Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
6.1
ORATIO VI. AD DEUM. Ne peccator pro ullo peccato desperare debeat, quia pius est et misericors Dominus, nec vult mortem peccatoris, sed vitam.
6.1
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Credimus quod hanc orationem Spiritus sanctus dictaverit, cujus inspiratione 250 compunctus homo peccator, sed et fidelis et sibi postulat a Deo misereri, suasque iniquitates secundum multitudinem miserationum ejus deleri, quem et omnipotentissimum Deum et misericordissimum Dominum esse credit. Est autem hoc opus Spiritus sancti, quod peccatori sua facinora displicent, et ea agere satagit quae Creatori suo placent. Sed et hoc suis viribus non valet, nisi ejusdem Spiritus sancti gratia illuminatus; cujus cor, cum per suam gratiam visitat, protinus ab omni labe vitiorum emundat. Dulcis est vero Dominus et pius erga creaturam suam, quam creavit ad imaginem suam et similitudinem; et quam tanto ditavit honore, nullo modo nisi ejus magna iniquitate patitur perire. Est autem, est omnino universitatis Creator suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus se, omnibus qui invocant eum in veritate; et voluntatem timentium se facit, et deprecationem eorum exaudit, et per suam magnam misericordiam salvos ad sempiternam gloriam ducit. Miseretur enim omnium, et nihil odit eorum quae fecit, dissimulans peccata hominum propter poenitentiam, et parcens illis, quia pius est Dominus. Est autem misericors Dominus peccatoribus a suis nequitiis cessantibus, et per veram poenitentiam veraeque poenitentiae bona opera suas malitias mundantibus; et per veram confessionem, veraeque confessionis sacrificium, sese mactantibus. Est autem vera poenitentia veraque confessio, et perpetrata mala plangere, et plangenda amplius non amittere. Quomodo vero miseretur Pater filiorum, et multo magis quam pater carnalis filiorum, miseretur pius et misericors Dominus omnium se timentium. Ipse enim novit figmentum nostrum; cognovit etiam unde nos fecit limum nostrum. Recordatur enim quod pulvis sumus, et cinis, sed tamen ad ejus imaginem facti. Intuentes autem vereque confitentes tantam misericordiam Creatoris nostri erga creaturam suam, non de remissione culparum desperemus. Quoniam si ex toto corde poeniteamus, nostrasque iniquitates dignis fletibus insequamur, ejus indulgentissimam pietatem proculdubio consequemur.
6.2
Sed fortasse aliquis mente perditus, et jam ipsis voraginibus aeternae damnationis immersus, considerans enormitatem scelerum suorum, desperans de misericordia Dei, dicere apud se praesumit: Quod consilium recuperandae salutis jam amplius invenire potero, aut quam consolationem, aliquam veniam scelerum promittentem, sperabo? Ex quo peccare potui, nunquam a peccatis et malis operibus cessavi. Peccatis peccata semper accumulavi, et peccata, quae aliquando operibus implere non potui, malis voluntatibus ac malis desideriis perficere nunquam cessavi. Tantis ergo malis et iniquitatibus involutus, tantis criminibus et peccatis circumdatus, quid jam exspectare possum nisi aeternam perditionem aeternaeque perditionis aeternam damnationem? Aliquando vero si aliquam misericordia Dei peccatorum confessionem feci, et peccatorum poenitentiam a sacerdote accipiens, aliquam emendationem malorum promisi, statim, vel post parvam moram, eadem mala vel pejora peccata feci, et quasi canis reversus sum ad vomitum; quod quasi per confessionem evomueram ore et corde, sordidius resumpsi. Juravi etiam saepius me deinceps cessare a peccatis viam iniquitatis omnino dimittere viamque justitiae sequi. Sed neque timor ipsius perjurii me a peccatis retinere potuit, neque timor Dei cuncta ab alto conspicientis.
6.3
Ecce vides, dulcissime amator hominum Deus, ecce vides de sanctuario tuo, et respicis de excelso coelorum habitaculo, miserum hominem ad te dorsum ponentem, teque in tuis praeceptis spernentem, et propter sua magna peccata de tua magna misericordia desperantem, et quamvis nimis miserum, et peccatorem, respicis tamen et vides a te creatum, et dum in hac vita existit, tuis beneficiis sustentatum. Immitte, bone Deus, in animam ejus timorem tuum, et aufer de corde ejus timorem noxium. Respice, et illumina cor ejus obcaecatum, ut videat et intelligat quam magna sit, et quam amabilis multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti desperantibus de te, perfecisti autem sperantibus in te. Non eum demergat, dulcissime Deus, non eum demergat tempestas aquae nec absorbeat profundum, neque urgeat super eum puteus os suum, scilicet abyssus iniquitatum suarum, et desperatio miserationum tuarum. Credimus, clementissime creator hominum Deus, te esse omnipotentem, et omnia quaecunque vis facientem De te enim Propheta dicit: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in caelo, et in terra, et in mari, et in omnibus abyssis. Scimus autem quia non vis peccatores perdere, sed a peccatis cessare, et vivere. Si ergo omnipotens es, sicut vere es, quia quidquid vis, facere potes; et non vis peccatores perdere, sed a malis resipiscere, et vivere; de multitudine miserationum tuarum non debemus desperare; sed, securi de spe veniae, misericordiam exspectare. Verum est omnino quia multa sunt et magna peccata nostra, sed certi sumus quia multa est et magna misericordia tua.
6.4
Scimus, omnipotens et misericors Deus, scimus quia tu es summus spiritus, incommutabilis et aeternus, vivens vita tua, quae tu ipse es, et aeternitate tua, et nos creatura tua, a te creati bonitate et miseratione tua. Nos autem cum peccamus, id est, cum ea quae jubes non facimus, et quae prohibes facimus, per peccatum nostrum morimur, licet in aliqua vita, nobis etiam mortuis tua miseratione concessa, existamus. Si vero iterum tibi obedientes existimus, et a malis operibus tua gratia adjuti nos retineamus, tibique, qui vivus spiritus es et creator noster, per bona opera jungimur, iterum reviviscimus; et post mortem in aeterna gloria tecum victuri, si deinceps quandiu vixerimus in rectis operibus perseverantes existamus. Eliseus propheta cum mortuus esset et sepultus, et quidam, qui erat mortuus, ejus ossibus tangeretur, resurrexit vivus, et iterum est, meritis prophetae et tactu corporis, vivere permissus. Si ergo tactu prophetae mortui resurrexit qui erat mortuus, multo magis nos reviviscimus, si tibi nostro Creatori per bona opera jungimur, qui es vivus et immortalis spiritus. Miserere ergo nostri, Creator noster, miserere nostri secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem nostram, et resuscita nos in hac praesenti vita a morte ad vitam, id est a morte peccati ad justitiae vitam, et in fine saeculi per tuam misericordiam justificatos, resuscita ad aeternam gloriam. Quam ipse nobis praestare digneris, qui vivis et regnas per aeterna saecula. Amen.