Tractatus asceticus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10636 Traasc
1.1
CAPUT PRIMUM. De monachi destinatione vel fine.
1.1
Omnes artes ac disciplinae scopon quemdam, id est destinationem, et telos, id est finem proprium, habent. Ad quem respiciens uniuscujusque artis industrius appetitor, cunctos labores et pericula atque dispendia aequanimiter libenterque sustentat. Nam et agricola nunc torridos solis radios, nunc pruinas et glaciem non declinans, indomitas agri glebas frequenti subigit vomere, dum scopon servat, ut eam cunctis sentibus expurgatam exercendo comminuat; finem, id est perceptionem copiosarum frugum inde adepturum se esse confidens. Referta etiam horrea frugibus libenter exhaurit, sulcisque commendat, praesentem diminutionem futurarum messium contemplatione non sentiens. Negotiatores non incertos pelagi casus, non ulla discrimina perhorrescunt; milites peregrinationum exsilia ac bellorum pericula non sentiunt, dum illi ad finem quaestus, et isti ad propositum sibi honorem, spe praepeti provocantur. Ita ergo et nostri propositi finis quidem, secundum Apostolum, vita aeterna est, ita eodem pronuntiante: Habentes quidem fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Scopos vero est puritas cordis, quam sanctificationem non immerito nuncupavit, sine qua praedictus finis non poterit apprehendi. Ac si dixisset aliis verbis: Habentes quidem scopon vestrum in puritate cordis, finem vero, id est telos, vitam aeternam. Quidquid ergo nos ad hunc scopon, id est puritatem cordis, potest dirigere, tota virtute sectandum est. Pro hac enim universa agimus atque toleramus; pro hac parentes, patria, dignitates, divitiae, et voluptas universa contemnitur, ut scilicet puritas cordis perpetua retentetur. Hac igitur nobis destinatione proposita, semper actus nostri et cogitationes ad eam obtinendam, velut ad certam lineam, rectissime dirigantur. Quae si prae oculis nostris jugiter statuta non fuerit, non solum cunctos labores nostros varios pariter atque instabiles reddens, incassum eos ac sine fructu compellet effundi, sed etiam cogitationes omnes diversas sibique contrarias suscitabit. Necesse est enim mentem, quo recurrat cuive principaliter inhaereat non habentem, per singulas horas atque momenta pro incursuum varietate mutari, atque ex his quae extrinsecus accidunt, in illum statum continuo transformari qui sibi primus occurrerit. Hinc namque est quod nonnullos, mundi hujus maximas facultates contemnentes, post haec videmus pro graphio vel acu commoveri, pristinum scilicet affectum in rebus minimis retentantes. Qui si contemptionem mundi corde fixam tenerent, nunquam utique pro parvis rebus admitterent quod, ne pro magnis incurrerent opibus, easdem penitus abjicere maluerunt.
1.2
Hic ergo nobis principalis debet esse conatus, ut divinis rebus ac Deo mens semper inhaereat, fornicationem judicans vel momentaneum a Christi contemplatione discessum. Totum namque in animae consistit recessu; unde expulso diabolo, ac nequaquam in ea jam regnantibus vitiis, consequenter regnum Dei fundatur in nobis, dicente evangelista: Regnum Dei intra vos est. Intra nos vero nihil aliud potest esse quam scientia aut ignoratio veritatis, et vel vitiorum amicitia vel virtutum, per quam aut diabolo aut Christo praeparamus regnum in corde. Cujus etiam regni qualitatem describit Apostolus, ita dicens: Non est enim regnum Dei esca et potus; sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. De aliquo namque dicitur: Mundus iste gaudebit; et: Vae vobis qui ridetis, quia plorabitis. Itaque si regnum Dei intra nos est, et ipsum regnum Dei justitia, et pax, et gaudium est, ergo qui in istis commoratur, sine dubio in regno Dei est. Et e contra qui in injustitia, discordia et tristitia mortem operante versantur, in regno diaboli, et in inferno ac morte sunt constituti; in quo qui fuerit, nec laudare Deum potest secundum Prophetae sententiam dicentis: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum, ne dubio peccati. Sed nos, inquit, qui vivimus, non vitiis scilicet, nec mundo huic, sed Deo, benedicimus Dominum ex hoc nunc et usque in saeculum. Non enim est in morte qui memor sit Dei. In inferno autem quis confitebitur Domino? id est nemo. Nullus enim, tametsi millies semetipsum vel Christianum esse profiteatur vel monachum, cum peccat, confitetur Deo; nec servum se veraciter illius profitetur, cujus praecepta contumaci temeritate contemnit. Regnum sane coelorum tripliciter accipiendum est: aut quod regnaturi sint coeli, id est sancti, in aliis subditis, secundum illud: Esto tu super quinque civitates, et tu super decem; illudque quod dicitur ad discipulos: Sedebilis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel; aut quod ipsi coeli incipiant a Christo regnari, cum scilicet omnibus ei subjectis, coeperit esse omnia in omnibus Deus: vel certe quod sancti in coelis sint cum Domino regnaturi. Quamobrem in hoc corpore constitutus jam noverit unusquisque illi se regioni vel ministerio deputandum, cujus in hac vita participem semetipsum cultoremque praebuerit, illiusque se etiam in illo perenni saeculo consortem futurum esse non ambigat, cui nunc ministrum se sociumque maluerit exhibere, secundum sententiam Domini dicentis: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit.