De ordine canonicorum regularium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-havelbergensis1126-1154" aria-label="More works by Anselmus Havelbergensis">
—
⋯
Original / primary: 11386 Deorcar
14.1
CAPUT XIV. De abstinentia carnium.
14.1
Dicendum quoque, bonum esse carnes non comedere. Sic in communibus refectoriis esu earum abstinent, ut tamen earum usum infirmis, quousque vires reparent, pueris quoque ac debilibus nec non hospitibus convenientibus temporibus et locis non negent.
14.2
Sed et coenobiis pauperioribus in piscibus et lacte minus abundantibus sagiminis usum pro condimento olerum et leguminis, diebus interpositis, non absciderunt, non solum in personis sed et in congregationibus, possibilitatis facultatem pensandam aestimantes. Qui tamen alios coenobitas his penitus abstinentes et consolationes in talibus infirmis suis et pueris denegantes, sed et hospites ad regularis abstinentiae tenorem destringentes, non quidem judicant, licet eos nonnullae indiscretionis coarguant, eo quod a Patribus terminos constitutos excedant. Nam esse velle quempiam nostri temporis hominem Augustino et Benedicto sanctiorem, meliorem, sapientiorem ac discretiorem, superstitioni potius quam religioni deputabitur, cum sufficiat discipulo, ut sit sicut magister ejus, ne forte apostolica illa increpatione denotetur: Ne tetigeritis, neque contractaveritis, etc..
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).