Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
76.1
299-301 ORATIO LXXIV [ol. LXXIII]. AD SANCTAM MARIAM MAGDALENAM, Cum retractatione amoris ad Christum.
76.1
Sancta Maria Magdalena, quae cum fonte lacrymarum ad fontem misericordiae Christum venisti, de quo ardenter sitiens abundanter es refocillata, per quem peccatrix es justificata, a quo amarissime dolens dulcissime es consolata. Tu, domina mea charissima, per temetipsam es experta qualiter peccatrix anima Creatori suo reconcilietur, quod consilium miserae animae expediat, quae medicina languenti salutem restituat. Satis enim scimus, chara amica Dei, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. Non ego sceleratissimus, domina beatissima, non ego sceleratissimus peccata tua improperando retracto; sed immensitatem clementiae, per quam deleta sunt, pertracto; et per eam respiro ne desperem, et ad eamdem suspiro ne peream; ego, inquam, miserabiliter in profundum vitiorum praecipitatus, ego nimio pondere criminum gravatus, ego in obscuro carcere peccatorum a memetipso detrusus, et in torporis tenebris obvolutus.
76.2
Ergo, electa dilectrix, et dilecta electrix Dei, ego miser rogo te beatam, tenebrosus illuminatam, peccator justificatam, immundus mundatam. Memento, benignissima, quid fuisti, et quantum misericordia indiguisti, et postula mihi indulgentiam, sicut eam tibi fieri voluisti. Impetra mihi compunctionem pietatis, lacrymas humilitatis, patriae coelestis desiderium, terreni exsilii fastidium, poenitentiae amaritudinem, aeterni cruciatus timorem. Prosit mihi, charissima, familiaris conversatio, quam habuisti et habes circa fontem misericordiae; hauri mihi ab illo unde lavem peccata mea; propina mihi de illo unde satietur sitis mea; infunde mihi de illo unde irrigetur ariditas mea: non enim erit tibi difficile quidquid volueris obtinere a dilectissimo et suavissimo domino, et amico tuo.
76.3
Quis enim explicet, o beata sponsa Dei, quam benigna familiaritate et familiari benignitate, ipse calumniantibus te, respondendo pro te, se opponebat; quam pie, superbo Pharisaeo de te indignante, ipse te defendebat; quomodo ipse te excusabat, sorore tua de te conquerente; qualiter ipse opus tuum laudabat, Juda in te fremente? Quid denique, quid dicam, vel potius quomodo dicam, cum ejus amore flagrans eum ad monumentum quaerendo flebas, et flendo quaerebas? Quam affabiliter, quam amicabiliter te, quam consolari venerat, magis accendebat; cum ipse se celabat videnti, et ostendebat non videnti; dum praesens ipse quem quaerebas, quem quaereres et cur fleres quaerebat.
76.4
Sed, o tu, piissime Domine, tu cur quaeris quid plorat? nonne viderat te cor suum, et dulcem vitam animae suae, crudeliter mactari? o stupenda pietas! heu horrenda impietas! cum in quodam ligno extensus et ferreis clavis confixus penderes, velut latro ad ludibrium impiorum: et dicis: Mulier, cur ploras? et quia nequivit juvare, ne te occiderent; vel corpus tuum volebat unguentis diu servare, ne putresceret: ut quia vivo loqui non posset, saltem mortuum flere posset; et vitalem doctrinam, quam a vivo audierat, juxta mortuum exosa vitam semifractis verbis recitaret. Nunc insuper ipsum corpus, quod utcunque gaudebat sibi dimissum, credit amissum: et dicis: Mulier, quid ploras? O incitatio luctus! oculis suis viderat( si tamen aspicere potuit), quae crudeles in te crudeliter fecerant; et residuum manuum eorum, ut putabat, perdiderat. Omnis spes de te jam fugit quia nec reliquias tuas ad tui memoriam tenere potuit: et quaerit aliquis, quem quaeris, quid ploras? Saltem tu, o singulare gaudium ejus, cur concitas dolorem ejus? ipse enim sciebas, et sic fieri volebas, quia causam tanti ploratus narrare posset, nisi crebro verba interrumpendo et ingeminatos gemitus erumpendo. Non enim amorem ignorabas, quem ipse inspirabas. Noveras utique tu hortulanus ille, quid plantaveras in horto tuo animae suae. Puto quia quod plantaveras, rigabas. Rigabas, dicam an probabas? Sed, ut verius dicam, et rigabas et probabas? Sed, o bone Domine; o benigne magister, ecce fidelis ancilla et discipula tua nuperrime redempta sanguine tuo, ecce aestuat et anxiatur desiderio tui, circumspicit, interrogat, et nusquam apparet, quem desiderat: displicet ei quidquid videt, quia te solum quem aspicit non videt. Quid ergo? sufferet hoc diu Dominus meus dilectus ejus? An perdidisti compassionem, quia invenisti incorruptionem? An pietatem amisisti, quia immortalitatem acquisisti? Absit, Domine! non enim despicis nos mortales, quia factus es immortalis, pro quibus factus es mortalis, ut faceres immortales: quippe pia dilectio nec illam gementem, nec se latentem potest tolerare diutius. Erumpit amantis dulcedo, ut non erumpat flentis amaritudo. Nominat Dominus consuetum ancillae nomen, et cognoscit ancilla consuetam Domini vocem. Puto, vel certe affirmo quia sensit solitam suavitatem, qua vocari consueverat, Maria. O vox delectabilis! o quantum blandimenti! quantum sapuit amoris! nec brevius nec celerius hoc exprimi potuit. Scio quae sis, et quid velis. Ecce me, ne plores. Ecce me, quem quaeris. Illico mutatae sunt lacrymae: non enim credo mox esse restrictas: sed quas 302 contritum cor se torquendo prius exprimebat, eas postmodum cor gaudens exsultando effundebat. O quam dissimilia sunt: Raboni; et: Si tu sustulisti eum, dicito mihi! O quam dissona sunt: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum; et illud, quia vidi Dominum, et haec dixit mihi!
76.5
Sed quid ergo miser sine affectu praesumo exprimere affectum Dei, et beatae amicae Dei? Quomodo namque eructabit cor bonum odorem, unde intus non habet saporem? verum tu mihi conscia es, veritas: tu mihi testis es, Domine mi dulcissime Jesu, quia amore tui amoris hoc facio. Amorem tuum in me accendere cupio, quia te solum, et quod jubes, desidero amare; spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum tibi sacrificare. Da mihi, Domine, in hoc exsilio panem doloris et lacrymarum, quem esurio super copiam deliciarum. Exaudi me propter amorem et chara merita hujus tuae dilectae Mariae, et beatissimae matris tuae maximae Mariae. Noli, piissime Redemptor Jesu, noli despicere precem indigni peccatoris tui, sed adjuva conatum infirmi amatoris tui; excute cordis mei teporem, et per fervorem tui amoris, da mihi pertingere ad aeternam tuae gloriae contemplationem, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.