Responsio
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10633 Respon
1.1
Responsio
1.1
Domino et amico WALERANNO, gratia Dei Newemburgensi venerabili episcopo, ANSELMUS, servus Ecclesiae Cantuariensis, salutem, servitium, orationes, dilectionis affectum.
1.2
Gaudeo, et gratias ago Deo quia sicut scribitis, glorificat eum in vobis Ecclesia catholica; quoniam in vestra mutatione divinae bonitatis apparet gratia, et Domini papae Paschalis amicitiam habetis et familiaritatem, ut jam mihi liceat vestram amicabiliter salutare sanctitatem. Quod vestra sublimis humilitas me comparat Minervae et vocat montem, non in me accipio; quoniam nihil in me, cur hoc dici de me debeat, intelligo. Non tamen debeo esse ingratus vestrae benignitati; quoniam hoc facit abundantia vestrae erga me bonae voluntatis. Solemus enim saepe sentire meliora de his quos diligimus, quam ipsi mereamur. De laude igitur, quae ad me non pertinet, cor meum non gloriatur; sed de dilectione, quae semper amanda est, gratias agendo laetatur.
1.1
Responsio CAPUT PRIMUM. Varietatem rituum cum unitate fidei cohaerere.
1.1
Queritur vestra reverentia de sacramentis Ecclesiae, quoniam non uno modo fiunt ubique, sed diversis modis in diversis locis tractantur. Utique si per universam Ecclesiam uno modo et concorditer celebrarentur, bonum esset et laudabile. Quoniam tamen multae sunt diversitates, quae non in substantia sacramenti, neque in virtute ejus, aut fide discordant; neque omnes in unam consuetudinem colligi possunt: aestimo eas potius in pace concorditer tolerandas, quam discorditer cum scandalo damnandas. Habemus enim a sanctis Patribus, quia si unitas servatur charitatis in fide catholica, nihil officit consuetudo diversa. Si autem quaeritur unde istae natae sunt consuetudinum varietates: nihil aliud intelligo, quam humanorum sensuum diversitates. Qui quamvis in rei veritate et virtute non dissentiant, in aptitudine tamen et decentia administrationis non concordant. Quod enim unus aptius esse judicat, alius saepe minus aptum aestimat; neque in hujusmodi varietatibus non consonare, puto ab ipsius rei veritate exorbitare.
1.2
Responsio CAPUT II. Ad querelas de una signi crucis formatione.
1.2
Nempe quod alii in sacrificando corpore et sanguine Domini, singulas cruces singulis faciunt ab initio in canone; alii solummodo singulas singulis, ubi singulatim nominatur panis vel corpus, et singulatim calix vel sanguis: ubi vero oblatio vel hostia nominatur, unam crucem ambobus faciunt; quoniam sicut unus est Christus, qui seipsum obtulit pro nobis; ita una est oblatio, et una hostia in pane et vino quam offerimus: non video istos magis in hoc discordare a Christo, qui singulatim utraque benedixit, quam omnes illi discordant, qui calicem post Coenam non sacrificant, sicut Christus fecit, neque semper ad vesperam, sicut Christus fecit, et qui utrumque simul, uno nomine vocant oblationem, vel hostiam, quod Christus non fecit. Unde possumus colligere quia a nobis invicem in hujusmodi actione servata rei veritate possumus esse dissimiles sine reprehensione, cum ab ipso auctore ipsius sacrificii sumus diversi sine offensione. Ubi autem dicimus: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia, sive singulatim pani et vino singulae cruces assignentur, sive una cruce duo simul sanctificentur, non video in hac diversitate reprehensibilem discordiam, nisi forsitan quia convenientius ambo una cruce notantur, sicut uno verbo benedictionis sanctificantur. Cum enim plures homines, aut diversas res simul benedicimus, non singulis singulas cruces reddimus, sed omnibus unam crucem sufficere credimus.
1.3
Responsio CAPUT III. De operimento calicis inter sacrificandum.
1.3
Quod vero nonnulli ab initio calicem operiunt, quidam corporali, alii panno complicato propter custodiam immunditiae, nec nudum dimittunt calicem, sicut Christus nudus crucifixus est, ut sicut significatis, ostenderet se mundo revelatum: non magis intelligo eos debere reprehendi propter nuditatem Christi, quae non significant ab illis in sacrificando, quam quia non demonstrant in eodem sacrificio, eum esse crucifixum extra civitatem, extra domum, et sub nudo coelo. Quae tamen magna non carent ratione. Nam Christus, qui passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus; in his quoque dedit nobis exemplum, propter justitiam sustinendi 140 incomparabilem contemptum et paupertatem. Adeo enim contemptui habitus est et exsecrabilis judicatus ut nec mori dignus haberetur intra aliquam hominum habitationem; neque inter homines, nisi inter exsecrabiles, neque sub tecto aliquo nisi sub coelo de sub quo ejici non potuit, ut secundum Prophetam: Opprobrium hominum, et abjectio plebis aestimaretur. Pauper vero ita fuit, ut veniens in mundum, non in sua sed in aliena domo nasceretur: et natus, propter inopiam loci in praesepio brutorum animalium poneretur: et vivens in mundo non haberet ubi caput suum reclinaret; nec moriens, unde nuditatem suam tegeret; nec mortuus, unde involveretur; nec sepulcrum, aut locum, ubi corpus suum collocaretur. Quae omnia magis sunt vivendo per effectum( cum ratio exigit) imitanda, quam per nuditatem sacrificii nuditas Christi significanda. Neque conjectare possum cur potius curandum sit ne panno operiatur sacrificium, quia Christus nudus passus est, quam ne sub tecto, vel intra civitatem fiat, quoniam Christus sub nudo coelo extra civitatem passus est. Si autem usus non habet ut extra tectum fiat propter perturbationes aeris, simili causa videtur ut calix in sacrificando non discooperiatur, propter quasdam, quae contingere possunt, incommoditates. Tutius itaque et diligentius puto ut calix, ne aut musca, aut aliquid indecens in illum cadat( quod saepe contigisse cognovimus) operiatur: quia discoopertus contingentibus immunditiis exponatur. Haec sapientiae vestrae pro meo sensu, nullius meliorem rationem respuens respondeo. De his, qui sacrificant de fermentato, misi vobis olim quamdam epistolam.