Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ordine canonicorum regularium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-havelbergensis1126-1154" aria-label="More works by Anselmus Havelbergensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11386 Deorcar
20.1
CAPUT XX. De cantu psalmodiae.
20.1
In psalmodia quoque hoc adnoto, ut mediocriter, id est neque nimis correpte neque nimis protracte, tamen cum distinctione ac tonatim fiat, ne nimis remissa aut nimis altisona voce proferatur, in qua etiam ad rectorem ordinis pertinebit, mediae distinctionis silentio interdum propter collectam populi, vel aliam rationabilem ob causam, obmisso, correptius canere, vel rursus absente populo solemnizandi gratia aliquantum protrahere. Ad hoc enim et legis praeceptum pertinere videtur, quo dictum est a Domino ad Moysen: Si prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra. Et paucis interpositis: Quando autem, ait, congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
20.2
Multiplicationem quoque familiarium psalmorum sicut non requiro, ita nec linguis loqui in hujusmodi prohibeo, maxime hoc approbans, ut id studii psallentes et orantes habeant, quatenus quod ore profertur, mente versetur; et ne operis ac lectionis exercitium, vel secretae orationis turtureum sacrificium per orationis et psalmodiae in communi protelationem excludatur, cum haec oporteat fieri, et ista non omitti.

Intertext edge

Open linked passage

Note