Tractatus asceticus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10636 Traasc
2.1
CAPUT II. De cogitatione.
2.1
Mentem quidem non interpellari cogitationibus impossibile est, suscipere vero eas sive respuere, omni studenti per gratiam Dei possibile est. Quod exercitium cordis non incongrue molarum similitudini comparatur, quas meatus aquarum praeceps impetu rotante provolvit. Quae nullatenus quidem cessare possunt ab opere suo, aquarum impulsibus circumactae. In ejus vero qui praeest situm est potestate utrumnam triticum malit an hordeum, loliumve comminui. Illud quippe est commolendum quod ingestum ab illo fuerit cui operis illius cura commissa est. Ita igitur etiam mens per vitae praesentis incursus undique ingruentibus tentationum torrentibus circumacta, vacua quidem cogitationum aestibus esse non poterit; quales vero vel admittere vel parare sibi debeat, studii sui providebit industria. Si enim ad sanctarum Scripturarum meditationem jugiter recurramus, ac memoriam nostram ad recordationem spiritualium rerum, et desiderium perfectionis, spemque futurae beatitudinis erigamus, necesse est ut ortae cogitationes exinde spirituales in his quae meditati sumus mentem faciant immorari. Sin vero desidia seu negligentia superati, vitiis et otiosis confabulationibus occupemur, seu curis mundanis et superfluis sollicitudinibus implicemur, consequenter exinde velut quaedam zizaniorum species generata operationem quoque nostro cordi noxiam ministrabit, et secundum sententiam Domini Salvatoris, ubi fuerit thesaurus operum et intentionis nostrae, ibi et cor nostrum necessario permanebit.
2.2
Illud sane prae omnibus nosse debemus tria cogitationum nostrarum esse principia, id est ex Deo, ex diabolo, et ex nobis. Ex Deo quidem sunt, cum Spiritus sancti illustratio nos visitare dignatur, erigens nos ad sublimiorem profectum, et in quibus vel minus acquisivimus vel desidiose agentes superati sumus saluberrima compunctione castigat; vel cum reserat nobis coelestia sacramenta, et propositum nostrum ad meliores actus voluntatemque convertit; ut ibi, cum rex Assuerus, castigatus a Domino, libros annales instigatur inquirere, quibus Mardochaei beneficia recordatur, summi eum gradu honoris exaltat, ac protinus crudelissimam super nece Judaeae gentis sententiam revocat. Ex diabolo vero cogitationum nascitur series, cum subvertere nos tam vitiorum obluctatione quam etiam occultis conatur insidiis, subtilissima calliditate mala pro bonis fraudulenter ostentans, et transfigurans se in angelum lucis. Vel cum evangelista refert: Et coena facta, cum diabolus jam misisset in corde Simonis Iscariothis ut traderet Dominum; et iterum: Post buccellam, inquit, tunc introivit in illum Satanas. Petrus quoque ad Ananiam. Quare, ait, Satanas tentavit cor tuum mentiri te Spiritui sancto? Et Salomon: Si Spiritus potestatem habens ascenderit super te, locum tuum ne dimittas. Ex nobis autem oriuntur, cum eorum quae gerimus vel gessimus, vel audivimus, naturaliter recordamur; de quibus beatus David: Cogitavi, inquit, dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. Et meditatus sum nocte corde meo, et exercitabar et ventilabam spiritum meum; et iterum: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Et: Cogitationes justorum judicia. Hanc ergo tripertitam rationem oportet nos jugiter observare; et universas cogitationes quae emergunt in corde nostro sagaci discretione discutere, origines earum vel causas auctoresque primitus indagantes, ut quales nos eis praebere debeamus, ex illorum merito qui eas suggerunt, considerare possimus, ne qua forte intellectualis ibidem bestia, vel leo, vel draco pertransiens, perniciosa vestigia latenter impresserit, quibus accessus etiam caeteris in abdita pectoris nostri per cogitationum negligentiam praebeatur. Et ita per singulas horas atque momenta terram cordis nostri evangelico aratro, hoc est jugi Dominicae crucis recordatione sulcantes, vel noxiarum ex nobis ferarum cubilia, vel virulentorum serpentium exterminare latibula poterimus. Hujus ergo perfectae mentis figura per illum evangelicum centurionem pulcherrime designatur. Cujus virtus atque constantia, qua non quibuslibet ingruentibus cogitationibus abducebatur, sed pro suo judicio vel admittebat bonas, vel contrarias absque ulla difficultate pellebat, hac tropica significatione descripta est: Nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et alio: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Si igitur nos quoque viriliter adversus perturbationes et vitia dimicantes, potuerimus ea ditioni nostrae discretionique subjicere, vel instabilem cogitationum nostrarum cohortem rationis imperio subjugare, ad spiritualis hujus centurionis ordinem provehemur, quem in Exodo quoque per Moysen legimus designatum: Constitue tibi chiliarchas, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. Et ita nos quoque hujus dignitatis apice sublimati, habebimus hanc imperandi potestatem, ut malis quidem suggestionibus praecipiamus: Abite, et abibunt; bonis vero: Venite, et venient. Servo quoque nostro, id est corpori, ea quae castitatis vel continentiae sunt, similiter injungemus, et sine ulla contradictione deserviet, non jam suscitans nobis adversos concupiscentiae stimulos, sed omnem exhibens spiritui famulatum.
2.3
Hujus centurionis qualia arma sint, vel ad quae praeliorum exercitia praeparentur, audi Apostolum praedicantem: Arma, inquit, potentiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo. Quibus nos quoque si volumus bella Domini praeliari, et inter centuriones evangelicos militare, accincti jugiter debemus incedere: Sumite, inquit, scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignita exstinguere. Ergo fides est quae excipiens ardentissima libidinum tela, metu futuri judicii et coelestis regni credulitate mortificat. Et loricam, inquit, charitatis. Ipsa nempe est quae vitalia pectoris nostri circumdans atque communiens, ad interiorem hominem nostrum jacula diaboli penetrare non permittit. Omnia enim suffert, omnia patitur, omnia sustinet. Et galeam spem salutis. Galea capitis est munimen. Quia ergo caput nostrum Christus est, debemus istud semper spe bonorum futurorum velut inexpugnabili galea in cunctis tentationibus ac persecutionibus communire, et principaliter fidem ejus illaesam atque integram custodire. Aliis enim membris truncatum quempiam, licet debilem, possibile tamen est utcunque superesse; sine capite vero nemini vel brevis vitae spatium praerogatur. Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei. Penetrabilius namque est omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis; dividens scilicet et abscindens quidquid in nobis carnale terrenumque repererit. Quibus armis quisque fuerit communitus, ab hostium semper telis ac populatione defensus, non ut captivus ac subditus ad hostilem cogitationum terram, depraedantium constrictus vinculis abducetur, nec audiet per prophetam: Quare inveteratus es in terra aliena? Sed tanquam triumphator in illa qua voluerit cogitationum regione consistet. Vis autem ipsum robur ac fortitudinem centurionis hujus, quibus haec arma quae praediximus non carnalia sed potentia Deo gestet, agnoscere? Audi ipsum Regem viros fortes ad spiritualem militiam congregantem, quo eos delectos signet ac probet: Infirmus, inquit, dicat: Quia fortior sum ego; et qui patiens est, sit pugnator. Videtis ergo bella Domini praeliari non posse nisi patientes infirmosque; illa procul dubio infirmitate qua fundatus ille noster evangelicus centurio cum fiducia loquebatur: Cum enim infirmor, tunc fortior sum. Et iterum: Virtus in infirmitate perficitur. De qua infirmitate unus prophetarum: Et erit, inquit, qui infirmatur inter eos, sicut domus David. Patiens etiam haec bella praeliabitur, nempe illa patientia de qua dicitur: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes recipiatis remunerationem.
2.4
De maligna cogitatione illud nosse debemus quia illico ut per confessionem patefacta fuerit, marcescit; et antequam discretionis judicium proferatur, serpens teterrimus velut tenebroso ac subterraneo specu virtute confessionis protractus ad lucem, et traductus quodammodo ac dehonestatus, abscedit. Tandiu namque suggestiones ejus noxiae dominantur in nobis quandiu celantur in corde. Quem sensum in Ecclesiaste quoque legimus figuratum: Si momorderit, inquit, serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori, taciti serpentis morsum perniciosum esse designans. Id est, si per confessionem suggestio seu cogitatio diabolica incantatori cuiquam, spirituali scilicet viro qui carminibus Scripturarum mederi protinus vulneri, et extrahere de corde consuevit noxia venena serpentis, patefacta non fuerit, succurrere periclitanti periturove non poterit. Nam bonarum rerum non tantum suggestor, sed etiam fautor atque impulsor est Deus, ita ut nonnunquam nos etiam invitos et ignorantes attrahat ad salutem. Constat ergo neminem posse a diabolo decipi, nisi eum qui praebere ei maluerit suae voluntatis assensum.