Sermo de passione Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10635 Sedepad2
1
Sermo de passione Domini
1
Domine Jesu Christe, pastor bone, qui pro grege tuo mori dignatus es, agnosce me inter oves tuas et trahe ad pascua tua, et agnosce oviculam tuam ut merear esse ad dexteram tuam. Fac me participem gloriae tuae qui amarum calicem bibisti pro me; poena tua torquet conscientiam meam, tormenta cruciant memoriam meam: ego enim timui potionem quam bibisti; ego peccavi quod tu tulisti; ego servus contumax commisi quod tu devapulasti; ego quod tu exsolvisti; causa tuae mortis fuit iniquitas mea, vulnera tua fecerunt crimina mea. Vae peccatis meis, quae tam, amara morte expiari oportuit. O peccata mea, quam amara fuistis, quae mihi dulcedinem promisistis et me fefellistis! O Eva infelix quae pomum momordisti et mortem omnibus intulisti, imo et Deum et hominem nobiscum occidisti! O infelix homo qui brevi voluptate te diabolo tradidisti, et te et tuos perdidisti! Deo quidem nolente et prohibente, mortem comminante, diabolo consensisti; Deo disponente, bonum invenisti, gratiam accepisti. O ineffabilis misericordia! ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, ut cum satisfacere pro culpa nullus deberet nisi homo, nullus absolvere poterat nisi Deus. Miserat ut homo fieret, qui cum pro se nil deberet, moriendo pro nobis delictum nostrum solveret. Propterea Deus carne induitur; qui est concipitur, Verbum incorporatur, Aeternus nascitur, panis involvitur, in praesepio ponitur, circumciditur, baptizatur, esurit, tentatur; Deus, ut homo, venditur, capitur, tenetur, ligatur, conviciatur, opprobriis saturatur, aceto et felle potatur, spinis coronatur, inter latrones computatur, morte turpissima condemnatur, cruci affigitur. Ecce quomodo proprio Filio non pepercit Deus, sed pro nobis illum tradidit. O gratia tradentis! o pietas mortis! o bone Jesu! o pie Jesu! quid tribuam tibi, quid sustinebo pro te qui tot et tanta sustinuisti pro me: exhibitio operis probatio est dilectionis. Quid ergo faciam qui tantum indignus accepi? quid reddam? quid rependam? Accipe quod tuum est, fac de servo tuo quod tibi placet; non debeo tibi auferre jus tuum, non debeo dare alieno domino servum tuum: jus tuum anima mea est, servus tuus corpus meum est; jus tuum fecisti animam meam, quando pro ea posuisti animam tuam; servum tuum fecisti corpus meum, quando pro eo tradidisti corpus tuum in mortem. Totum te dedisti pro me et operasti totum in me; emisti tibi spiritum meum, emisti tibi corpus meum, utrumque servum tuum. Tuus ergo sum spiritu et corpore; utrumque debeo tibi impendere. Diligam te ergo ex toto corde meo, serviam tibi ex toto corpore. Caligaverunt pro me in morte oculi tui. advertant ne videant vanitatem vagi oculi mei; conviciis et blasphemiis patuerunt aures tuae, patebunt ad clamorem pauperis aures surdae aures meae; felle et aceto potatum est os tuum, veritatem et judicium loquatur mendax os meum; extensae sunt in cruce manus tuae, extendentur inopi manus contractae manus meae. Confixi sunt clavis pedes tui, dirigentur in semitas rectas pedes distorti pedes mei. Apertum est lancea latus tuum, aperiam per confessionem cor meum ut fatear vulnus meum. Angustias mortis pertulit totum corpus tuum. ut membrum fieret tuum corpus putridum corpus meum. O bone Domine, quid retribuam tibi pro tantis beneficiis, ego vile mancipium, servus inutilis? Gaudebo an dolebo de morte tua? sane utrumque faciam, gaudebo siquidem de gratia tradentis et de charitate morientis. Sed prius dolebo de causa mortis, id est de conscientia peccati, et condolebo morienti. Si non gaudeo, ingratus sum; si non doleo, crudelis sum: sed quia tempus est flendi antequam ridendi, ambulo tristis demisso capite, et assimilabor passioni tuae. Ferrum igitur passionis tuae pertranseat animam meam, et crux tua suspendat concupiscentiam meam. Confige timore tuo carnes meas, ut non eam post concupiscentias meas. Mortifica in carne mea stimulos carnis omnesque libidinosas commotiones, et da mihi veram et perpetuam castitatem et vitam aeternam. Amen.