! o quantum blandimenti! quantum sapuit amoris! nec brevius nec celerius hoc exprimi potuit. Scio quae sis, et quid velis. Ecce me, ne plores. Ecce me, quem quaeris. Illico mutatae sunt lacrymae: non enim credo mox esse restrictas: sed quas 302 contritum cor se torquendo prius exprimebat, eas postmodum cor gaudens exsultando effundebat. O quam dissimilia sunt: Raboni; et: Si tu sustulisti eum, dicito mihi! O quam dissona sunt: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum; et illud, quia vidi Dominum, et haec dixit mihi!
76.5
Sed quid ergo miser sine affectu praesumo exprimere affectum Dei, et beatae amicae Dei? Quomodo namque eructabit cor bonum odorem, unde intus non habet saporem? verum tu mihi conscia es, veritas: tu mihi testis es, Domine mi dulcissime Jesu, quia amore tui amoris hoc facio. Amorem tuum in me accendere cupio, quia te solum, et quod jubes, desidero amare; spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum tibi sacrificare. Da mihi, Domine, in hoc exsilio panem doloris et lacrymarum, quem esurio super copiam deliciarum. Exaudi me propter amorem et chara merita hujus tuae dilectae Mariae, et beatissimae matris tuae maximae Mariae. Noli, piissime Redemptor Jesu, noli despicere precem indigni peccatoris tui, sed adjuva conatum infirmi amatoris tui; excute cordis mei teporem, et per fervorem tui amoris, da mihi pertingere ad aeternam tuae gloriae contemplationem, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
77.1
ORATIO LXXV [ol. LXXIV]. PRAELATI AD QUEMCUNQUE SANCTUM ECCLESIAE SUAE PATRONUM.
77.1
Sancte N. pie N. beate N. unus de gloriosis apostolis Dei, unus de beatis amicis Dei; iste peccator, iste indigens, iste tuus, licet indignus, licet ineptus, licet nimis inconveniens vicarius, iterum et iterum redit ad te dubius, nescius, sollicitus de populo tuo, de congregatione tua, et de periculo suo. Ego, scilicet inutilis persona, nullis bonis ornata, sed profunda ignorantia tenebrata, innumeris vitiis deformata, immensis peccatis onerata; ego, inquam, quem Deus et tu post Deum, nescio an jussistis, an permisistis rectorem vocari in Ecclesia sub te advocato, sub te tutore, sub tuo nomine constituta, anxius de me et de mihi commissis, te rogo consultorem, te precor adjutorem, te exspecto per omnia pro me operatorem. Magister enim vocor, sed esse nescio; pastor nominor, sed esse nequeo; episcopus dicor, sed non sum. Vident enim me sedere ubi sedet episcopus, sed ego video me non facere quod episcopus facit; aspiciunt me procedere sicut episcopum, sed ego aspicio me non vivere sicut episcopum; exhibent mihi honores episcopi, sed ego non ostendo eis mores episcopi. Nondum duxi vitam boni laici, et de me exspectant quomodo vivant clerici. Quid feci, homuncio, vermis et putredo? Quid feci? quid praesumpsi? quid consensi? Imo tu, Deus, et tu N. apostole ejus, quid fecistis: vos enim hoc fecistis, sive jubendo, sive permittendo. Vos ergo, qui quoquo modo fecistis, facite, tu orando, tu donando, ut nec mihi, nec ulli obsit; sed mihi et multis prosit quod fecistis: vos qui fecistis nescium doctorem, caecum ductorem, errantem rectorem; docete quem doctorem statuistis, ducite quem ductorem posuistis, regite quem rectorem concessistis. Docete, obsecro, quid doceam, ducite quo ducam, regite ut regam; imo docete illos, et me in illis; ducite illos, et me cum illis; regite eos, et me inter eos.
77.2
Jesu, bone Domine, non sunt illi mei, sed sunt tui; quia nec ego sum meus, sed tuus. Tuus sum, Domine, et tui sunt; quia tu me, et eos sapientia tua fecisti, et anima tua emisti. Tui ergo sumus, bone Domine, tui sumus; quos tam sapienter fecisti, et tam care emisti. Si ergo mihi commendas eos, Domine, non ideo deseras me, vel eos: commendas eos mihi, commendo me et eos tibi. Tuus est, Domine, grex, et tuus pastor; tui gregis et pastoris esto pastor. Domine, per merita beati N. amici tui, exaudi orationem peccatoris tui. Fac, Domine, ipsum sollicitum esse pro nobis, quem advocatum dedisti nobis; ipsum pro nobis orare sentiamus, per quem auxilium tuum nobis quotidie flagitamus. Impetremus per ipsum gratiam tuam, per quem imploramus quotidie majestatem tuam; illum, Domine, fatemur advocatum nostrum, per illum sentiamus te Salvatorem nostrum: ne praevaleant, Domine, demerita nostra meritis ipsius; sed deleantur peccata nostra precibus ejus. Et tu, o beate, o sancte N., tu es advocatus meus, tu esto ad Dominum intercessor meus. Oro te, exora eum; peto a te, impetra ab eo. Defer illi meam orationem, et refer mihi ejus exauditionem. Per te illi angustia mea intimetur, et per te mihi consolatio ejus redonetur: ostende illi meum periculum, et exhibe mihi ejus auxilium. Ecclesiam enim Dei sub te regere suscepi, qui animam meam nondum regere incoepi. De meipso ergo timidus, de aliis cogor esse sollicitus. Gravatus pondere peccatorum, alios jubeor relevare; incurvatus pondere criminum, alios exigor erigere. Ergo sancte, beate ac pie N., recognosce me qualemcunque vicarium tuum, ut semper me praeveniat consilium tuum, et subsequatur auxilium tuum ad regendum meipsum, et gregem mihi commissum. Prius enim sunt commissi tibi quam mihi: et cum mihi sunt commissi, non sunt a te dimissi, sed ego magis commissus. Quod ergo mihi injunctum est de illis, tu fac de me et de illis; fac pro me quod mihi injunctum est facere pro te; fac, Domine, quod mihi injunctum est facere pro te; fac, Domine, fac pro me, quia tu vides me nec scire, nec posse, pro te; imo fac non me, sed pro te; quia prius et magis pertinet ad te, quam ad me; et si quid ad me, hoc est post te, et sub te. Tu ergo, Domine, tu plus debes, plus scis, plus potes quam ego, tu potius fac, quam ego. Non me gravet, Domine, suscepta cura eorum, quia satis me gravata sarcina peccatorum meorum. Non me gravent illi, quia ego ipse nimis sum gravis mihi; nimis certe ipse me gravo, non est opus ut alii me gravent. Sed nec eos gravet onus meum, nec impediat eos peccatum meum, nec noceat illis malum meum, non obsint illis mala mea, quibus prodesse debent bona mea, non me impediant, Domine, de quibus proficere debui; nec illis obsim, quibus prodesse debui: nimis enim sufficiunt mihi delicta mea, non trahant me aliena secum. Nimis mihi est, si me damnant peccata mea; non involvant alios mecum. Sed tu, o sancte N., apostole Dei, tu qui potes, subleva me, et eos; porta me, et illos; excusa me, et illos; adjuva utrosque; rege, et protege utrosque: ut et ego gaudens de illorum salute mecum, et illi de mea secum, semper laudemus nostrum bonum Dominum Jesum Christum, tecum, qui sit benedictus Deus, et tu benedictus apostolus ejus in aeternum. Fiat, fiat. Amen.