Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Tractatus asceticus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10636 Traasc
3.1
CAPUT III. De concupiscentia carnis ac spiritus.
3.1
Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec autem invicem adversantur sibi, ut non quaecunque vultis, illa faciatis. Tres res hoc loco ab Apostolo nominari videntur: concupiscentia carnis adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Quorum adversus se invicem pugna hanc videtur habere causam atque rationem, ut ea quae volumus, inquit, facere nequeamus. Quarta igitur superest causa, ut illud scilicet quod nolumus, faciamus. Nunc ergo de singulis videamus. Carnem hoc loco non hominem, id est hominis substantiam, sed ejus desideria pessima debemus accipere, sicut ne spiritum quidem aliquam rem substantialem, sed animae desideria bona et spiritualia designari. Quae cum utraque, id est desideria carnis et spiritus, in uno eodemque sint homine, intestinum quotidie intra nos geritur bellum, dum concupiscentia carnis, quae praecipitanter fertur ad vitia, his quae ad praesentem requiem pertinent deliciis gaudet, luxuriis delectatur; quibus e contra concupiscentia spiritus adversata ita desiderat tota spiritualibus studiis inhaerere, ut etiam necessarios carnis usus optet excludere. Illa satiari somno, repleri cibo universisque exuberare copiis concupiscit; hic vigiliis et jejuniis saginatur, ac paupertate gloriatur. Lavacris illa nitescere, et quotidianis adulantium cuneis appetit constipari; hic squalore sordium congaudet, cunctorumque mortalium praesentiam perhorrescit. Honoribus illa et laudibus hominum confovetur; hic irrogatis sibi injuriis ac persecutionibus gloriatur.
3.2
Inter has igitur utrasque concupiscentias animae voluntas in meditullio quodam vituperabiliore consistens, nec vitiorum flagitiis oblectatur, nec virtutum doloribus acquiescit; sic quaerens a passionibus temperari carnalibus, ut nequaquam velit dolores necessarios sustinere, sine quibus desideria spiritus nequeunt possideri, Absque castigatione carnis castimoniam corporis, sine vigiliarum labore cordis desiderans acquirere puritatem, absque ullius exasperatione convicii patientiae gratiam possidere, humilitatem Christi sine honoris mundani exercere jactura, religionis simplicitatem cum saeculari ambitione sectari, Christo cum hominum laude ac favore servire, districtionem veritatis sine cujuspiam vel tenui offensione proferre; postremo sic vult consequi futura bona, ut praesentia non amittat. Quae voluntas nunquam nos ad perfectionem veram faceret pervenire, sed in tepore quodam teterrimo collocaret, talesque faceret quales sunt illi qui in Apocalypsi increpatione Domini castigantur: Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus; utinam frigidus esses, aut calidus! sed quia tepidus es, incipiam te emovere ex ore meo; nisi hunc tepidissimum statum altrinsecus haec insurgentia bella dirumperent. Nam cum famulantes huic voluntati nostrae ad hanc remissionem voluerimus nosmetipsos paulatim relaxare, confestim aculei carnis insurgunt, suisque nos vitiis et passionibus sauciantes, nequaquam in illa qua delectamur puritatis qualitate stare permittunt, atque ad illam quam horremus frigidam voluptatum plenamque sentibus pertrahunt viam.
3.3
Rursus si spiritus fervore succensi opera carnis volentes exstinguere sine ullo respectu fragilitatis humanae, totos nosmetipsos tentaverimus ad immoderata virtutum studia cordis elatione conferre: interpellans imbecillitas carnis, ab illa reprehensibili nimietate spiritus revocat ac retardat. Et ita fit ut utraque concupiscentia, tali colluctatione alterna sibimet repugnante, animae voluntas, quae nec totam se carnalibus desideriis dedere, nec virtutum vult laboribus desudare, quodam justo moderamine temperetur, dum haec inter utraque contentio illam perniciosiorem excludens animae voluntatem, ut quamdam aequitatis libram in statera nostri corporis collocat, quae spiritus carnisque confinia justo discernit examine, nec a dextris mentem spiritus ardore succensam, nec a laeva carnem vitiorum aculeis praeponderare permittens. Dumque haec pugna quotidianis diebus utiliter exagitatur in nobis, ad illud quartum quod nolumus salubriter venire compellimur, ut puritatem cordis non otio nec securitate, sed jugi sudore et contritione spiritus acquiramus, castitatemque carnis districtis jejuniis, fame, siti ac vigilantia retentemus. Essemus itaque penitus sine remedio tepidi, utpote non habentes indicem negligentiae nostrae vel in corpore nostro, vel in conscientiis propriis indesinentem; nec studeremus ad perfectionis unquam pervenire fervorem, sed ne frugalitatis quidem districtionem teneremus, nisi saltem nos titillatio carnis fluxusque increscens humiliaret atque retunderet et adversus spiritualium quoque vitiorum purgationem sollicitos redderet et intentos. Qui status, id est tepidus, a carnali qualitate descendens efficitur animalis, qui est deterior gradus. Ipse est enim qui de frigido ad tepidum transiens, detestabilior voce Domini signatur.
3.4
Tres namque sunt animarum status: primus carnalis; secundus, animalis; tertius, spiritualis. Quos in Apostolo ita legimus designari. Nam de carnali ita dicitur: Lac vobis potum dedi, non escam. Necdum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis. Adhuc enim carnales estis; et iterum: Ubi enim est inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? De animali quoque taliter commemoratur: Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi. De spirituali vero: Spiritualis autem examinat omnia, ipse autem a nemine dijudicatur; et iterum: Vos qui spirituales estis, instruite eos qui ejusmodi sunt, in spiritu lenitatis. Itaque festinandum est nobis ut, cum renuntiantes desierimus esse carnales, id est a saecularium coeperimus conversatione sejungi, et ab illa manifesta carnis pollutione cessare, spiritualem statum protinus apprehendere nitamur, nequaquam existimantes quam supra diximus exterioris hominis conversionem ad perfectionem nobis sufficere, si erga emundationem caeterarum passionum lentiores reddamur. Ne forte inventi in illo tepido statu qui teterrimus judicatur, evomendos nos ex ore Domini secundum ejus sententiam noverimus, ita dicentis: Utinam calidus esses aut frigidus, sed quia tepidus es, incipiam te emovere ex ore meo. Nec immerito eos Dominus, quos jam in visceribus receperat charitatis, noxie tepefactos cum quadam convulsione pectoris sui emovendos esse pronuntiat, qui, cum salutarem quodammodo eidem potuissent praebere substantiam, avelli ab illius visceribus maluerunt: tanto deteriores effecti illis qui nunquam ori Dominico illati sunt cibis, quanto id quod, nausea compellente, projicimus, odibilius detestamur. Quidquid enim frigidum est, etiam ore nostro susceptum vertitur in calorem, et salutifera suavitate percipitur; quod autem vitio semel perniciosi teporis objectum est, non dicam labiis admovere, sed etiam eminus intueri sine ingenti horrore non possumus. Rectissime ergo pronuntiatur esse deterior, quia facilius ad salutarem conversionem ac perfectionis fastigium carnalis quis, id est saecularis vel gentilis accedit, quam is qui professus monachum, nec tamen viam perfectionis arripiens secundum regulam disciplinae, ab illo semel spiritualis fervoris igne discessit. Ille namque corporalibus saltem vitiis humiliatus, et horrescens illum in quo est infidelitatis gelidissimum statum, spiritus ardore succensus ad perfectionem facilius convolabit. Hic autem dicit in corde suo: Quia dives sum et nullius egeo. Cui illud quoque quod subsequitur consequenter aptabitur: Tu autem es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. In eo factus etiam saeculari deterior, quod nec miserum se nec caecum aut nudum, aut emundatione dignum, vel egere monitis alicujus aut institutione cognoscit; non intelligens ipso monachi nomine praegravari ac deprimi opinione multorum, quia, dum creditur ab omnibus sanctus, et velut Dei famulus colitur, necesse est ut in futuro vehementiori judicio poenaeque subdatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note