Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Proslogion
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10631 Proslo
7.1
CAPUT VI.
7.1
Quomodo Deus sit sensibilis, cum non sit corpus.-- Deus est sensibilis, omnipotens, misericors, impassibilis: quia melius est haec esse quam non esse. Non inepte dicitur aliquo modo sentire qui aliquo modo cognoscit.
7.2
Verum cum melius sit te esse sensibilem, omnipotentem, misericordem, impassibilem, quam non esse; quomodo es sensibilis, si non es corpus; aut omnipotens, si non omnia potes aut misericors simul et impassibilis? Nam si sola corporea sunt sensibilia; quoniam sensus circa corpus, et in corpore sunt; quomodo es sensibilis, cum non sis corpus; sed summus Spiritus, qui corpore melior est. Sed si sentire non est nisi cognoscere, aut nonnisi ad cognoscendum; qui enim sentit, cognoscit secundum sensuum proprietatem, ut per visum colores, per gustum sapores: non inconvenienter dicitur aliquo modo sentire, quidquid aliquo modo cognoscit. Ergo, Domine, quamvis non sis corpus; vere tamen eo modo summe sensibilis es, quo summe omnia cognoscis; non quo animal corporeo sensu cognoscit.

Intertext edge

Open linked passage

Note