Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
68.1
ORATIO LXVIII [ol. LXVI]. AD EUMDEM APOSTOLUM. Pro gemina Dei dilectione et proximi impetranda.
68.1
Sancte Joannes, tu ille Joannes unus de magnis apostolis Dei, de magnis principibus regni Dei; unus, inquam, ditissimorum dilectione qua diligit et diligitur Deus, et ditissimus eorum dilectione quos diligit Deus. Ecce, o opulente tam beatis divitiis, et dives tam beata opulentia, ecce aerumnosa sed Christiana anima, pauper et inops harum divitiarum quibus sic opulenter abundas, esuriens accedit ad ostium clementiae tuae, suppliciter mendicans eleemosynam opulentiae tuae, quatenus ex eo quod tibi et multis sine diminutione sufficere potest, saltem illi tantum impertiaris unde ipsa vel vivere possit. Porrige igitur, dives amice Dei, porrige animae pauperis servi dilectoris tui Dei, de illa opulenta cella mentis tuae hanc tibi parvam, mihi magnam; tibi facilem, mihi vitalem eleemosynam, ut Dominus meus, cui placuit ad multos ditandos te ditare, dignetur eam propter te vel ad vitam tuendam refocillare. Pauper certe est, Domine mi, dilecte Domini nostri, pauper est anima mea, quod cogor et erubescor confiteri, utriusque dilectionis Dei; quia valde infra quam debet, diligit Deum, et multo minus quam eget, diligitur a Deo. Equidem in uno fateor me valde injustum, in altero justum Deum; in utroque sentio me nimis miserum, justo judicio Dei. Non sum oblitus hoc dicens, o tu juste et misericors Deus: nec sum ingratus multimodis beneficiis tuae erga me dilectionis ab initio creationis meae; sed donec satietur utraque tua dilectione, semper se pauperem et egenam clamat esuriens anima mea.
68.2
Quippe hoc ipsum est de maximis, de gratissimis mihi tuis beneficiis, quia per suavem gustum tui hanc in me excitasti aviditatem, ut renuat consolari anima mea, nisi per ejus satietatem. Ad quam impetrandam quoniam non sufficit supplicatio minus dilecti peccatoris tui; ad eam impetrandam, invoco merita multum dilecti dilectoris tui. Ergo, tu bone dulcis, et dulcis bone, a quo est omne bonum, fac illum mihi et te illi, imo et te illum mihi exorabilem, ut per illum assequar hujus satietatis desideratum bonum. Scio, Domine, scio et fateor quia ego non sum dignus quem tu diligas; sed certe tu non es indignus quem ego diligam. Da ergo mihi, Domine, per ejus merita, unde tu es dignus, et ero dignus, unde sum indignus. Sed oret pro me potius, quia ipse potest efficacius ille dilectus tuus, Domine Jesu. Oret ille pium pectus tuum, dulce reclinatorium suum pro me; et exaudi tu desiderium meum per illum propter te.
68.3
Sancte Joannes, dilecte Jesu Christi Domini mei, rogat te servus amici tui, ut propter nomen Domini sui dilectoris tui impetres illi mutuam dilectionem Dei, impetra ergo mihi quatenus sic diligar ab illo, ut et ego digne diligam illum. Certe namque, dilecte Dei, si ipse diligit nos propter te, misericordiam nobis impendis; et si nos diligamus illum per te, gratiam illi 292 rependis. Certe, Domine, si illum convertis ad nos amandum, facis nos tibi tanti boni debitores; et si nos accendis ad illum amandum, facis te illi debiti redditorem. Certe beate, quantumcunque facias ut plures amet, nihil tibi minuis; et quanto facis ut plures illum ament, tanto plus illi retribuis. Fac ergo, Domine, hanc supplici tuo misericordiam, unde et me tibi tanti boni debitorem, et te Deo unius animae facias redditorem. Fac, precor, Domine, fac ne renuas, unde nulli damnum eveniet, sed servo tuo salus, tibi gratia, et Deo gloria proveniet. Dilectissime discipule pietatis, cur negabis abundans egenti, potens poscenti quod nulli est noxium et tot bonis obnoxium? Si enim obsistunt optanti peccata sua; cur non potius assistunt oranti merita tua? An peccata mea potentia sunt ad nocendum, et merita tua impotentia sunt ad subveniendum? Absit, Domine, ne cogar sentire quod horreo dicere. Cur denique petenti negetur propter peccata sua, qui ea confitendo, nihil per sua merita quaerit sed per tua? Cur, inquam, cum potiora sint merita quae ab eo obtenduntur, quam delicta quae illi objiciuntur? Certus enim sum, Domine, quia si vis plus valet gratia tua apud Deum dilectorem tuum, quam ut, dimissis peccatis meis, me amando faciat amatorem suum.
68.4
Ergo, o beate Joannes, fac ut qui te diligit, me quoque diligat per illam charitatis latitudinem quam docuisti et habes; et qua nulli invides, sed commune vis esse bonum quo gaudes. Fac per vicem dilectionis quam illi debes, ut meam quoque dilectionem cum tua illi solvas, cui pro sola sua non solam tuam, sed multas debes. Quippe, beate Joannes, ipsa tua beatudine es expertus quia sicut nullus Deo prius quam debeat potest tribuere; sic nec plusquam debet, valet retribuere. Si ergo quotquot Deum amatorem tuum per te diligunt, non possunt compensari; precor, Domine, ne abjicias illum qui in illis poscit connumerari. Accende amore ejus tepentem, et redde ferventem. Adjuva nitentem, exaudi orantem.
68.5
Jesu Domine, quem opto exauditorem; Joannes, quem postulo intercessorem, sic me cogit desiderium meum, ut cogere vos desideret cor meum; verum non invitos, sed spontaneos; non nolentes, sed volentes. Patimini igitur et parcite; et si quid excogitat cor meum, torquete ad amorem. Sustinete, inquam, me, quia amor amoris Dei cogit me. Domine et Domine, credo, scio quia invicem vos diligitis. Sed unde hoc ipse experiar; si quod peto propter invicem, non conceditis? Jesu? unde tu mihi, aut ego cuiquam probo quia amas illum, si nec amari a te, nec vel amare te, das optanti mihi propter illum? Joannes, unde ego sentiam quia diligit te, si non mihi impetres ut diligat et me; aut quia tu illum, si non me adjuvas, ut et ego. Excusa excessum meum; amor Dei tuus compellit me sic loqui. Ergo, o tu Deus, et tu dilecte ejus, nolite vos diligere solis vobis beatis, sed et nobis miseris. Congaudemus vobis, compatimini nobis. Nolite vos soli confruendo claudere tantum bonum intra vos; sed et fluat aliquid super nos, quod diffusum intra nos impinguet et laetificet animas nostras.
68.6
Dilecte dilector Dei, Joannes, qui de te securus in illa mutuae vestrae dilectionis beata plenitudine gloriaris, esto pauperi a te mutuam Dei dilectionem mendicanti tanto largior, quanto te sentis in majori ejus abundantia, et me vides in majori indigentia. Nosti quippe tu, Domine, nosti tu illum qui in epistola sua decrevit ne quis habens substantiam mundi, et videns fratrem necessitatem habere, claudat viscera sua ab eo. Quid ergo, Domine, si quis habens substantiam aeternae vitae, viderit animam proximi necessitatem habere, claudet viscera sua ab eo? Misericors praeceptor, si voluisti viscera substantiam mundi habentis non claudi necessitatem patienti, nonne multo magis meliorem substantiam habentis majorem necessitatem patienti! Ecce audio te de laxandis visceribus praecipere, et video te substantiam diligendi, Deum et diligendi a Deo habere: et tu vides animam meam necessitatem habere. Ecce jubens et habens, et coram illo indigens, invicem sese aspiciunt. Si igitur, Domine, visio tua plus est pia, quam oratio mea devota; visio tua sit oratio mea. Non enim scripsisti: si quis videns fratrem orare clauserit viscera sua; sed, si videns fratrem necessitatem habere.
68.7
Age ergo, Domine, vide necessitatem meam, imo ecce vides eam. Anima, anima mea, collige totum affectum tuum, et ingere te in aspectum ejus; inclama, ingemina intimo affectu in conspectu ejus: Vides me. Alterna ibidem, et importune repete: Vides me; et: Vide me; Joannes certe vides, vides me. Ergo vide me, Domine; vides me noscendo, vide me miserando. Vides et scis, vide ut sciam. Vides et scis necessitatem meam, vide ut sciam pietatem tuam. Vide, vide me, quia vides me. Olim scio; jam nunc sentiam quia vides me. Scio, sentiam. O quid audit intellectus meus objici mihi! Concedo, Domine, quia fratri jussisti laxanda viscera. Sed utrum ego sim frater aut proximus, nec audeo asserere quod opto, nec volo concedere quod mihi non expedit. Jesu magister ejus, aspice nos, Domine, ante rivum anxiatur siti anima mea; sed non est quod bibat, nisi fluat de fonte. Fons misericordiae, fluat a te in illum ut bibam de te in illo. Bone, responde pro me. Ad fontem recurro; ultra nequeo. Ne pereat ad fontem vivum anima siccitate; ne obturetur haustus arenti. Audiat satiatus tuus sententiam tuam, et hauriat de illo sitiens tuus clementiam tuam. Dic illi: Joannes, quis tibi videtur proximus illi fuisse, qui incidit in latrones: Responde, beate Joannes, quod genus humanum respondet de Samaritano suo, gratias illi agens: Responde, qui fecit misericordiam in illum. Age, bone Jesu; incepisti adjuvare orationem meam, jam in manus tuas commendo eam; tu, sicut perfecte bonus es, perfice eam. Dic, precor, Joanni dilecto tuo, et propone me illi servum tuum. Vade et tu fac similiter.
68.8
Spera et gaude, gaude et dilige, anima mea. Ipse quem tu dubitando desiderabas exauditorem, ipse tibi parat intercessorem. Mendicando obsecrabas per alium, quia per te ad ipsum non confidebas; et ecce accurrit ille, et peroravit ubi tu deficiebas. O bonitas, o pietas, o amator! Ecce quantum tibi ostendit quia te diligit; et quantum te accendit, ut illum diligas. Insta ergo, et spera, non de te, sed de illo; quia exaudiet desiderium tuum, qui sic consummat orationem tuam. Cor meum, et caro mea, exsultate in illum, et diligite illum, et omnia quae intra me sunt, benedicite illum. Amen.