Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
64.1
ORATIO LXIV [ol. LXIII]. AD SANCTUM PETRUM APOSTOLUM. Cum lamentabili deploratione peccatorum.
64.1
Sancte et benignissime Petre, fidelis pastor ovium Dei, princeps apostolorum, princeps tantorum principum, qui ligas et solvis quod vis, qui sanas et resuscitas quem vis, qui das regnum coelorum cui vis: magne Petre, magne, tot et tantis donis ditate, tot et tantis dignitatibus sublimate; ecce ego pauperrimus et infimus homuncio, multis et gravibus aerumnarum circumdatus angustiis, miserabiliter indigeo auxilio tuae magnae potentiae: sed nec os meum habet verba, quibus necessitatem meam, sicut ipsa est, exprimat, nec cor meum habet devotionem quae de tam infimo ad tuam tantam sublimitatem attingat. Iterum atque iterum conor mentem meam torpentem concitare, et dissolutam per inania restringere: sed omnibus viribus collectis, nec torporis sui tenebras, quas contraxit de sordibus peccatorum suorum, potest dirumpere, nec in eadem intentione diutius valet consistere. Heu me miserrime miserum! Ita quippe est, non est simulatio; ita est.
64.2
Quis ergo subveniet misero, qui nec valet exhibere tribulati vocem, nec dolentis mentem? O magne Petre, si clamor tribulationis meae non ascendit usque 289 ad te; respectus tuae pietatis descendat usque ad me, dirumpat duritiam meam, scindat tenebras meas, circumspiciat aerumnas meas. Respice, benigne pastor, commissi tibi gregis ovem, et miserere miserabiliter laborantem, et, non quantum sua mala exigunt, sed quantum permittunt, orantem. Ecce enim ante fidelem pastorem jacet et gemit morbida ovis coram Domino pastoris et ovis. Fugitiva redit, erroris et inobedientiae veniam petit. Pio medico et pastori morsus luporum et scissuras vulnerum, quae errando incurrit, et ulcera quae longa incuria nutrivit, revelat, et misereri sibi dum adhuc spiritum trahit, plus miseriam suam coram misericorde pastore expandendo quam obsecrando, exorat.
64.3
Pastor bone Petre, ne sis exoratu difficilis, ne avertas misericordes oculos; respice, precor ne abjicias poenitentem, ne differas exaudire supplicantem. Quia enim fastidivit salutifera pascua, languet defectu virium; quia indulsit pestiferis, torquetur attactu morborum. Adulta ulcera, et illisa vulnera putrescendo pejorata cito eam trahunt ad mortem. Lupi jam gustato ejus sanguine, exspectantes abjiciendam in insidiis latent. Inimicus ejus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens eam ut devoret. Pastor fidelis, converte oculos tuos ad eam, et recognosce tibi commissam. Si enim erravit, tamen Dominum et pastorem non negavit. Inspice in faciem ejus, et adverte signum Domini tui et ejus. Si sub tanto squalore non agnoscis faciem lotam et candidatam in fonte Christi, agnosce vocem confessionis sub nomine Christi, qui ter interrogans utrum eum amares. tibi ter confitenti dixit: Pasce oves meas. Certe amator est ovis, qui ante commendationem sic discutit amorem pastoris. En confiteris te amatorem ejus, et haec confitetur se ovem ejus. Cur ergo spernis ovem Christi, pastor ejus? Petre, pastor Christi, recollige ovem Christi. Dominus tuus imposuit in humeros suos gaudens quaesitam et inventam, ne repellas eam redeuntem et supplicantem; Dominus emit eam sanguine suo nondum natam, pastor ejus ne vilipendas jam renatam, et tam diligenter tibi commendatam. Heu! quandiu non sentiet se receptam, curatam et refocillatam.
64.4
O sancte Petre, si te non movet nomen pastoris et ovis, moveat te nomen apostoli, principis apostolorum, et nomen Christianae animae. Nempe haec est ovis a me tibi oblata, anima mea, baptismo Christi regenerata. Haec vulnera, quae dixi, haec ulcera, hae scissurae non sunt ovinae carnis, sed sunt spiritus rationalis. Haec fames, hi defectus virium, hae torsiones non sunt pecorini ventris, sed sunt humanae mentis. Hi lupi et hi leones non sunt quadrupedes, sed daemones. Haec tanta mala, paupertas est virtutum, et coacervata peccata. Quia igitur nondum sentio me exauditum, urgentibus angustiis, a principio repetam narrationem meam, et multiplicabo orationem meam. Exponam coram janitore regni coelorum et principe apostolorum fidelem animam miseram sub regno peccatorum, ad regnum coelorum inhiantem, et ob hoc Petrum janitorem regni coelorum et principem apostolorum invocantem.
64.5
Ecce ergo, misericors Petre, coram te exhibeo animam meam nervis virtutum dissolutam, catenis vitiorum ligatam, pondere peccatorum aggravatam, delictorum sordibus foedatam, discissam vulneribus daemonum, putridam et fetidam ulceribus criminum. His et aliis gravibus malis, quae melius me vides, obrutam, oppressam, circumdatam, obvolutam, bonorum omnium relevamine, ut cernis, destitutam. Ecce miseram animam, et misericordem apostolum Petrum, coram misericorde Deo, qui apostolo Petro misericordiam fecit et facere praecepit, et faciendi potestatem dedit. Ecce miseria, et ecce misericordia. Misericordia Dei, et Petri apostoli ejus; miseria animae Deum confitentis, et Deum et Petrum invocantis. Ergo miseria premet diutius animam ad Deum et Petrum respicientem, et videbit hoc misericordia Dei et Petri?
64.6
O Deus, et tu major, apostolorum ejus, quae est haec miseriae meae immanitas, si non potest adversus eam misericordiae vestrae immensitas? Aut si potest, sed non vult, quae est haec enormitas culparum mearum, quae excedit multitudinem miserationum vestrarum? An quia cuncta, quae peccavi, non confiteor! en cuncta quae scitis me peccasse, vera esse confiteor. An quia nec sufficienter poenitendo, nec malis bona rependendo, satisfacio? Utique sic est, fateor; sed haec est ipsa miseria qua torqueor. Ergo quo plus coarctat miseria, plus lenta erit misericordia? O inauditum verbum a misericorde in supplicantem! Sed intelligo, juste Deus, intelligo quid respondeas animae meae: Merito patitur quod sponte subiit, et digne non exauditur quae non obedivit. Heu! desperationis amaritudo? Agnosco certe, agnosco hanc sententiam esse justitiae, non misericordiae. Quis vocavit justitiam in causam meam? Cum misericordia sermo mihi erat, non cum ea. Panem misericordiae mendicat a te, Deus, in tribulatione aerumnosa anima mea. Cur lapide justitiae perfringis ossa ejus? Misericordia tua, misericors Deus, per merita et intercessionem beati Petri apostoli tui, acceleret et eruat eam dimittendo peccata ejus. Sancte Petre, princeps apostolorum, per misericordiam tibi factam et potestatem tibi datam, solve vincula ejus, sana vulnera ejus. Libera eam de miseria regni peccatorum; et introduc eam in beatitudinem regni coelorum, ut tecum gaudens, gratias agens, laudet Deum in saecula saeculorum. Amen.