Orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10630 Oratio4
7.1
251 ORATIO VII. AD DEUM. Cum confessione peccatorum, et humili petitione gratiae.
7.1
Deus piissime, Deus clemens et misericors, propitiare peccatis nostris, et praesta ut peccata quae vel auctore mortis instigati vel propria voluntate commisimus, non ad judicium tuum discutienda reserves, sed concessa gratia de sola tantum venia gratulemur, quia si ante oculos tuos, Domine, culpas quas fecimus et plagas quas excipimus conferamus, minus est quod patimur, majus est quod meremur. Peccati poenam sentimus, et peccati pertinanaciam non vitamus. In flagellis tuis fragilitas nostra frangitur, et iniquitas nostra non mutatur. Mens aegra torquetur, cervix dura non flectitur, vita in dolore suspirat, et in opere non emendat. Si exspectas, non corrigimur; si vindicas, non duramus. Confitemur in correptione quod fecimus, obliviscimur in visitatione quod flevimus. Si impresseris manum, facienda promittimus; si suspenderis gladium, promissa non facimus. Si ferias, clamamus ut parcas; si parcis, iterum provocamus ut ferias. Si angustia veniat, tempus petimus poenitendi; si misericordia nos respexit, abutimur patientia quae pepercit. Adhuc illata plaga vix praeterit, et jam non recolit mens ingrata quod pertulit. Si citius nos exaudias, ex misericordia insolescimus; si tardius, ex impatientia murmuramus. Te volumus servare quod promiseris, et nos non timemus non observare quod jusseris. Habes ergo, Domine, confitentes reos; parce quia pius es. Novimus quia, nisi remittas, recte nos punias, sed apud te est multa miseratio et propitiatio perabundans. Praesta ergo sine merito quod rogamus, qui fecisti ex nihilo qui rogarent.
7.2
Clamantium ad te, Domine, nostri miserere, moveat pietatem tuam vox fidelis atque flebilis, atque illa de qua totum speramus misericordia non reputet quod offendimus, dum respicit quod rogamus. Et cum grandis sit miseria esse nos reos, major sit tibi clementia esse nos miseros. Tuo supplices auxilio ante te et criminis nostri mala ponimus et dolores, et a te precando misericordiam quam peccando repulimus exspectamus. Da igitur, Pater piissime, ut ea quae commisimus defleamus, ac per totius diei vel noctis spatia ab omnibus malorum incursibus liberos tuae pietati servire concedas. Praestetur nobis de indulgentia tua quod rogaris accipere, quos agnoscis de nostra justitia fiduciam non habere. Erige nos, Domine Deus noster, et alleva in misericordia tua, ut communione salutis et gaudio charitatis, dum ipsi salvari ex munere cupimus, etiam fide et pace cunctarum gentium gaudeamus.